<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="36" unit="altchapter"/> Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis <lb n="15"/>
            passione tranquillitas et motus genitalium sicut aliorum membrorum <lb/>
            non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad uoluntatis <lb/>
            arbitrium — quales nuptiae perseuerassent, si peccati non interuenisset <lb/>
            obprobrium — nunc ostendi non potest, sed ex <lb/>
            his quae diuina auctoritate conscripta sunt non immerito credi <lb n="20"/>
            potest. sic enim modo non inuenio sine pruriente libidine concumbentem; <lb/>
            sicut non inuenio sine dolore et gemitu parturientem, <lb/>
            sine futura morte nascentem, et tamen secundum <lb/>
            scripturarum sanctarum ueritatem gemitus parturientis et mors <lb/>
            hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset; sic nec <lb n="25"/>
            illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt, quia et hoc <lb/>
            in eisdem sanctis litteris praecedente peccato scriptum est <lb/>
            consecutum. membra quippe illa nisi indecens motus oculis

<note type="footnote"> 12 cf. Gen. 2, 1. 22 </note>

<note type="footnote"> * <lb/>
            1 natu <hi rend="italic">M</hi> natura <hi rend="italic">cet. et b; cf. de nuptiis et concup</hi>. 17 2 operandum] <lb/>
            tangendum <hi rend="italic">V</hi> 4 foetus 0 uiciaretur <hi rend="italic">CP</hi> incitaretur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 quomodo] quando <hi rend="italic">V</hi> 8 mortalitis <hi rend="italic">C</hi> 11 ex parte <hi rend="italic">b</hi> quomodo] <lb/>
            sicut <hi rend="italic">V</hi> 12 enim <hi rend="italic">om. C</hi> 13 eiusque <hi rend="italic">b</hi> suo <hi rend="italic">om. C</hi> . 17 effrenati. <lb/>
            C 19 ex <hi rend="italic">om. P</hi> 20 hiis <hi rend="italic">ChP</hi> 22 et gemitu] gementem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 fuisset <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="200"/>
            eorum non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est non <lb/>
            attentis, animaduertenda nuntiasset, nihil in suo corpore, quod <lb/>
            utique totum deus laudabile fecerat, pudendum uelandumque <lb/>
            sensissent, quia nisi praeisset facinus, quod inoboedientia est <lb/>
            ausa committere, non sequeretur dedecus, quod uerecundia uellet<lb n="5"/>
            abscondere. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="37" unit="altchapter"/> Clarum est igitur hoc non esse nuptiis inputandum, <lb/>
            quod etsi non esset, nuptiae tamen essent, quarum <lb/>
            bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in <lb/>
            usum uertitur bonum. uerum quia iam ista conditione mortalium<lb n="10"/>
            nunc simul aguntur concubitus et libido, eo fit, ut cum <lb/>
            libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus <lb/>
            reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista <lb/>
            uel nesciunt. nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde <lb/>
            gloriantur nuptiae, id est proles, pudicitia, sacramentum, illud <lb n="15"/>
            autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, <lb/>
            de quo erubescunt et nuptiae. sed quia sine illo malo fieri <lb/>
            non potest nuptiarum bonum, hoc est propagatio filiorum, ubi <lb/>
            ad huius modi opus uenitur, secreta quaeruntur, arbitri remouentur, <lb/>
            filiorum quoque ipsorum, si iam inde aliqui nati sunt,<lb n="20"/>
            cum per aetatem sentire ista iam coeperint, praesentia deuitatur, <lb/>
            atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non <lb/>
            neglegant occultare quod dedecet. hinc est, quod infantes etiam <lb/>
            qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione <lb/>
            nascuntur, non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. nam <lb n="25"/>
            ex hoc quod licet natura nascitur, ex illo quod dedecet uitium. <lb/>
            naturae nascentis est auctor deus, qui hominem condidit et <lb/>
            qui uirum ac feminam nuptiali iure coniunxit, uitii uero auctor <lb/>
            est diaboli decipientis calliditas et hominis consentientis <lb/>
            uoluntas. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="38" unit="altchapter"/> Vbi nihil deus fecit, nisi quod hominem

