Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant: si peccator genuit peccatorem, ut paruulo eius reatus originalis peccati in baptismi acceptione soluatur, etiam iustum gignere debuit . quasi ex hoc quisque carnaliter gignat, quod iustus est, et non ex hoc potius, quod in membris eius concupiscentialiter mouetur et ad usum propagandi lex peccati mentis lege conuertitur. ex hoc ergo gignit, quod adhuc uetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc, quod in nouitatem promouit inter filios dei; filii enim saeculi huius generant et generantur. inde et quod nascitur tale est, quia quod nascitur de carne, caro est. iusti autem non sunt nisi filii dei. in quantum autem sunt filii dei, carne non gignunt, quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in nouitatem perfectam 1 cf. Ioh. 3, 5 2 1 Ioh. 3, 2 11 cf. I Ioh. 1, 8 12 cf. Ps. 36, 10 15 Pelagiani 19 cf. Rom. 7, 23 21 Luc. 20, 34 23 cf. Ioh. 3, 6 1 sumus (su s.l.m2)L sps LmlSPGA renouati zd, b in iexlu 2 ioanncs Gd dilectisimi Lml posl inquit cdd. nunc d 3 apparuid Lml quod] quid LmlVm2Gd ho Lml 4 re corr.ml ex spe A 6 uidemus S ei ct similcs b ei similes d 7 cepimus LS\' 8 disimile3 Lml 9 regenerantes AJI fili A 10 disimili Lml 11 quia om. r 12 dcccpimus Vml sedneimus M 13 q: res Lml iuuenies K 15 sc Kml parniilo (us s. 0 m2)K reatns K originali Gml 17 ho Lml iustu KmlGmlAC 18 potius om. z d quo Kb 19 peccati (ti s.l.m2)L 21 nouitate r promisit Gml fili LmIVml 22 **gencrant L 23 quia] add. et zbd 24 fili A carne A gignit Ga.c . 23 **spiritu V ct om. b set (t ml saepe) L totas uetustatis reliquias commutarunt. unde quisquis filius de hac parte nascitur uetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse uetustus sit et infirmus; idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renouetur. quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater iustus; spiritu enim iustus est, quo eum non genuit. si autem fit, nihil ei oberit etiam pater iniustus; iste enim gratia spiritali in spem nouitatis aeternae transitum fecit, ille autem mente carnali totus in uetustate permansit.