<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Haec disputantes a gratia mediatoris iustos excludere <lb/>
            conantur antiquos, tamquam dei et illorum hominum non <lb/>
            fuerit mediator homo Christus Iesus, quia nondum ex <lb/>
            utero uirginis carne suscepta homo nondum fuit, quando illi<lb n="20"/>
            iusti fuerunt. quod si ita esset, nequaquam apostolus diceret: <lb/>
            per hominem mors et per hominem resurrectio <lb/>
            mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, <lb/>
            sic et in Christo omnes uiuificabuntur, quandoquidem <lb/>
            illi antiqui iusti secundum istorum uaniloquia sibi sufficiente <lb n="25"/>
            natura nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem <lb/>
            reconciliarentur deo, nec in eo uiuificabuntur, ad cuius corpus <lb/>
            et membra secundum id quod propter homines homo factus

<note type="footnote"> 1 cf. Ps. 67, 10 3 cf. Iud. G, 37 18 cf. I Tim. 2, 5 22 I <lb/>
            Cor. 15, 21. 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 segregabat <hi rend="italic">V</hi> ereditati <hi rend="italic">P</hi> 3 cernitur patens tamquam in area <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 Non] nunc <hi rend="italic">V</hi> 9 esset uiuendum <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 11 natura <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 robigine <hi rend="italic">M</hi> 13 quam nimia <hi rend="italic">post</hi> disputant <hi rend="italic">C</hi> 14 ualet <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            23 in adam enim <hi rend="italic">T</hi> omnes in adam <hi rend="italic">Ch</hi> 24 sic] ita <hi rend="italic">C</hi> 26 meditore <lb/>
            m. <hi rend="italic">1 C</hi> xpo <hi rend="italic">om. C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            est non pertinere monstrantur. si autem. quemadmodum per <lb/>
            apostolos suos ueritas loquitur, sicut in Adam omnes <lb/>
            moriuntur, sic e.t in Christo omnes uiuificabuntur, <lb/>
            qui per r illum hominem mors et per istum 11 omin em <lb/>
            resurrectio mortuorum, quis audeat dubitare christianus <lb n="5"/>
            etiam illos iustos, qui recentioribus generis humani temporibus <lb/>
            deo placuerunt, ideo in resurrectionem uitae aeternae, non <lb/>
            mortis aeternae esse uenturos, quia in Christo uiuificabuntur; <lb/>
            ideo autem uiuificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent <lb/>
            Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput <lb n="10"/>
            est Christus; ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus <lb/>
            mediator est dei et hominum homo Christus Iesus? <lb/>
            quod eis non fuisset, nisi in eius resurrectionem per eius gratiam <lb/>
            credidissent. et hoc quomodo fieret, si eum in carne uenturum <lb/>
            esse nescissent neque ex hac fide iuste pieque uixissent? nam <lb n="15"/>
            si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum <lb/>
            facta erat, nec nobis prodest iudicium Christi de uiuis et mortuis, <lb/>
            quia nondum factum est; si autem nos per huius nondum <lb/>
            facti, sed futuri iudicii fidem stabimus ad dexteram Christi, <lb/>
            profecto illi per incarnationis eius tunc nondum factae, sed <lb n="20"/>
            futurae fidem membra sunt Christi. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Neque enim putandum est, quod antiquis iustis <lb/>
            sola quae semper erat diuinitas Christi, non etiam quae nondum <lb/>
            erat eius humanitas reuelata profuerit. illud enim, quod ait <lb/>
            dominus Iesus: Abraham concupiuit diem meum uidere <lb n="25"/>
            et uidit et gauisus est, si diem suum uoluit suum <lb/>
            tempus intellegi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod <lb/>
            fide fuerit incarnationis eius inbutus. secundum hanc enim

<note type="footnote"> 10 cf. I Cor. 11, 8 11 I Tim. 2, 5 25 Ioh. 8, 56 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 suos <hi rend="italic">om. C</hi> 4 et <hi rend="italic">om. MC</hi> 5 dutiubitare <hi rend="italic">C</hi> 7 deo] <lb/>
            ideo <hi rend="italic">P</hi> 8 in xpo omnes <hi rend="italic">P</hi> 9 ideo autem uiuificantur in xpo <lb/>
            <hi rend="italic">quoniam sqq. V 10 pertinent V</hi> 11 esse] <hi rend="italic">est V</hi> 13 resurectione C <lb/>
            15 sancte iusteque uixissent <hi rend="italic">V</hi> 23 fuit <hi rend="italic">V</hi> 24 erat <hi rend="italic">om. CChT</hi> <lb/>
            reuelata <hi rend="italic">om. M</hi> profuit <hi rend="italic">M uoce</hi> Illud <hi rend="italic">incipit cap. XXVII b</hi> <lb/>
            27 significari <hi rend="italic">TCh (in mg. m</hi>. 2 intelligi) habuit <hi rend="italic">V</hi> Abraam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 fuerat <hi rend="italic">M</hi> enim hunc <hi rend="italic">ChTPb</hi> hunc <hi rend="italic">MC</hi> </note> 
             
