<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p>Quamobrem uides quantum iam distet inter eos, contra <lb/>
            quos in hoc opere diu iam multumque disserui, quorum etiam unius <lb/>
            legi librum ea continentem, quae ut potui refutaui. inter istos ergo, <lb/>
            ut dicere coeperam, qui omnino paruulos ab omni peccato, et originali <lb/>
            et proprio, puros et liberos esse defendunt, et istos, qui eos<lb n="25"/>
            iam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt <lb/>
            per baptismum oportere purgari, quantum intersit uides. proinde

<note type="footnote"> 19 Pelagiani </note>

<note type="footnote"> 1 mihi certe <hi rend="italic">A</hi> edem <hi rend="italic">Vrnl</hi> 2 ille pro se <hi rend="italic">KAMb</hi> possit <hi rend="italic">Kml<lb/>
             3 renuntiasse M</hi> 4 conuertit <hi rend="italic">a LnilSCml dum A 5 in ras. L, exp. G, om. SP</hi> <lb/>
            remissione <hi rend="italic">S</hi> ulla <hi rend="italic">LmlSVmlG</hi> 6 exastimarem <hi rend="italic">L</hi> exestimarem <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 ferre <hi rend="italic">A</hi> 9 paruulis tradi <hi rend="italic">KCb</hi> tradit <hi rend="italic">M</hi> 10 quo <hi rend="italic">8111</hi> sonaret <lb/>
            quod utique agi uid. <hi rend="italic">b</hi> sonare] <hi rend="italic">add</hi>. utique z atque om. <hi rend="italic">z <lb/>
            11 exsecrabilius PCMd 12 dici posse zbd 13 baptismom Sa.c</hi>. redemptione <lb/>
            <hi rend="italic">Lp.c.J/M</hi> 14 ipsis etiam <hi rend="italic">zd</hi> 15 peccati. <hi rend="italic">G</hi> 1G nolunt <hi rend="italic">LmlSVPGb</hi> uoluit <hi rend="italic">T <lb/>
            ipse mihi A 19 possit K posse A</hi> 20 habe A <hi rend="italic">21 distat KA 22 diserui Vml</hi> <lb/>
            desserui <hi rend="italic">M</hi> 23 librum legi <hi rend="italic">P</hi> refugitaui V istos <hi rend="italic">in ras. Gml</hi> 21 ut dicere <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> uidere <hi rend="italic">S</hi> dicere <hi rend="italic">om. K</hi> 26\' notos Va. <hi rend="italic">c</hi>. 27 per baptismum om. <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="65"/>
            isti posteriores intuendo scripturas et auctoritatem totius ecclesiae <lb/>
            et formam ipsius sacramenti bene uiderunt per baptismum in paruulis <lb/>
            peccatorum fieri remissionem, sed originale esse quicquid <lb/>
            illud in eis est uel noluntdicere uel uidere non possunt. illi autem priores <lb/>
            in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu <lb n="5"/>
            est, bene uiderttnt-quod facile fuit—actatem illam in sua iam uita <lb/>
            propria nihil peccati potuisse contrahere, sed, ne peccatum originale <lb/>
            fateantur, nullum esse omnino peccatum in paruulis dicunt. <lb/>
            in his ergo, quae singula uera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, <lb/>
            et consequenter fiet, ut a nobis nulla ex parte dissentiant. nam si <lb n="10"/>
            paruulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi <lb/>
            istis, paruulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae <lb/>
            uitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti <lb/>
            illis, concedant utrique nobis nullum nisi originale restare, quod per <lb/>
            baptismum soluatur in paruulis. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>