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 hec est CP 5 decus M</hi> 8 esset] <hi rend="italic">eseent b 9 et om. b</hi> <lb/>
            10 ista iam <hi rend="italic">CP</hi> 12 l\'ępQęŲQiF <hi rend="italic">in textu pro</hi> reprehendi putetur C <lb/>
            19 arbitrii <hi rend="italic">M</hi> 21 ista sentire <hi rend="italic">C</hi> 23 decet <hi rend="italic">M</hi> etiam <hi rend="italic">ante</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">in C 25 decet M</hi> 27 actor C <hi rend="italic">31 qui C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="201"/>
            uoluntate peccantem iusto iudicio cum stirpe damnauit, et ideo <lb/>
            ibi quicquid etiam nondum erat natum mento est in praeuaricatrice <lb/>
            radice damnatum, in qua stirpe damnata tenet <lb/>
            hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritalis. <lb/>
            ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia <lb n="5"/>
            perseuerauerint, procul dubio libido ista propter remissionem <lb/>
            peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male <lb/>
            utuntur non solum in omnibus inlicitis corruptelis, uerum etiam <lb/>
            in ipsis coniugibus, quando non propagandi uoluntate operam <lb/>
            creandis filiis inpendunt, sed lasciuiendi uoluptate exsaturandae <lb n="10"/>
            cupidini inseruiunt. quod propter uitandas fornicationes maritis <lb/>
            et uxoribus ne fraudent inuicem nisi ex consensu ad tempus, <lb/>
            ut orationibus uacent, secundum ueniam, non <lb/>
            secundum imperium concedit apostolus. euidenter quippe <lb/>
            dum tribuit ueniam, denotat culpam. nuptialis autem concubitus, <lb n="15"/>
            quem matrimoniales quoque indicant tabulae causa procreandorum <lb/>
            fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione <lb/>
            fornicationis est bonus. qui tametsi propter corpus <lb/>
            mortis, quod nondum est resurrectione renouatum, sine quodam <lb/>
            bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest <lb n="20"/>
            fieri, tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine <lb/>
            utitur ad bonum, non superatur ad malum. 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="39" unit="altchapter"/> Obesset ista carnis concupiscentia etiam tantummodo <lb/>
            quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, <lb/>
            ut quae in eis est, et nato et renato, nato quidem et inesse et <lb n="25"/>
            obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. <lb/>
            in tantum autem obest natis, ut, nisi renascantur, nihil possit <lb/>
            prodesse, si nati sunt de renatis. manet quippe in prole, ita <lb/>
            ut ream faciat originis uitium, etiam si in parente reatus