<pb n="192"/>
            habet tempus; diuinitas uero eius omne tempus excedit, quia per <lb/>
            illam uniuersa facta sunt tempora. quod etsi quisquam de die <lb/>
            sempiterno accipiendum putauerit, qui nullo finitur crastino, <lb/>
            nullo praeuenitur hesterno, hoc est de ipsa aeternitate, in qua <lb/>
            coaeternus est patri, quomodo id uere concupisceret Abraham,<lb n="5"/>
            nisi eius nosset futuram mortalitatem, cuius quaesiuit aeternitatem? <lb/>
            aut si ad hoc aliquis horum uerborum sensum coartat, <lb/>
            ut dicat nihil intellegendum in eo quod ait dominus \'quaesiuit <lb/>
            diem meum\' nisi \'quaesiuit me, qui sum dies permanens, hoc <lb/>
            est lumen indeficiens\' — uelut cum dicimus uitam filii, de qua<lb n="10"/>
            loquitur euangelium dicens: sic dedit et filio uitam h abere <lb/>
            in semet ipso, non aliud ipsum, aliud eius uitam, sed <lb/>
            eundem ipsum filium intellegimus uitam, qui dixit: ego sum <lb/>
            uia, ueritas et uita, et de quo dictum est: ipse est uerus <lb/>
            deus et uita aeterna, ut hanc eius aequalem patri diuinitatem<lb n="15"/>
            uidere cupiuerit Abraham nequaquam incarnatione eius <lb/>
            praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiuerunt, <lb/>
            qui nihil de eius carne didicerunt — numquid et illud, quod <lb/>
            iubet Abraham ponere manum seruum suum sub femore suo et <lb/>
            iurare per deum caeli, aliter quisquam recte intellecturus est<lb n="20"/>
            nisi Abraham scisse in qua uenturus esset deus caeli carnem <lb/>
            de illo femore propagari? 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Cuius carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham <lb/>
            benedixit, Melchisedech etiam testimonium christianis fidelibus <lb/>
            notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in psalmis,<lb n="25"/>
            quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa

<note type="footnote"> 11 Ioh. 5, 26 13 Ioh. 14, 6 14 I Ioh. 5, 20 19 cf. Gen. <lb/>
            24, 2. 3 23 cf. Gen. 14, 18-20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 diuinitas tempus <hi rend="italic">M</hi> omnem tempus <hi rend="italic">Ch</hi> om6n tep\' C 2 illum <hi rend="italic">b<lb/>
             et om. V</hi> 4 puenitur <hi rend="italic">(in mg. m, 1) C esterno C 5 habraham M</hi> <lb/>
            abraam <hi rend="italic">C</hi> 8 nihil aliud intelligendum <hi rend="italic">V</hi> 9 sum uita <hi rend="italic">C</hi> 10 quo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            11 habere uitam <hi rend="italic">M</hi> 16 cupierit <hi rend="italic">Tbd</hi> abraam C eius incarnatione <lb/>
            <hi rend="italic">CChP</hi> eius <hi rend="italic">om. M</hi> 18 eiusj illius <hi rend="italic">MC uoce</hi> Numquid <hi rend="italic">incipit <lb/>
            cap. XXVIII in b</hi> nunquid <hi rend="italic">P</hi> numquit C 23 abraam <hi rend="italic">C</hi> 24 etiam <lb/>
            melchisedech <hi rend="italic">M</hi> 25 tanto prius de xpo <hi rend="italic">V</hi> in psalmis <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            2G factum sit <hi rend="italic">V</hi> factum est <hi rend="italic">b</hi> futurum erat <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="193"/>
            et patrum quae nostra est fides una cantabat: tu es sacerdos <lb/>
            in aeternum secundum ordinem Melchisedech. in <lb/>
            Adam quippe inuenientibus mortem per hoc prodest Christus, <lb/>
            . quod est mediator ad uitam; non autem per hoc mediator est, <lb/>
            quod aequalis est patri. per hoc enim quantum pater tantum <lb n="5"/>
            et ipse distat a nobis. et quomodo erit medietas, ubi eadem <lb/>
            ipsa distantia est? ideo apostolus non ait: unus mediator <lb/>
            dei et hominum Christus Iesus, sed homo Christus <lb/>
            Iesus. per hoc ergo mediator, per quod homo; inferior patre <lb/>
            per quod nobis propinquior, superior nobis per quod patri <lb n="10"/>
            propinquior. quod apertius ita dicitur: inferior patre, quia in <lb/>
            forma serui, superior nobis, quia sine labe peccati. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Quapropter quisquis humanam contendit in <lb/>
            qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, <lb/>
            quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, <lb n="15"/>
            in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula <lb/>
            fidei, qua christiani sumus, gratiae dei conuincitur inimicus. <lb/>
            quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit uelut adhuc <lb/>
            minus malis moribus uitiata hominum natura laudatur? neque <lb/>
            respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc <lb n="20"/>
            fuisse submersos, ut excepto uno homine dei et eius coniuge . <lb/>
            \' tribusque filiis et totidem nuribus iusto iudicio dei sicut igne <lb/>
            postea terra exigua Sodomorum ita totus mundus diluuio deleretur. <lb/>
            ex quo tempore igitur perunum hominem peccatum <lb/>
            intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in

