<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Attendite itaque quid Caelestius apertissime dixerit, <lb/>
            et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius <lb/>
            quippe adiungit et dicit: \'in remissionem autem peccatorum <lb/>
            baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex <lb/>
            traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum <lb n="15"/>
            est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum <lb/>
            exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis <lb/>
            esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa <lb/>
            baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium <lb/>
            est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam<lb n="20"/>
            malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per <lb/>
            naturam\'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit <lb/>
            uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis <lb/>
            ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec <lb/>
            erubuit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Sed multum misericors memoratae sedis antistes, ubi <lb/>
            eum uidit ferri tanta praesumtione praecipitem tamquam <lb/>
            furentem, donec, si posset fieri, resipisceret, maluit eum sensim <lb/>
            suis interrogationibus et illius responsionibus colligare quam <lb/>
            destricta feriendo sententia in illud abruptum, quo iam

<note type="footnote">2 conferre <hi rend="italic">b</hi> necesse <hi rend="italic">bd</hi> 5 remissione <hi rend="italic">M</hi> 6 quos <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> <lb/>
            scripsisti <hi rend="italic">P</hi> 8 baptizantur <hi rend="italic">bd</hi> laetos fuisse <hi rend="italic">b</hi> 13 remissione <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            14 iccirco <hi rend="italic">PCh m. 1</hi> 17 non <hi rend="italic">om. m. 1 ChT</hi> dilectQ <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 18 demonstratur <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 20 miyjsterii <hi rend="italic">Ch</hi> misterii <hi rend="italic">1\'P</hi> 23 illius <hi rend="italic">M</hi> 24 <hi rend="italic">pr</hi>. non <hi rend="italic">TP<lb/>
             27 fieri b</hi> 28 sensum P <hi rend="italic">30 districta ChTPP1 Vbd ferendo b pendere b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="171"/>
            propendere uidebatur, inpellere. ideo autem non dixi: aperte ceciderat, <lb/>
            sed propendere uidebatur, quia superius in eodem libello <lb/>
            suo de huius modi quaestionibus locuturus ante praedixerat: <lb/>
            \'si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, <lb/>
            uestra sententia corrigatur». <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Hanc eius praelocutionem uenerabilis papa Zosimus <lb/>
            tenens egit cum homine, quem falsae doctrinae uentus inflauerat, <lb/>
            ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant obiecta damnaret <lb/>
            atque ut sedis apostolicae litteris, quae a sanctae <lb/>
            memoriae suo praecessore manauerant, praeberet assensum. <lb n="10"/>
            at ille noluit quidem diaconi obiecta damnare, sed beati papae <lb/>
            Innocentii litteris non est ausus obsistere, immo se omnia, <lb/>
            quae sedes illa damnaret, damnaturum esse\' promisit. atque <lb/>
            ita uelut phreneticus, ut requiesceret, tamquam leniter fotus a <lb/>
            uinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse <lb n="15"/>
            soluendus. sed interposito duorum mensium tempore, donec <lb/>
            rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam <lb/>
            medicinali sententiae lenitate concessus est, quoniam reuera, <lb/>
            si deposita peruicaciae uanitate quod promiserat uellet attendere <lb/>
            et easdem litteras quibus se consensurum esse responderat <lb n="20"/>
            diligenter legeret, sanaretur. sed posteaquam ex Africano <lb/>
            episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, <lb/>
            ut iustissime in eum sententia proferretur, cuncta <lb/>
            legite, quia cuncta transmisimus. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Vnde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta <lb n="25"/>
            sine dolo cogitat, non recte dicit eadem sententia se non <lb/>
            debuisse retineri. fefellit enim iudicium Palaestinum, propterea <lb/>
            ibi uidetur esse purgatus; Romanam uero ecclesiam, ubi eum

