Attendite itaque quid Caelestius apertissime dixerit, et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius quippe adiungit et dicit: \'in remissionem autem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per naturam\'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec erubuit. Sed multum misericors memoratae sedis antistes, ubi eum uidit ferri tanta praesumtione praecipitem tamquam furentem, donec, si posset fieri, resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare quam destricta feriendo sententia in illud abruptum, quo iam 2 conferre b necesse bd 5 remissione M 6 quos m. 1 Ch scripsisti P 8 baptizantur bd laetos fuisse b 13 remissione M 14 iccirco PCh m. 1 17 non om. m. 1 ChT dilectQ m. 1 T 18 demonstratur b 20 miyjsterii Ch misterii 1\'P 23 illius M 24 pr . non TP 27 fieri b 28 sensum P 30 districta ChTPP1 Vbd ferendo b pendere b propendere uidebatur, inpellere. ideo autem non dixi: aperte ceciderat, sed propendere uidebatur, quia superius in eodem libello suo de huius modi quaestionibus locuturus ante praedixerat: \'si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur». Hanc eius praelocutionem uenerabilis papa Zosimus tenens egit cum homine, quem falsae doctrinae uentus inflauerat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant obiecta damnaret atque ut sedis apostolicae litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manauerant, praeberet assensum. at ille noluit quidem diaconi obiecta damnare, sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere, immo se omnia, quae sedes illa damnaret, damnaturum esse\' promisit. atque ita uelut phreneticus, ut requiesceret, tamquam leniter fotus a uinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse soluendus. sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est, quoniam reuera, si deposita peruicaciae uanitate quod promiserat uellet attendere et easdem litteras quibus se consensurum esse responderat diligenter legeret, sanaretur. sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut iustissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus. Vnde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit eadem sententia se non debuisse retineri. fefellit enim iudicium Palaestinum, propterea ibi uidetur esse purgatus; Romanam uero ecclesiam, ubi eum 8 cf. CSEL XXXV 108 1 inpellere-uidebatur om. P 4 abrepsit M obrepserit b 8 damnarent M 13 esse se b 14 freneticus MChTP 16 mensum M 17 rescribetur P1 18 cODcessus-uanitate in mg. M quia V 19 quid MPICh m. 1 promiserit M 20 consessurum P1 21 affricano TP 22 consequutum TP 24 transmi§simus T 27 detineri bd palestinum T 28 purgandus TPP1 V esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit, quamuis et hoc fuerit utcumque conatus; sed, ut dixi, minime ualuit. recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor eius de ipsis senserit gestis. attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in domino Romanorum fides, quorum aduersus eius errorem pro ueritate catholica studia consonantia concorditer flagrare cernebat, inter quos ille diu uixerat et quos eius dogmata latere non poterant, qui Caelestium eius esse discipulum sic nouerant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius iudicarit, quamuis et in litteris eius, quas nobis rescripsit, legere possitis et commemoratum, cum uenerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod uestrae caritati cum ceteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum uidetur. Cum enim nos in epistula, quam ei quinque episcopi scripsimus, eorundem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus dicentes in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter cetera ille rescriberet,