Vbi nihil deus fecit, nisi quod hominem 1 hec est CP 5 decus M 8 esset] eseent b 9 et om. b 10 ista iam CP 12 l\'ępQęŲQiF in textu pro reprehendi putetur C 19 arbitrii M 21 ista sentire C 23 decet M etiam ante quod in C 25 decet M 27 actor C 31 qui C . uoluntate peccantem iusto iudicio cum stirpe damnauit, et ideo ibi quicquid etiam nondum erat natum mento est in praeuaricatrice radice damnatum, in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritalis. ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseuerauerint, procul dubio libido ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur non solum in omnibus inlicitis corruptelis, uerum etiam in ipsis coniugibus, quando non propagandi uoluntate operam creandis filiis inpendunt, sed lasciuiendi uoluptate exsaturandae cupidini inseruiunt. quod propter uitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus uacent, secundum ueniam, non secundum imperium concedit apostolus. euidenter quippe dum tribuit ueniam, denotat culpam. nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis est bonus. qui tametsi propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renouatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri, tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non superatur ad malum. Obesset ista carnis concupiscentia etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est, et nato et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. in tantum autem obest natis, ut, nisi renascantur, nihil possit prodesse, si nati sunt de renatis. manet quippe in prole, ita ut ream faciat originis uitium, etiam si in parente reatus 12 I Cor. 7, 5. 6 2 quicquit C natum] natura V praeuaricatoris V 4 hominem om. V libera m. 1 C 6 libido om. CChTPVbd 8 omnibus] moribus V corruptelis om. V 10 creandae proli V 18 est] et M 23 ista] tamen V 25 nato et renato om. V renato—obesse om. M 27 autetn] enim CChTPVbd 28 si] quod V 29\'reatum b uitium om. V rCtatus M eiusdem uitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne uitium, cui consentiendo peccatur, regeneratione nouissima consumatur, id est ipsius etiam renouatione carnis, quae in eius resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria uitiosa, quibus consentiendo peccemus, ad quam beatam perfectionem huius quod nunc datur sancti lauacri gratia peruenitur. qua enim regeneratione spiritus modo fit, ut peccata omnia peccata remittantur, eius merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam uitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re neque per praesentiam possidetur, sed expectatur per patientiam. Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis uitiosis consentitur atque peccatur, uerum etiam ipsa desideria uitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia uita nulla erunt, eodem lauacro baptismatis uniuersa purgantur. Reatus itaque uitii eius, de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lauacro regenerationis abluatur. regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est traicit. sic igitur siue reus infidelis siue absolutus fidelis non generat absolutos uterque, sed reos, quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant,- sed oleastros. sic itaque in damnatione hominem prima natiuitas tenet, unde nisi secunda non liberat. tenet ergo diabolus, liberat Christus; tenet deceptor Euae, liberat filius Mariae; tenet qui per coniugem uenit ad uirum, liberat qui \' 1 abaolutus F 7 praeuenitur V 9 dimittantur C 10 incorrubti- Biliter C 12 possidetur per praesentiam CChTPVbd 14 non solum oin.- V 15 dum] de V 16 consentientes V om. C ■ peccantes V 20 huius uitii CP eius] huius CTt - regenaeratorum Ch 21 illo P 24.trahicit MCChP ergo P 25 regenerat b -80 peruenit CTP liberat-feminae om. V de coniuge natus est, quae non pertulit uirum; tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. omnes ille prorsus per unum tenere potuit nec ab eius dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. denique ipsa ecclesiae sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamuis in paruulis existiment simulatorie potius quam ueraciter fieri. non tamen audeant aperta inprobatione respuere — ipsa, inquam, sanctae ecclesiae sacramenta satis indicant paruulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli seruitio liberari. excepto enim quod in peccatorum remissionem non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria, cui etiam uerbis eorum a quibus portantur se renuntiare respondent. quibus omnibus rerum occultarum sacratis et euidentibus signis a captiuatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur, qui pro nobis infirmitate suscepta alligauit fortem, ut uasa eius eriperet, quia infirmum dei non solum est hominibus, uerum et angelis fortius. liberans itaque deus pusillos cum magnis in utrisque ostendit quod locuta est per apostolum ueritas; non enim solos aetate maiores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum filii caritatis suae..