<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="67" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="36" unit="altchapter"/> Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique <lb n="10"/>
            rationalis, in quibus et deum prorsus ignorant, cuius sacramentis <lb/>
            etiam cum baptizantur obsistunt; in has quaero unde et <lb/>
            quando sumnicrsi sint. itane uero eas hic contraxerunt et in hac <lb/>
            uita sua iam propria per nimiam neglegentiam obliti sunt deum, <lb/>
            prudentes uero et religiosi uixerunt uel in uteris matrum? dicant <lb n="15"/>
            ista qui ausi fuerint, audiant qui uoluerint, credant qui potuerint; <lb/>
            ego autem puto, quod omnes, quorum mentem non obnubilat defendendae <lb/>
            suae sententiae peruicacia, haec sentire non possunt. an <lb/>
            nullum est ignorantiae malum et ideo nec purgandum? et quid agit <lb/>
            illauox: delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris? <lb n="20"/>
            etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus <lb/>
            committuntur, tamen, si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non <lb/>
            legeremus quod commemoraui: delicta iuuentutis meae et <lb/>
            ignorantiae meae ne memineris. in illas igitur ignorantiae <lb/>
            densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique <lb n="25"/>
            anima hominis, utique anima. rationalis, non solum indocta, uerum

<note type="footnote"> 20. 23 Ps. 24, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 concitantur <hi rend="italic">YGm2</hi> 2 uanitate] uarietate <hi rend="italic">M</hi> matrem <hi rend="italic">Sml</hi> <lb/>
            4 aut <hi rend="italic">om. A</hi> ue permissa <hi rend="italic">A</hi> 5 motos <hi rend="italic">LtnlSYPmlGml</hi> 6 lingua <hi rend="italic">Gm2</hi> <lb/>
            signis <hi rend="italic">om. zd indiciis b in mg</hi>. promtare <hi rend="italic">SG</hi> promitare V promere A <lb/>
            promptitare <hi rend="italic">b</hi> 11 rationabilis M et <hi rend="italic">add. vi2C</hi> 13 sumersi P sumisi <lb/>
            <hi rend="italic">Kml</hi> submersi <hi rend="italic">CJlbd</hi> sunt <hi rend="italic">C</hi> ea sic <hi rend="italic">M</hi> contraxerunt <lb/>
            hie K 15 et] uel P 16 fueruntSml <hi rend="italic">17 mentes zbd</hi> 18 prouicacia <lb/>
            A liaec <hi rend="italic">in ras. V</hi> non <hi rend="italic">in ras</hi>. r 19 nec oppugnandum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ait <hi rend="italic">Lm2\'P</hi> 21 peccata (ta <hi rend="italic">s.l.m2)Y</hi> 22 comniittantur (u s. a m2)YG <lb/>
            <hi rend="italic">123mea SYml, om. KCMbd 24 agitur Yml</hi> ignorantia A <hi rend="italic">25 recentes Kml</hi> <lb/>
            I 26 hominis utique anima om. <hi rend="italic">A</hi> </note>

<note type="footnote"> I. -<hi rend="italic">ã*</hi> , </note><lb/>
             
<pb n="68"/>
            etiam indocilis iacet, quare aut quando aut unde contrusa est ? si naturae <lb/>
            est hominis sic incipere et non iam uitiosa est ista natura, cur non <lb/>
            talis creatus est Adam? cur ille eapax praecepti et ualens uxori et <lb/>
            omnibus animalibus nomina inponere? nam et de illa dixit: haec <lb/>
            uocabitur mulieret: quodcumque uocauit Adam animam<lb n="5"/>
            uiuam, hoc est nomen eius. iste autem nesciens ubi sit, quid <lb/>
            sit, a quo creatus, ex quibus genitus sit, iam reus delicti, nondum <lb/>
            capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine inuolutus et <lb/>
            pressus, ut neque tamquam de somno excitari possit, ut haec saltem <lb/>
            demonstrata cognoscat, sed expectetur tempus, quo hanc nescio<lb n="10"/>
            quam uelut ebrietatem non per unam noctem, sicut quaelibet grauissima <lb/>
            solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat — <lb/>
            quod donec fiat, tam multa, quae in maioribus punimus, toleramus <lb/>
            in paruulis, ut numerari omnino non possint — hoc tam magnum <lb/>
            ignorantiae atque infirmitatis malum si in hac uita iam nati paruuli<lb n="15"/>
            contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate <lb/>
            commissa repente tantis tenebris inuoluti sunt? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>