<note type="footnote"> 8 cf. CSEL XXXV 108 </note>

<note type="footnote"> 1 inpellere-uidebatur <hi rend="italic">om. P</hi> 4 abrepsit <hi rend="italic">M</hi> obrepserit <hi rend="italic">b</hi> 8 damnarent <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 13 esse se <hi rend="italic">b</hi> 14 freneticus <hi rend="italic">MChTP</hi> 16 mensum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 rescribetur P1 18 cODcessus-uanitate <hi rend="italic">in mg. M</hi> quia <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            19 quid <hi rend="italic">MPICh m. 1</hi> promiserit <hi rend="italic">M</hi> 20 consessurum P1 21 affricano <lb/>
            <hi rend="italic">TP</hi> 22 consequutum <hi rend="italic">TP</hi> 24 transmi§simus <hi rend="italic">T</hi> 27 detineri <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            palestinum <hi rend="italic">T</hi> 28 purgandus <hi rend="italic">TPP1 V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit, quamuis <lb/>
            et hoc fuerit utcumque conatus; sed, ut dixi, minime ualuit. <lb/>
            recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor <lb/>
            eius de ipsis senserit gestis. attendit etiam quid de illo <lb/>
            sentiret praedicanda in domino Romanorum fides, quorum<lb n="5"/>
            aduersus eius errorem pro ueritate catholica studia consonantia <lb/>
            concorditer flagrare cernebat, inter quos ille diu uixerat et <lb/>
            quos eius dogmata latere non poterant, qui Caelestium eius <lb/>
            esse discipulum sic nouerant, ut fidelissimum et firmissimum <lb/>
            possent de hac re testimonium perhibere. quid ergo de Palaestinae<lb n="10"/>
            synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse <lb/>
            gloriatur, sanctus papa Innocentius iudicarit, quamuis et in <lb/>
            litteris eius, quas nobis rescripsit, legere possitis et commemoratum, <lb/>
            cum uenerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, <lb/>
            quod uestrae caritati cum ceteris instructionibus<lb n="15"/>
            misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum uidetur. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Cum enim nos in epistula, quam ei quinque episcopi <lb/>
            scripsimus, eorundem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos <lb/>
            iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus dicentes in <lb/>
            Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur <lb n="20"/>
            esse purgatus, atque ad hoc inter cetera ille rescriberet, &lt;cum <lb/>
            sint\', inquit, 'aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim <lb/>
            ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo <lb/>
            tota obscuritate confudit, aliqua magis falsa quam uera ratione, <lb/>
            ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa <lb n="25"/>
            interpretatione uertendo. sed utinam, quod optandum magis <lb/>
            est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo suo <lb/>
            errore conuertat et cupiat uelitque purgari considerans

<note type="footnote">5 cf. Rom. 1, 8 17 cf. Aug. epist. 177, 2 (XXXIII 765 M.) <lb/>
            21 cf. Aug. epist. 183, 3 sq. et CSEL XXXV 94 </note>

<note type="footnote"> 1 sitis <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 2 fieri <hi rend="italic">M</hi> utrumque <hi rend="italic">MChPb</hi> 5 senserit <hi rend="italic">TPPI V</hi> <lb/>
            7 flagrare cernebat] flagrargt <hi rend="italic">V</hi> 9 nouerunt <hi rend="italic">M</hi> 11 synodis <hi rend="italic">MTpl</hi> <lb/>
            13 possetis <hi rend="italic">P</hi> commemoratum fuerit <hi rend="italic">M</hi> 14 eum <hi rend="italic">b</hi> papa <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            affricana <hi rend="italic">TP</hi> responderit <hi rend="italic">V</hi> 21 scriberet <hi rend="italic">TP</hi> 23 in se multa <lb/>
            <hi rend="italic">ChTPP1</hi> 24 falsis argumentis <hi rend="italic">M et CSEL 94, 14</hi> uenerationc <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">alt</hi>. alia <hi rend="italic">om. Px</hi> 27 illo sui tramitis errore <hi rend="italic">CSEL 94, 17</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            cotidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur <lb/>
            uere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus <lb/>
            non gestorum iudicio, sed ad catholicam fidem corde conuerso. <lb/>
            unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium, <lb/>
            cum nesciamus utrum uera sint gesta aut, si uera sint, constet <lb n="5"/>
            magis supterfugisse quam se tota ueritate purgasse\\ uidetis <lb/>
            certe in his uerbis quemadmodum papa beatissimus Innocentius <lb/>
            non tamquam de incognito loqui uideatur; uidetis qualem <lb/>
            tulerit de illius purgatione sententiam; uidetis quid successor <lb/>
            eius sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, <lb n="10"/>
            ut in eo sui praecessoris iudicium remota cunctatione firmaret. 
</p></div></div></body></text></TEI>