<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="61" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Magna haec et mira dignatio! quae quoniam <lb/>
            fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et <lb/>
            dicit: et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, <lb/>
            ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui <lb n="25"/>
            crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam <lb/>
            aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum <lb/>
            morsibus multi moriebantur. tunc populus peccata <lb/>
            sua confitens per Moysen deprecatus est dominum, ut hoc

<note type="footnote"> 2 Ioh. 1,1.14 17 I Cor. 12,12 24 Ioli. 3,14.15 27 cf. Xum. 21, 6-9 </note>

<note type="footnote"> 1 accipi dicatur A et <hi rend="italic">om. A</hi> 2 deus homo et homo deus <hi rend="italic">A<lb/>
             post</hi> uerbum <hi rend="italic">add. d</hi> et uerbum erat apud deum 3 habitabit <hi rend="italic">C JI</hi> 5 ambulabat] <lb/>
            manebat <hi rend="italic">A</hi> G <hi rend="italic">quia Ktn\'2</hi> est xps <hi rend="italic">LS</hi> 8 crcdibilior fides <hi rend="italic">b</hi> ex <hi rend="italic">s. ras. Gm2 <lb/>
            12 est A</hi> participata <hi rend="italic">(a in ras.yi 13 camis Eug. 16 ascendit PKml</hi> <lb/>
            in caelo z 18 est <hi rend="italic">ovi. Ewjippii</hi> r 20 et om. <hi rend="italic">z</hi> 21 appellat <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 et <hi rend="italic">s. exp</hi>. Iiqc <hi rend="italic">Lm2, om. SVG</hi> miraque <hi rend="italic">Pd</hi> 24 moses <hi rend="italic">Eugippii</hi> r <lb/>
            25 ita] sic A 26 credit <hi rend="italic">SJI</hi> creudidl\'rit A uitiu <hi rend="italic">G</hi> 27 scrpentisGlIIlJlml <lb/>
            29 mosen <hi rend="italic">Eugippii V</hi> dm <hi rend="italic">Kb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            ab eis uirus auferret. ac sic Moyses ex praecepto domini exaltauit <lb/>
            in deserto aeneum serpentem ammonuitque populum, ut illum <lb/>
            exaltatum quisquis a serpente morderetur adtenderet; hoc facientes <lb/>
            continuo sanabantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi <lb/>
            eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur?<lb n="5"/>
            a serpente quippe mors ucnit, qui peccatum, quo mori mereretur, <lb/>
            homini persuasit. dominus autem in carnem suam non <lb/>
            peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit <lb/>
            mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, <lb/>
            unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc <lb n="10"/>
            qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et <lb/>
            a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis <lb/>
            Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem <lb/>
            et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: u t <lb/>
            omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam<lb n="15"/>
            aeternam. quid igitur opus est, ut Christi morti per baptismum <lb/>
            conformetur paruulus, si morsu serpentis non est omnino uenenatus ? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>