<note type="footnote"> 12 I Cor. 7, 5. 6 </note>

<note type="footnote"> 2 quicquit <hi rend="italic">C</hi> natum] natura <hi rend="italic">V</hi> praeuaricatoris <hi rend="italic">V</hi> 4 hominem <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> libera <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 6 libido <hi rend="italic">om. CChTPVbd</hi> 8 omnibus] moribus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            corruptelis <hi rend="italic">om. V</hi> 10 creandae proli <hi rend="italic">V</hi> 18 est] et <hi rend="italic">M</hi> 23 ista] <lb/>
            tamen <hi rend="italic">V</hi> 25 nato et renato <hi rend="italic">om. V</hi> renato—obesse <hi rend="italic">om. M</hi> 27 autetn] <lb/>
            enim <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 28 si] quod <hi rend="italic">V</hi> 29\'reatum <hi rend="italic">b</hi> uitium <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            rCtatus <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            eiusdem uitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne <lb/>
            uitium, cui consentiendo peccatur, regeneratione nouissima <lb/>
            consumatur, id est ipsius etiam renouatione carnis, quae in <lb/>
            eius resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla <lb/>
            peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria uitiosa,<lb n="5"/>
            quibus consentiendo peccemus, ad quam beatam perfectionem <lb/>
            huius quod nunc datur sancti lauacri gratia peruenitur. qua <lb/>
            enim regeneratione spiritus modo fit, ut peccata omnia peccata <lb/>
            remittantur, eius merito fiet etiam regeneratio carnis in <lb/>
            aeternam uitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente<lb n="10"/>
            peccatorum omnium incitamenta sanentur. sed ea salus adhuc <lb/>
            in spe facta est, non tenetur in re neque per praesentiam possidetur, <lb/>
            sed expectatur per patientiam. 
</p><p><milestone n="40" unit="altchapter"/>Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc <lb/>
            remissio fit in baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis<lb n="15"/>
            uitiosis consentitur atque peccatur, uerum etiam ipsa desideria <lb/>
            uitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, <lb/>
            quae non in ista, sed in alia uita nulla erunt, eodem <lb/>
            lauacro baptismatis uniuersa purgantur. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Reatus itaque uitii eius, de quo loquimur, in regeneratorum<lb n="20"/>
            prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lauacro <lb/>
            regenerationis abluatur. regeneratus quippe non regenerat filios <lb/>
            carnis, sed generat ac per hoc in eos non quod regeneratus, <lb/>
            sed quod generatus est traicit. sic igitur siue reus infidelis <lb/>
            siue absolutus fidelis non generat absolutos uterque, sed reos,<lb n="25"/>
            quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas <lb/>
            generant,- sed oleastros. sic itaque in damnatione hominem <lb/>
            prima natiuitas tenet, unde nisi secunda non liberat. tenet ergo <lb/>
            diabolus, liberat Christus; tenet deceptor Euae, liberat filius <lb/>
            Mariae; tenet qui per coniugem uenit ad uirum, liberat qui

<note type="footnote">\' 1 abaolutus F 7 praeuenitur <hi rend="italic">V</hi> 9 dimittantur C 10 incorrubti- <lb/>
            Biliter <hi rend="italic">C</hi> 12 possidetur per praesentiam <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 14 non solum <lb/>
            <hi rend="italic">oin.- V</hi> 15 dum] de <hi rend="italic">V</hi> 16 consentientes <hi rend="italic">V om. C ■</hi> peccantes <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            20 huius uitii <hi rend="italic">CP</hi> eius] huius <hi rend="italic">CTt -</hi> regenaeratorum <hi rend="italic">Ch</hi> 21 illo <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            24.trahicit <hi rend="italic">MCChP</hi> ergo <hi rend="italic">P</hi> 25 regenerat <hi rend="italic">b</hi> -80 peruenit <hi rend="italic">CTP</hi> <lb/>
            liberat-feminae <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="203"/>
            de coniuge natus est, quae non pertulit uirum; tenet qui <lb/>
            causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est <lb/>
            conceptus in femina. omnes ille prorsus per unum tenere potuit <lb/>
            nec ab eius dominatione liberat nisi unus, quem tenere non <lb/>
            potuit. denique ipsa ecclesiae sacramenta, quae tam priscae <lb n="5"/>
            traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamuis in paruulis <lb/>
            existiment simulatorie potius quam ueraciter fieri. non tamen <lb/>
            audeant aperta inprobatione respuere — ipsa, inquam, sanctae <lb/>
            ecclesiae sacramenta satis indicant paruulos a partu etiam recentissimos <lb/>
            per gratiam Christi de diaboli seruitio liberari. excepto <lb n="10"/>
            enim quod in peccatorum remissionem non fallaci, sed fideli <lb/>
            mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur <lb/>
            potestas contraria, cui etiam uerbis eorum a quibus portantur <lb/>
            se renuntiare respondent. quibus omnibus rerum occultarum <lb/>
            sacratis et euidentibus signis a captiuatore pessimo ad optimum <lb n="15"/>
            redemptorem transire monstrantur, qui pro nobis infirmitate <lb/>
            suscepta alligauit fortem, ut uasa eius eriperet, quia infirmum <lb/>
            dei non solum est hominibus, uerum et angelis fortius. <lb/>
            liberans itaque deus pusillos cum magnis in utrisque ostendit <lb/>
            quod locuta est per apostolum ueritas; non enim solos aetate <lb n="20"/>
            maiores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut <lb/>
            transferat in regnum filii caritatis suae.. 
</p></div></div></body></text></TEI>