<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="66" subtype="section" type="textpart"><p>Vellem tamen quisquis hoc sapit diceret, quod peccatum <lb/>
            uiderit uel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur <lb/>
            iam baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua uita <lb/>
            per animum proprium corpusue commiserit. si forte quod plorat <lb/>
            taedioque est maioribus, mirum si hoc iniquitati, non infelicitati<lb n="5"/>
            potius deputandum est. an quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla <lb/>
            cuiusquam prohibitione conpcscitur? at hoc ignorantiae est, in qua <lb/>
            profundissima iacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus <lb/>
            ualuerit, percutiet iratus et saepe ipsas eius mammas, quas, dum <lb/>
            esurit, exigit. haec non modo feruntur, uerum etiam diliguntur in<lb n="10"/>
            paruulis, et hoc quo affectu nisi carnali, quo etiam risus iocusque <lb/>
            delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus? <lb/>
            qui si co modo sentiretur, ut dicitur, non iam illi tamquam <lb/>
            faceti, sed tamquam fatui riderentur. ipsos quoque fatuos uidemus, <lb/>
            quos uulgo moriones uocant, ad cordatorum delicias adhiberi et in<lb n="15"/>
            mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis: tantum ualet <lb/>
            carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. <lb/>
            nam cum homini iucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis <lb/>
            esse noluisset; et si suum paruulum filium, a quo garriente talia <lb/>
            pater laetus expectat et prouocat, talem praesciret futurum esse<lb n="20"/>
            cum creuerit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam <lb/>
            mortuum. sed dum spes subest incrementorum et ingenii lumen <lb/>
            accessurum creditur aetatis accessu, fit ut conuicia paruulorum <lb/>
            etiam in parentes non solum iniuriosa non sint, uerum etiam grata <lb/>
            atque iucunda sint. quod quidem prudentium nemo probauerit, ut a<lb n="25"/>
            dictis uelfactis huiusmodi non tantum nou prohibeantur, cum prohiberi

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 putaret Vml</hi><hi rend="italic">infantes recentes M</hi> cui] sui M <hi rend="italic">3 uitam Lml</hi> 5iniquitate <lb/>
            (i s. e <hi rend="italic">m2) K</hi> 6 deputantum <hi rend="italic">Vml</hi> 7 proibitione <hi rend="italic">K</hi> compescitur <hi rend="italic">Vm2</hi> conpescitis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            cpescitis (en <hi rend="italic">s</hi>. j <hi rend="italic">m2)G</hi> at <hi rend="italic">om. A</hi> adhoc <hi rend="italic">Lm1Vm1GCm1M</hi> adhuc <hi rend="italic">SP <lb/>
            8 quae 31 9 pcrcutiet] pcrcutienti et LmlSVml PG pcrcutit Lm2Cbd</hi> ipsas <lb/>
            eius] ipse <hi rend="italic">(om</hi>. V) eius z ipsas etiam b mannas V quas <hi rend="italic">om. A</hi> 10 exegit M <lb/>
            exsugit <hi rend="italic">d</hi> exugit <hi rend="italic">b</hi> 12 absorditate <hi rend="italic">A</hi> 13 se <hi rend="italic">Lm1</hi> 14 tamquara] <lb/>
            tam <hi rend="italic">M</hi> redirentur <hi rend="italic">Gml</hi> fatnos <hi rend="italic">(in mg</hi>. al cirratos)b 1G prętiosior <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> tantiu <hi rend="italic">K</hi> 17 malo <hi rend="italic">Gml</hi> 18 iocunda <hi rend="italic">Ltn2Vm2PGKA</hi> <lb/>
            19 uolutse (t <hi rend="italic">in ras.)L</hi> e talia (e <hi rend="italic">m2 ins.)L</hi> et alia <hi rend="italic">SPG</hi> 20 prouocare <lb/>
            (t s. re <hi rend="italic">tn2)K</hi> si talem <hi rend="italic">P</hi> 21 creberit <hi rend="italic">SGml</hi> cre*uerit r 23 conuitiata <hi rend="italic">S<lb/>
             conuitia cet. 25 iocunda Liti2PGKAM</hi> sintF <hi rend="italic">ut] et Pml</hi> addictis <lb/>
            <hi rend="italic">LmlSVmlGmlPmlM</hi> 26 non tantum <hi rend="italic">om. z</hi> prohibere V </note> <lb/>
             
<pb n="67"/>
            iam possunt, uerum in haec etiam concitentur studio ridendi et <lb/>
            uanitate maiorum. nam plerumque illa aetas iam patrem matremque <lb/>
            agnoscens neutri eorum audet maledicere nisi ab altero eorum <lb/>
            aut ab utroque uel permissa uel iussa. uerum haec eorum sunt paruulorum, <lb/>
            qui iam in uerba prorumpunt et animi sui motus qualibuscumque <lb n="5"/>
            linguae signis promptare iam possunt. illam potius recentium <lb/>
            natorum profundissimam ignorantiam uideamus, ex qua ad istam non <lb/>
            permansuram balbutientem fatuitatem tamquam ad scientiam <lb/>
            locutionemque tendentes proficiendo uenerunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>