Quamobrem uides quantum iam distet inter eos, contra quos in hoc opere diu iam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutaui. inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino paruulos ab omni peccato, et originali et proprio, puros et liberos esse defendunt, et istos, qui eos iam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per baptismum oportere purgari, quantum intersit uides. proinde 19 Pelagiani 1 mihi certe A edem Vrnl 2 ille pro se KAMb possit Kml 3 renuntiasse M 4 conuertit a LnilSCml dum A 5 in ras. L, exp. G, om. SP remissione S ulla LmlSVmlG 6 exastimarem L exestimarem S 8 ferre A 9 paruulis tradi KCb tradit M 10 quo 8111 sonaret quod utique agi uid. b sonare] add . utique z atque om. z 11 exsecrabilius PCMd 12 dici posse zbd 13 baptismom Sa.c . redemptione Lp.c.J/M 14 ipsis etiam zd 15 peccati. G 1G nolunt LmlSVPGb uoluit T ipse mihi A 19 possit K posse A 20 habe A 21 distat KA 22 diserui Vml desserui M 23 librum legi P refugitaui V istos in ras. Gml 21 ut dicere ex uidere S dicere om. K 26\' notos Va. c . 27 per baptismum om. A isti posteriores intuendo scripturas et auctoritatem totius ecclesiae et formam ipsius sacramenti bene uiderunt per baptismum in paruulis peccatorum fieri remissionem, sed originale esse quicquid illud in eis est uel noluntdicere uel uidere non possunt. illi autem priores in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene uiderttnt-quod facile fuit—actatem illam in sua iam uita propria nihil peccati potuisse contrahere, sed, ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in paruulis dicunt. in his ergo, quae singula uera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet, ut a nobis nulla ex parte dissentiant. nam si paruulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis, paruulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae uitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis, concedant utrique nobis nullum nisi originale restare, quod per baptismum soluatur in paruulis.