<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>Nec quisquam miretur et dicat: cur ergo creat bonitas <lb/>
            dei, quod possideat malignitas diaboli? hoc enim suae creaturae <lb/>
            seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem <lb n="25"/>
            suum oriri super bonos et malos et pluit super

<note type="footnote"> 17 cf. Matth. 12. 29; I Cor. 1, 25 21 cf. Col. 1, 13 25 Matth. <lb/>
            5, 45 </note>

<note type="footnote"> 3 femina] uirgine C <hi rend="italic">6 concelebrant V</hi> 8 respuere] <hi rend="italic">damhare V</hi> <lb/>
            10 seruitio] laqueis C seruitute <hi rend="italic">V</hi> 11 remissione <hi rend="italic">M</hi> 12 exhorcidiatur <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> exhorcidantur C exhorcizatur <hi rend="italic">TP</hi>. \' exsuflatur <hi rend="italic">C</hi> 14 renuntiatur <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 et <hi rend="italic">om. P</hi> obtimum C 16 transire redemptorem <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            18 hominibus fortius uerum etiam angelis C 22 claritatis <hi rend="italic">CChPVb</hi> <lb/>
            \'suae] aeternae <hi rend="italic">V</hi> 28 ergo] hoc <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 24 possederat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi>.. </note> <lb/>
             
<pb n="204"/>
            iustos et iniustos. hac quippe bonitate etiam ipsa semina <lb/>
            benedixit uel benedicendo constituit. quam benedictionem naturae <lb/>
            laudabili culpa damnabilis non ademit, quae licet per <lb/>
            dei punientis iustitiam ualuerit, ut homines cum peccati originalis <lb/>
            uitio nascerentur, non tamen ualuit, ut homines non<lb n="5"/>
            nascerentur, sicut in ipsis aetate maioribus quaelibet uitia <lb/>
            peccatorum non ex homine hominem tollunt, sed permanet dei <lb/>
            opus bonum in quantiscumque malis inpiorum operibus. nam <lb/>
            -etsi homo in honore positus et non intellegens comparatur <lb/>
            pecoribus eisque similis fit, non tamen usque adeo similis fit,<lb n="10"/>
            ut pecus sit. comparatur namque per uitium, non per naturam, <lb/>
            non pecoris uitio, sed naturae. tantae namque excellentiae est <lb/>
            in comparatione pecoris homo, ut uitium hominis natura sit <lb/>
            pecoris, nec tamen ideo natura hominis in naturam uertitur <lb/>
            pecoris. ac per hoc deus hominem damnat propter uitium,<lb n="15"/>
            quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae uitio non <lb/>
            aufertur; bestias uero absit ut opinemur poenae damnationis <lb/>
            obnoxias, quas iustum est ut miseriae sint expertes, quae nec <lb/>
            beatitudinis possunt esse participes. quid ergo mirum est uel <lb/>
            iniquum, ut inmundo spiritui subdatur homo non propter naturam,<lb n="20"/>
            sed propter inmunditiam suam, quam non ex opere <lb/>
            diuino, sed ex humana uoluntate uenientem in originis labe <lb/>
            contraxit, cum et ipse spiritus inmundus bonum sit, quod <lb/>
            spiritus, malum, quod inmundus? illud quippe est ex dei <lb/>
            opere, hoc ex propria uoluntate. natura itaque fortior, id est <lb n="25"/>
            angelica inferiorem naturam, id est humanam uitii societate <lb/>
            subditam tenet. ideo mediator angelis fortior infirmus propter <lb/>
            homines factus est, sic superbia captiuatoris redemptoris

<note type="footnote">9 cf. Ps. 48, 13 </note>

<note type="footnote"> 4 iustitiam tantum ualuerit <hi rend="italic">V</hi> peccato <hi rend="italic">MC</hi> 5 ualuit ut homines <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. m. 2 M</hi> 6 cuilibet <hi rend="italic">V</hi> 8 operibus inpiorum <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> <lb/>
            9 onore <hi rend="italic">C</hi> 11 pecc\' <hi rend="italic">C</hi> 14 nec] Haec C nec-pecoris <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            18 sint <hi rend="italic">om. C</hi> inexpertes <hi rend="italic">V</hi> 19 quod C 20 ut] si <hi rend="italic">V</hi> spuQ <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            27 angelus <hi rend="italic">V</hi> infirmos <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
            humilitate destruitur, ut qui super filios hominis angelica fortitudine <lb/>
            gloriatur, a filio dei suscepta humana infirmitate uincatur. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="41" unit="altchapter"/> Sed iam etiam istum conclusuri librum oportere <lb/>
            arbitramur, ut Ambrosium antistitem dei, cuius inter latinae <lb/>
            linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam <lb n="5"/>
            fidem praedicat, sicut de gratia fecimus ita et de peccato originali, <lb/>
            in quo delendo ipsa gratia euidentius commendatur, calumniosae <lb/>
            istorum loquacitati respondere faciamus. in eo opere <lb/>
            quod scripsit de resurrectione sanctus Ambrosius \'lapsus sum\', <lb/>
            inquit, \'in Adam, de paradiso eiectus sum in Adam, mortuus in <lb n="10"/>
            Adam: quomodo reuocat nisi me in Adam inuenerit ut in illo <lb/>
            culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo iustificatum?1 <lb/>
            item scribens contra Nouatianos ait: (omnes homines sub peccato <lb/>
            nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes <lb/>
            lectum dicente Dauid: ecce in iniquitatibus conceptus <lb n="15"/>
            sum et in delictis peperit me mater mea. ideo Pauli <lb/>
            caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: quis me liberabit <lb/>
            de corpore mortis huius? Christi autem caro damnauit <lb/>
            peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, <lb/>
            ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante <lb n="20"/>
            conluuio per culpam\'. item idem ipse cum exponeret Esaiam <lb/>
            prophetam, loquens de Christo \'ideo\', inquit, 'et quasi homo <lb/>
            per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum <lb/>
            cuncta sustinuit, sed quasi de spiritu natus abstinuit a peccato; <lb/>
            omnis enim homo mendax et nemo sine peccato <lb n="25"/>
            nisi unus deus. seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere,

