Nempe cernitis sic Caelestium concessisse paruulis baptismum, ut in eos primi hominis transire peccatum, quod lauacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamuis et negare non ausus sit et propter hanc dubitationem suam non damnauerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. In libello autem, quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. nam uerba eius ista sunt: \'infantes autem\', inquit, \'debere baptizari in remissionem peccatorum secundum regulam uniuersalis ecclesiae et secundum euangelii sententiam confitemur, quia dominus statuit 28 cf. loh. 3, 5 2 rego P1 huiusmodi b 3 quando V ante] autem P1 5 corporalis P1 7 infantium P1 8 adam ChTPP1 12 constitus V 13 et om. m. 1 T 14 baptismQ M 15 quaeritis V 16 consensisse TPPlb 17 transire primi hominis bd 18 regeneratone P1 22 sunt m. 1 T 23 ro II medidit M 26 remissione M regnum caelorum nonnisi baptizatis posse conferri. quod quia uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae libertatem\'. si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri etiam infantibus in baptismo originalia peccata dimitti dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? hinc ergo est et illud quod scripsistis sic uobis respondisse Pelagium \'quod eisdem quibus et maiores sacramenti uerbis baptizentur infantes\' uosque fuisse laetatos id quod cupiebatis audisse et tamen adhuc de uerbis eius nos maluisse consulere. Attendite itaque quid Caelestius apertissime dixerit, et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius quippe adiungit et dicit: \'in remissionem autem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per naturam\'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec erubuit.