<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Nempe cernitis sic Caelestium concessisse paruulis baptismum, <lb/>
            ut in eos primi hominis transire peccatum, quod <lb/>
            lauacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamuis et <lb/>
            negare non ausus sit et propter hanc dubitationem suam non <lb/>
            damnauerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum <lb n="20"/>
            laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur <lb/>
            in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> In libello autem, quem Romae edidit, qui gestis ibi <lb/>
            ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se <lb/>
            credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. nam uerba eius <lb n="25"/>
            ista sunt: \'infantes autem\', inquit, \'debere baptizari in remissionem <lb/>
            peccatorum secundum regulam uniuersalis ecclesiae et <lb/>
            secundum euangelii sententiam confitemur, quia dominus statuit

<note type="footnote"> 28 cf. loh. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 rego P1 huiusmodi <hi rend="italic">b</hi> 3 quando <hi rend="italic">V</hi> ante] autem P1 5 corporalis <lb/>
            P1 7 infantium P1 8 adam <hi rend="italic">ChTPP1</hi> 12 constitus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 et <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> 14 baptismQ <hi rend="italic">M</hi> 15 quaeritis <hi rend="italic">V</hi> 16 consensisse <lb/>
            <hi rend="italic">TPPlb</hi> 17 transire primi hominis <hi rend="italic">bd</hi> 18 regeneratone P1 22 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 23 ro II medidit <hi rend="italic">M</hi> 26 remissione <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            regnum caelorum nonnisi baptizatis posse conferri. quod quia <lb/>
            uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae <lb/>
            libertatem\'. si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum <lb/>
            crederet confiteri etiam infantibus in baptismo originalia peccata <lb/>
            dimitti dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari<lb n="5"/>
            oportere? hinc ergo est et illud quod scripsistis sic uobis <lb/>
            respondisse Pelagium \'quod eisdem quibus et maiores sacramenti <lb/>
            uerbis baptizentur infantes\' uosque fuisse laetatos id <lb/>
            quod cupiebatis audisse et tamen adhuc de uerbis eius nos <lb/>
            maluisse consulere. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Attendite itaque quid Caelestius apertissime dixerit, <lb/>
            et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius <lb/>
            quippe adiungit et dicit: \'in remissionem autem peccatorum <lb/>
            baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex <lb/>
            traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum <lb n="15"/>
            est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum <lb/>
            exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis <lb/>
            esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa <lb/>
            baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium <lb/>
            est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam<lb n="20"/>
            malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per <lb/>
            naturam\'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit <lb/>
            uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis <lb/>
            ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec <lb/>
            erubuit. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>