Nec quisquam miretur et dicat: cur ergo creat bonitas dei, quod possideat malignitas diaboli? hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super 17 cf. Matth. 12. 29; I Cor. 1, 25 21 cf. Col. 1, 13 25 Matth. 5, 45 3 femina] uirgine C 6 concelebrant V 8 respuere] damhare V 10 seruitio] laqueis C seruitute V 11 remissione M 12 exhorcidiatur M exhorcidantur C exhorcizatur TP . \' exsuflatur C 14 renuntiatur C 15 et om. P obtimum C 16 transire redemptorem e 18 hominibus fortius uerum etiam angelis C 22 claritatis CChPVb \'suae] aeternae V 28 ergo] hoc CChTPVbd 24 possederat V .. iustos et iniustos. hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit uel benedicendo constituit. quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit, quae licet per dei punientis iustitiam ualuerit, ut homines cum peccati originalis uitio nascerentur, non tamen ualuit, ut homines non nascerentur, sicut in ipsis aetate maioribus quaelibet uitia peccatorum non ex homine hominem tollunt, sed permanet dei opus bonum in quantiscumque malis inpiorum operibus. nam -etsi homo in honore positus et non intellegens comparatur pecoribus eisque similis fit, non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. comparatur namque per uitium, non per naturam, non pecoris uitio, sed naturae. tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut uitium hominis natura sit pecoris, nec tamen ideo natura hominis in naturam uertitur pecoris. ac per hoc deus hominem damnat propter uitium, quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae uitio non aufertur; bestias uero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas iustum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. quid ergo mirum est uel iniquum, ut inmundo spiritui subdatur homo non propter naturam, sed propter inmunditiam suam, quam non ex opere diuino, sed ex humana uoluntate uenientem in originis labe contraxit, cum et ipse spiritus inmundus bonum sit, quod spiritus, malum, quod inmundus? illud quippe est ex dei opere, hoc ex propria uoluntate. natura itaque fortior, id est angelica inferiorem naturam, id est humanam uitii societate subditam tenet. ideo mediator angelis fortior infirmus propter homines factus est, sic superbia captiuatoris redemptoris 9 cf. Ps. 48, 13 4 iustitiam tantum ualuerit V peccato MC 5 ualuit ut homines in ras. m. 2 M 6 cuilibet V 8 operibus inpiorum CChTPVbd 9 onore C 11 pecc\' C 14 nec] Haec C nec-pecoris om. V 18 sint om. C inexpertes V 19 quod C 20 ut] si V spuQ P 27 angelus V infirmos V humilitate destruitur, ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a filio dei suscepta humana infirmitate uincatur. Sed iam etiam istum conclusuri librum oportere arbitramur, ut Ambrosium antistitem dei, cuius inter latinae linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam fidem praedicat, sicut de gratia fecimus ita et de peccato originali, in quo delendo ipsa gratia euidentius commendatur, calumniosae istorum loquacitati respondere faciamus. in eo opere quod scripsit de resurrectione sanctus Ambrosius \'lapsus sum\', inquit, \'in Adam, de paradiso eiectus sum in Adam, mortuus in Adam: quomodo reuocat nisi me in Adam inuenerit ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo iustificatum?1 item scribens contra Nouatianos ait: (omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes lectum dicente Dauid: ecce in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: quis me liberabit de corpore mortis huius? Christi autem caro damnauit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante conluuio per culpam\'. item idem ipse cum exponeret Esaiam prophetam, loquens de Christo \'ideo\', inquit, 'et quasi homo per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de spiritu natus abstinuit a peccato; omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus deus. seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere, 5 cf. de gratia Christi pag. 159, 25 sqq. 9 Ambrosii de excessu fratris Satyri II 6 (XVI 1374 M.) 13 Ambr. de paenit. I 3, 13 (XVI 490 M.) 15 Ps. 50, 7 17 Rom. 7, 24 23 cf. Hebr. 4, 15 25 Ps. 115, 2; cf. Marc. 10, 18, Luc. 18, 19 1 filius M hominum V 7 ipsa om . P1 8 loquacitate m. 1 C 10 inquit] incipit V de-Adam om. V paradaso C sum om. bd mortuus sum b 11 quomodo reuocat Ambros.: quem reuocat GChTP -quem non reuocat MVd quem reuocaret b in Adam] secundus ada V 14 nascuntur Vb 21 ysaiam T isayam CCh 23 similituding C 24 spiritu pata? (in mg. m . 2 sco natus) Ch spiritu sancto b id est per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi conceptionis\'. item cum exponeret euangelium secundum Lucam, \'non enim uirilis coitus\\ inquit, \'uuluae uirginalis secreta reserauit, sed inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae inmaculati partus nouitate non senserit et caelesti maiestate depulerit.\' His tamen uerbis hominis dei, quem tanto praeconio ipse laudauit Pelagius, contradicit et dicit