<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> Essent autem procul dubio nuptiae etiam non <lb/>
            praecedente peccato, quia neque ob aliam causam uiro adiutorium <lb/>
            non alius uir, sed femina facta est et illa dei uerba: <lb/>
            crescite et multiplicamini, non est damnandorum praedictio <lb/>
            peccatorum sed fecundatarum benedictio nuptiarum. his<lb n="25"/>
            enim deus ineffabilibus suis uerbis, id est diuinis rationibus <lb/>
            in suae sapientiae per quam facta sunt omnia ueritate uiuentibus <lb/>
            uim seminis indidit primis hominibus. si autem peccato non <lb/>
            fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras <lb/>
            fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam

<note type="footnote"> 1 cf. Rom. 7, 28 8 cf. Gen. 3, 7 24 Gen. 1, 28 27 cf. I <lb/>
            Cor.l,24;Ioh.],3 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 uocat b repugnantem b 2 inobedienti legi V</hi> ue 0] <hi rend="italic">autein C</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">ne-w. 1 Ch</hi> 6 hominum <hi rend="italic">om. b</hi> 14 uolunt V 17 creata Tx <lb/>
            19 nichil <hi rend="italic">C</hi> 25 hiis <hi rend="italic">PGlt m. 1</hi> 29 esset <hi rend="italic">C</hi> honestata M deonestata <hi rend="italic">C <lb/>
            prima natura C</hi> \' </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="199"/>
            non nutu uoluntatis, sicut pes ad. ambulandum, manus ad <lb/>
            operandum, lingua ad loquendum, sed aestu libidinis membra <lb/>
            genitalia mouerentur nec, sicut nunc fit, uirginitatis integritas <lb/>
            ad concipiendos fetus ui turbidi uitiaretur ardoris, sed obsequeretur <lb/>
            imperio tranquillissimae caritatis et eo modo non <lb n="5"/>
            esset dolor et cruor uirginis concumbentis, quomodo non esset <lb/>
            etiam matris gemitus parientis. haec ideo non creduntur, quia <lb/>
            in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. in deterius quippe <lb/>
            uitio mutata natura non inuenit primae illius puritatis exemplum. <lb/>
            sed fidelibus loquimur, qui nouerunt credere diuinis eloquiis <lb n="10"/>
            etiam nullis adhibitis expertae ueritatis exemplis. quomodo <lb/>
            enim nunc ostendam sine ullis parentibus de puluere hominem <lb/>
            factum eique de suo latere coniugem? et tamen quod oculus <lb/>
            iam non inuenit, fides credit. 
</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="36" unit="altchapter"/> Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis <lb n="15"/>
            passione tranquillitas et motus genitalium sicut aliorum membrorum <lb/>
            non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad uoluntatis <lb/>
            arbitrium — quales nuptiae perseuerassent, si peccati non interuenisset <lb/>
            obprobrium — nunc ostendi non potest, sed ex <lb/>
            his quae diuina auctoritate conscripta sunt non immerito credi <lb n="20"/>
            potest. sic enim modo non inuenio sine pruriente libidine concumbentem; <lb/>
            sicut non inuenio sine dolore et gemitu parturientem, <lb/>
            sine futura morte nascentem, et tamen secundum <lb/>
            scripturarum sanctarum ueritatem gemitus parturientis et mors <lb/>
            hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset; sic nec <lb n="25"/>
            illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt, quia et hoc <lb/>
            in eisdem sanctis litteris praecedente peccato scriptum est <lb/>
            consecutum. membra quippe illa nisi indecens motus oculis

<note type="footnote"> 12 cf. Gen. 2, 1. 22 </note>

<note type="footnote"> * <lb/>
            1 natu <hi rend="italic">M</hi> natura <hi rend="italic">cet. et b; cf. de nuptiis et concup</hi>. 17 2 operandum] <lb/>
            tangendum <hi rend="italic">V</hi> 4 foetus 0 uiciaretur <hi rend="italic">CP</hi> incitaretur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 quomodo] quando <hi rend="italic">V</hi> 8 mortalitis <hi rend="italic">C</hi> 11 ex parte <hi rend="italic">b</hi> quomodo] <lb/>
            sicut <hi rend="italic">V</hi> 12 enim <hi rend="italic">om. C</hi> 13 eiusque <hi rend="italic">b</hi> suo <hi rend="italic">om. C</hi> . 17 effrenati. <lb/>
            C 19 ex <hi rend="italic">om. P</hi> 20 hiis <hi rend="italic">ChP</hi> 22 et gemitu] gementem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 fuisset <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="200"/>
            eorum non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est non <lb/>
            attentis, animaduertenda nuntiasset, nihil in suo corpore, quod <lb/>
            utique totum deus laudabile fecerat, pudendum uelandumque <lb/>
            sensissent, quia nisi praeisset facinus, quod inoboedientia est <lb/>
            ausa committere, non sequeretur dedecus, quod uerecundia uellet<lb n="5"/>
            abscondere. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="37" unit="altchapter"/> Clarum est igitur hoc non esse nuptiis inputandum, <lb/>
            quod etsi non esset, nuptiae tamen essent, quarum <lb/>
            bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in <lb/>
            usum uertitur bonum. uerum quia iam ista conditione mortalium<lb n="10"/>
            nunc simul aguntur concubitus et libido, eo fit, ut cum <lb/>
            libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus <lb/>
            reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista <lb/>
            uel nesciunt. nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde <lb/>
            gloriantur nuptiae, id est proles, pudicitia, sacramentum, illud <lb n="15"/>
            autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, <lb/>
            de quo erubescunt et nuptiae. sed quia sine illo malo fieri <lb/>
            non potest nuptiarum bonum, hoc est propagatio filiorum, ubi <lb/>
            ad huius modi opus uenitur, secreta quaeruntur, arbitri remouentur, <lb/>
            filiorum quoque ipsorum, si iam inde aliqui nati sunt,<lb n="20"/>
            cum per aetatem sentire ista iam coeperint, praesentia deuitatur, <lb/>
            atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non <lb/>
            neglegant occultare quod dedecet. hinc est, quod infantes etiam <lb/>
            qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione <lb/>
            nascuntur, non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. nam <lb n="25"/>
            ex hoc quod licet natura nascitur, ex illo quod dedecet uitium. <lb/>
            naturae nascentis est auctor deus, qui hominem condidit et <lb/>
            qui uirum ac feminam nuptiali iure coniunxit, uitii uero auctor <lb/>
            est diaboli decipientis calliditas et hominis consentientis <lb/>
            uoluntas. <lb n="30"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>