Haec cum ita sint cumque iam constet dogma extitisse pestiferum et haereticum errorem, quem domino 11 Mercat. common. de Caelest. II 9 (XLYIII 86 M.) 16 cf. de baptismo paru. III 5. 6 20 cf. p. 175, 22 1 affectu C 3 sedem om. V usque (us add. m. 2) M 4 afficani C affricani P in quibus pronunciaui quid de doctrina V 5 pro- uenerat V 6 occulpauerat P peruenerat C 7 uitam duxeratj duxerat M uixerat bd 8 eis C prius] uirushis M contSp]ationibusque T conutentionibusque M contep II tionibus m. 1 Ch quura M 9 quaa/m. M 11 execrandas C Pelagius in mg. C apii pauli. epfam C 17 suis om. CChTPVbd 21 disimulanter m. 1 Ch quanti m. 1 Ch 22 ait b adiuuante apertius iam deuitat ecclesia duobus istis, Pelagio scilicet et Caelestio, aut in locum paenitentiae redactis aut, si id recusauerint, omnino damnatis, qui huius peruersitatis auctores uel perhibentur uel etiam probantur uel certe, si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et uerbis et litteris suis At competentibus indiciis et fama ex his omnibus surgente et crebrescente iactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro uiribus, quas sumit a domino, redarguat istam pestem eique uigilanter obsistat, ut, cum respondendi necessitate sine studio contentionis pro ueritate certatur, instruantur indocti atque ita in ecclesiae conuertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus iuxta illud apostoli: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos? Quapropter post multa, quae aduersus istum errorem inimicum gratiae dei, quam per Iesum Christum dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus, nunc illud oportet excutere, quod uolentes haereseos astute inuidiam declinare asserunt ita hoc dixit, tamquam significare uoluerit tunc fuisse haeresim iudicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc uero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam baptismatis eorum non eam dicat. quam ueritas habet, sed quae ad fidem non pertinet, non se arbitratur errare et ideo non esse haereticum iudicandum. item in libello, quem Romae dedit, cum fidem suam a trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogauerat et unde nulla illi quaestio mouebatur, quantum dicere libuit, explicasset, ubi ad id quod agebatur eius sermo peruenit, \'si quae uero\', inquit, \'praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio, non ego quasi auctor alicuius dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea, quae de prophetarum et apostolorum fonte suscepi, uestri apostolatus offerimus probanda [esse] iudicio, ut, si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur\\ nempe perspicitis id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut, si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem uideretur errasse, ubi, etsi corrigendus est error, non tamen tamquam haeresis corrigatur et qui correctus non fuerit, ita dicatur errare, ut non tamen haereticus iudicetur. Sed multum eum ista fallit opinio. longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae, in quibus salua fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid uerum sit et sententia definitiua suspenditur aut aliter quam est humana et infirma suspicione conicitur, ueluti cum quaeritur, qualis uel ubi sit paradisus ubi 1 hoc significare C 2 negare M 4 habet in questione sed (d s. l.) M quia V 5 non se om. M 6 Cap. XXXIII b 8 nullus eum C 9 nulla ei ChTP illi liulla Vbd 15 eplatus (ep in ras.) T aplatus (a init. s. e) Ch esse inclusi 16 obrepserit b nostra b 17 sententia d: scientia codd. b; cf. 171, 5 prospicitis V locutione C 21 correptus b non om. bd 22 tamen non Y uideretur TV 23 fallit ista ChTP se aliter C 25 ille MP qua om. M 26 quod C 27 finna V connincitur V constituit deus hominem quem formauit ex puluere, cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet; uel cum quaeritur, utrum ibi sit nunc Helias uel Enoch an alicubi alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus uiuere; uel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium caelum sit raptus apostolus, quamquam sit ista inpudens inquisitio id scire uolentium, quod se ille cui hoc praestitum est salua utique fide nescire testatur; uel quot sint caeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat; uel utrum elementa mundi huius conspicabilis quattuor an plura sint; quid faciat solem lunamue deficere his defectibus, quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt; cur antiqui homines tam diu uixerint quam sancta scriptura testatur et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint; ubi potuerit Mathusalem uiuere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur superuixisse diluuio; uel utrum paucioribus, qui rarissimi inueniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluuium defunctus fuisse monstretur. quis enim non sentiat in his atque huius modi uariis et innumera bilibus quaestionibus siue ad obscurissima opera dei siue ad scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salua christiana fide et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine?.