<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="68" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="37" unit="altchapter"/> Dicet aliquis: \'si haec naturae purae non sunt, sed <lb/>
            uitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam, cur Christus longe <lb/>
            excellentior et certe sine ullo peccato natus ex uirgine in hac tamen<lb n="20"/>
            infirmitate atque aetate procreatus apparuit?\' huic propositioni <lb/>
            respondemus Adam propterea non talem creatum, quia nullius <lb/>
            parentis praecedente peccato non est creatus in carne peccati, <lb/>
            nos ideo tales, quia illius praecedente peccato nati sumus in carne <lb/>
            peccati. Christus ideo talis, quia, ut de peccato condemnaret peccatum,<lb n="25"/>
            natus est in similitudine carnis peccati. non enim hoc agitur <lb/>
            de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non paruulus <lb/>
            factus est, sed perfecta mole membrorum — potest enim dici etiam

<note type="footnote"> 4 Gen. 2, 23. 19 25 cf. Rom. 8, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 iacet et LSVPA pr. aut om.LSVmlPG</hi> naturazd 2 quur <lb/>
            <hi rend="italic">LntlSG; sic saepius, sed cf. Praej. 6 uocabit AM 7 ex] a zM Tbd necdum Kb</hi> <lb/>
            8 tam <hi rend="italic">om. A</hi> 9 saltim <hi rend="italic">PKM</hi> 10 quod <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">LSPG</hi> <lb/>
            12 aliquod <hi rend="italic">LmlSGml</hi> aliquos <hi rend="italic">V</hi> paruulatim <hi rend="italic">T</hi> 15 ut si (ut <hi rend="italic">exp. m2)KC</hi> <lb/>
            iamj <hi rend="italic">non P</hi> 16 alia qua(quas.Z.m2)X <hi rend="italic">pietate A</hi> 18 naturasM <hi rend="italic">pura zKCJI Pbd</hi> <lb/>
            19 uitiose <hi rend="italic">A</hi> uitiosa <hi rend="italic">eCMTb</hi> uiciosa <hi rend="italic">IC</hi> longQ <hi rend="italic">PGm2</hi> 20 excellentiae <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSPG</hi> cxcellentius (us <hi rend="italic">s</hi>. ,!ę)V 21 apparuit <hi rend="italic">in ras. m. rec. L</hi> 22 respondeamusL <lb/>
            nullus <hi rend="italic">VmlGml</hi> 24 natus est <hi rend="italic">Vm2</hi> 25 xpi ideo <hi rend="italic">in ras. G</hi> 26 hic <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            28 more <hi rend="italic">Vml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis <lb/>
            pulli paruuli nascerentur, quod quale sit nunc non quaerimus — sed <lb/>
            agitur de illius mentis quadam ualentia usuque rationis, quo praeceptum <lb/>
            dei legemque mandati et docilis Adam caperet et facile posset <lb/>
            custodire, si uellet. nunc autem homo sic nascitur, ut hoc omnino non <lb n="5"/>
            possit propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem non carnis, <lb/>
            sed mentis, cum omnes fateamur in paruulo non alterius, sed <lb/>
            eiusdem substantiae, cuius in primo homine fuit, hoc est rationalem <lb/>
            animam degere. quamquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas <lb/>
            nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. mouet enim, <lb n="10"/>
            si illi primi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, <lb/>
            qui nec lingua nec manibus nec pedibus uterentur. nam propter <lb/>
            uteri capacitatem fortasse necesse fuerit paruulos nasci, quamuis, <lb/>
            cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc deus paruulam <lb/>
            uiro coniugem fecit, quam aedificauit in mulierem. unde et <lb n="15"/>
            eius filios poterat omnipotentia creatoris mox editos grandes protinus <lb/>
            facere. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>