<note type="footnote">5 cf. de gratia Christi pag. 159, 25 sqq. 9 Ambrosii de excessu <lb/>
            fratris Satyri II 6 (XVI 1374 M.) 13 Ambr. de paenit. I 3, 13 (XVI <lb/>
            490 M.) 15 Ps. 50, 7 17 Rom. 7, 24 23 cf. Hebr. 4, 15 25 Ps. <lb/>
            115, 2; cf. Marc. 10, 18, Luc. 18, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 filius <hi rend="italic">M</hi> hominum <hi rend="italic">V</hi> 7 ipsa <hi rend="italic">om</hi>. P1 8 loquacitate <hi rend="italic">m. 1 C</hi> <lb/>
            10 inquit] incipit <hi rend="italic">V</hi> de-Adam <hi rend="italic">om. V</hi> paradaso C sum <hi rend="italic">om. bd</hi> <lb/>
            mortuus sum <hi rend="italic">b</hi> 11 quomodo reuocat <hi rend="italic">Ambros.:</hi> quem reuocat <hi rend="italic">GChTP</hi> <lb/>
            -quem non reuocat <hi rend="italic">MVd</hi> quem reuocaret <hi rend="italic">b</hi> in Adam] secundus ada <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 nascuntur <hi rend="italic">Vb</hi> 21 ysaiam <hi rend="italic">T</hi> isayam <hi rend="italic">CCh</hi> 23 similituding <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 spiritu pata? <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 sco natus) <hi rend="italic">Ch</hi> spiritu sancto <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            id est per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers <lb/>
            esse delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi <lb/>
            conceptionis\'. item cum exponeret euangelium secundum Lucam, <lb/>
            \'non enim uirilis coitus\\ inquit, \'uuluae uirginalis secreta reserauit, <lb/>
            sed inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus<lb n="5"/>
            infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus dominus <lb/>
            Iesus, qui terrenae contagia corruptelae inmaculati partus <lb/>
            nouitate non senserit et caelesti maiestate depulerit.\'
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>His tamen uerbis hominis dei, quem tanto praeconio <lb/>
            ipse laudauit Pelagius, contradicit et dicit &lt;sicut sine uirtute<lb n="10"/>
            ita nos sine uitio procreari\'. quid igitur restat, nisi &lt;ut) aut <lb/>
            istum Pelagius suum damnet errorem aut eum sic Ambrosium <lb/>
            laudasse paeniteat? sed quia ista secundum catholicam fidem <lb/>
            beatus Ambrosius ut episcopus catholicus est locutus, sequitur, <lb/>
            ut ab hac uia fidei deuius merito Pelagius cum Caelestio<lb n="15"/>
            discipulo suo catholicae ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi <lb/>
            eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse <lb/>
            paeniteat. scio uos ea quae ad aedificationem uel confirmationem <lb/>
            fidei conscribuntur insatiabiliter legere; uerumtamen hic liber, <lb/>
            quamtumlibet sit ad hoc utilis, iam tandem aliquando finiendus<lb n="20"/>
            est.

<note type="footnote"> 3 Ambr. expos. euang. sec. Luc. II 56 (XV 1654 M.) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 illorum <hi rend="italic">V</hi> commistionem <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 2 expers est <hi rend="italic">Vbd</hi> expers <lb/>
            est <hi rend="italic">Vbd</hi> 5 immobili <hi rend="italic">V</hi> scs sps <hi rend="italic">M</hi> 8 et] sed <hi rend="italic">V</hi> 9 hiis P . <lb/>
            11 ut <hi rend="italic">addidi</hi> 12 dampnaret <hi rend="italic">Ch, m. 1 CT</hi> 13 ista <hi rend="italic">M</hi> secundum <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 20 iam tandem claudendus est <hi rend="italic">V</hi> _.21 Incipit <lb/>
            conuersatio beatae Melaniae <hi rend="italic">M</hi> Explicit liber sci Aug de gra xpi contra <lb/>
            Pelagium et Celestium. InC retractatio sci aug I libro de gra noui <lb/>
            testamenti <hi rend="italic">C</hi> Expix liber secundus Aurelii Augustini contra Pelagium <lb/>
            et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinam Pinianum <lb/>
            et Melaniam <hi rend="italic">Ch</hi> Expt liber secundus contra Pelagium et Celestium <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ExpJ liber secundus Aurelii Augustini contra Pclagium et Celestium de <lb/>
            gra xpi et de peccato originali ad Albinam Pinianum et Melaniam. InC <lb/>
            liber Aurelii Augustini epi de gra noui testamenti ad Honoratum <hi rend="italic">T</hi> </note> 
<pb n="207"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>