<note type="footnote"> 1 Ps. 109, 4 7 I Tim. 2, 5 11 cf. Phil. 2, 7 21 cf. Gen. 7, <lb/>
            13 et c. 19 24 tfom. 5, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 patrum erat <hi rend="italic">V</hi> fides qua cantabant <hi rend="italic">V</hi> 3 per <hi rend="italic">om. V</hi> 4 qui <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            mediator dei et hominum et aequalis patri est per hoc <hi rend="italic">sqq. V</hi> 5 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 6 et <hi rend="italic">pr. om. PV</hi> mediaetas C 8 Iesus <hi rend="italic">onto b</hi> 9 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">om. C alt</hi>. per <hi rend="italic">om. C</hi> 10 <hi rend="italic">fin</hi>. per quod per qŲQą <hi rend="italic">Ch</hi> patri] deo C <lb/>
            11 quod (o <hi rend="italic">s. ras. m. 2) C</hi> apertius (a <hi rend="italic">s. ras. m. 2) C</hi> dicatur <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 15 quia (ia s. <hi rend="italic">ras. m. 2) C</hi> 18 legem <hi rend="italic">om. CChTPVbd</hi> <lb/>
            19 laudatur natura <hi rend="italic">Tbd</hi> 20 tamquam] et tam C tanquam <hi rend="italic">P</hi> 25 in <lb/>
            <hi rend="italic">pro om. m. 1 T</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="194"/>
            omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, <lb/>
            profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio <lb/>
            perditoris. nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est <lb/>
            aut liberatur aut liberabitur nisi gratia redemptoris. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali<lb n="5"/>
            et uisibili sacramento iusti uel eorum paruuli signarentur, scriptura <lb/>
            non exprimit. ipse tamen Abraham signum accepit <lb/>
            circumcisionis signaculum iustitiae fidei et sic accepit, <lb/>
            ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere <lb/>
            iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum octauo die natiuitatis<lb n="10"/>
            eorum, ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum <lb/>
            possent, tamen iustitiae fidei signaculum sumerent. quod sub <lb/>
            terrore tanto est imperatum, ut diceret deus animam illam de <lb/>
            suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio <lb/>
            facta non fuisset. huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur,<lb n="15"/>
            nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate <lb/>
            et puritate naturae quantumlibet arguta sit argumentatio <lb/>
            repercussa et confracta dissiliet? quid enim mali, quaeso, paruulus <lb/>
            propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum <lb/>
            non circumcidente ipse damnetur damnatione tam seuera, ut<lb n="20"/>
            pereat anima illa de populo suo? neque enim temporalis mortis <lb/>
            terror incussus est, cum de iustis, quando moriebantur, tunc. <lb/>
            potius diceretur: et appositus est ad populum suum <lb/>
            uel appositus est ad patres suos, quoniam deinceps homini <lb/>
            nulla. temptatio formidatur, quae illum separet a populo<lb n="25"/>
            suo, si populus eius ipse est populus dei.

<note type="footnote"> 7 cf. Rom. 4, 11 13 cf. Gen. 17, 11-14 23 Gen. 25, 17 24 I <lb/>
            Mach. 2, 69. </note>

<note type="footnote"> 2 perditiois <hi rend="italic">C</hi> perditioris (nis ?) <hi rend="italic">T</hi> possesio <hi rend="italic">C</hi> 3 prorsus omnino <lb/>
            C 4 redemptoris] dei <hi rend="italic">V</hi> 5 abraam <hi rend="italic">(sec semper) C</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            corporali] temporali C 6 scriptura <hi rend="italic">sup. exp</hi>. natura <hi rend="italic">C</hi> 9 domi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            circumcidi <hi rend="italic">V</hi> circumdere <hi rend="italic">P</hi> 10 iuberet <hi rend="italic">V</hi> iuberet## <hi rend="italic">Ch</hi> a uisceribus <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 C</hi> 11 illorum <hi rend="italic">M</hi> hii <hi rend="italic">P</hi> corde <hi rend="italic">om. V</hi> 12 <hi rend="italic">possunt M</hi> <lb/>
            iustitiae tamen <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 15 non facta <hi rend="italic">P</hi> tam <hi rend="italic">om. M</hi> 16 arbitrio <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 18 dissilet <hi rend="italic">M</hi> 26 est] sit <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="195"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>