<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Quapropter quisquis humanam contendit in <lb/>
            qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, <lb/>
            quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, <lb n="15"/>
            in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula <lb/>
            fidei, qua christiani sumus, gratiae dei conuincitur inimicus. <lb/>
            quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit uelut adhuc <lb/>
            minus malis moribus uitiata hominum natura laudatur? neque <lb/>
            respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc <lb n="20"/>
            fuisse submersos, ut excepto uno homine dei et eius coniuge . <lb/>
            \' tribusque filiis et totidem nuribus iusto iudicio dei sicut igne <lb/>
            postea terra exigua Sodomorum ita totus mundus diluuio deleretur. <lb/>
            ex quo tempore igitur perunum hominem peccatum <lb/>
            intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in

<note type="footnote"> 1 Ps. 109, 4 7 I Tim. 2, 5 11 cf. Phil. 2, 7 21 cf. Gen. 7, <lb/>
            13 et c. 19 24 tfom. 5, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 patrum erat <hi rend="italic">V</hi> fides qua cantabant <hi rend="italic">V</hi> 3 per <hi rend="italic">om. V</hi> 4 qui <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            mediator dei et hominum et aequalis patri est per hoc <hi rend="italic">sqq. V</hi> 5 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 6 et <hi rend="italic">pr. om. PV</hi> mediaetas C 8 Iesus <hi rend="italic">onto b</hi> 9 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. C alt</hi>. per <hi rend="italic">om. C</hi> 10 <hi rend="italic">fin</hi>. per quod per qŲQą <hi rend="italic">Ch</hi> patri] deo C <lb/>
            11 quod (o <hi rend="italic">s. ras. m. 2) C</hi> apertius (a <hi rend="italic">s. ras. m. 2) C</hi> dicatur <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 15 quia (ia s. <hi rend="italic">ras. m. 2) C</hi> 18 legem <hi rend="italic">om. CChTPVbd</hi> <lb/>
            19 laudatur natura <hi rend="italic">Tbd</hi> 20 tamquam] et tam C tanquam <hi rend="italic">P</hi> 25 in <lb/>
            <hi rend="italic">pro om. m. 1 T</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="194"/>
            omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, <lb/>
            profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio <lb/>
            perditoris. nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est <lb/>
            aut liberatur aut liberabitur nisi gratia redemptoris. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali<lb n="5"/>
            et uisibili sacramento iusti uel eorum paruuli signarentur, scriptura <lb/>
            non exprimit. ipse tamen Abraham signum accepit <lb/>
            circumcisionis signaculum iustitiae fidei et sic accepit, <lb/>
            ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere <lb/>
            iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum octauo die natiuitatis<lb n="10"/>
            eorum, ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum <lb/>
            possent, tamen iustitiae fidei signaculum sumerent. quod sub <lb/>
            terrore tanto est imperatum, ut diceret deus animam illam de <lb/>
            suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio <lb/>
            facta non fuisset. huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur,<lb n="15"/>
            nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate <lb/>
            et puritate naturae quantumlibet arguta sit argumentatio <lb/>
            repercussa et confracta dissiliet? quid enim mali, quaeso, paruulus <lb/>
            propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum <lb/>
            non circumcidente ipse damnetur damnatione tam seuera, ut<lb n="20"/>
            pereat anima illa de populo suo? neque enim temporalis mortis <lb/>
            terror incussus est, cum de iustis, quando moriebantur, tunc. <lb/>
            potius diceretur: et appositus est ad populum suum <lb/>
            uel appositus est ad patres suos, quoniam deinceps homini <lb/>
            nulla. temptatio formidatur, quae illum separet a populo<lb n="25"/>
            suo, si populus eius ipse est populus dei.

<note type="footnote"> 7 cf. Rom. 4, 11 13 cf. Gen. 17, 11-14 23 Gen. 25, 17 24 I <lb/>
            Mach. 2, 69. </note>

<note type="footnote"> 2 perditiois <hi rend="italic">C</hi> perditioris (nis ?) <hi rend="italic">T</hi> possesio <hi rend="italic">C</hi> 3 prorsus omnino <lb/>
            C 4 redemptoris] dei <hi rend="italic">V</hi> 5 abraam <hi rend="italic">(sec semper) C</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            corporali] temporali C 6 scriptura <hi rend="italic">sup. exp</hi>. natura <hi rend="italic">C</hi> 9 domi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            circumcidi <hi rend="italic">V</hi> circumdere <hi rend="italic">P</hi> 10 iuberet <hi rend="italic">V</hi> iuberet## <hi rend="italic">Ch</hi> a uisceribus <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 11 illorum <hi rend="italic">M</hi> hii <hi rend="italic">P</hi> corde <hi rend="italic">om. V</hi> 12 <hi rend="italic">possunt M</hi> <lb/>
            iustitiae tamen <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 15 non facta <hi rend="italic">P</hi> tam <hi rend="italic">om. M</hi> 16 arbitrio <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 18 dissilet <hi rend="italic">M</hi> 26 est] sit <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="195"/>
            
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Quid sibi ergo uult pro nullo propriae uoluntatis <lb/>
            admisso tanta damnatio? neque enim, sicut nonnulli secundum <lb/>
            Platonicos opinantur, hoc uniuscuiusque infantis animae redditur, <lb/>
            quod ante istam uitam sua uoluntate commisit, cum haberet <lb/>
            ante hoc corpus uel bene uel male uiuendi liberum arbitrium, <lb n="5"/>
            cum Paulus apostolus apertissime dicat nondum natos nihil <lb/>
            egisse boni uel mali. unde ergo recte infans illa perditione <lb/>
            punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis et iuste intellegitur <lb/>
            ex Adam natus antiqui debiti obligatione damnatus, <lb/>
            nisi inde fuerit non secundum debitum, sed secundum gratiam <lb n="10"/>
            liberatus? quam gratiam nisi gratiam dei per Iesum Chri <lb/>
            stum dominum nostrum, quem profecto inter cetera <lb/>
            ueterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetauit? <lb/>
            dies enim octauus est in hebdomadum recursibus dies <lb/>
            dominicus, quo resurrexit dominus, et petra erat Christus. <lb n="15"/>
            unde circumcisionis cultellus est petrinus et caro praeputii <lb/>
            corpus peccati. 
</p></div></div></body></text></TEI>