<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Sed quid deinde iste subiungat, adtendite. \'et in <lb n="20"/>
            perpetuam\', inquit, \'certamque uitam renasci uetet eum qui <lb/>
            natus sit ad incertam?\' id est: quis tam inpius est. ut uetet <lb/>
            renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad <lb/>
            incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus <lb/>
            eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis <lb n="25"/>
            nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam <lb/>
            incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur, <lb/>
            quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil <lb/>
            aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse

<note type="footnote">11 Ioh. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 exortes <hi rend="italic">TP</hi> 3 uetat] putat <hi rend="italic">TPCh m. 1, b</hi> 6 negauerunt] putauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 11 nullus <hi rend="italic">om. V</hi> 12 dixi <hi rend="italic">C</hi> 13 adiuncxit <hi rend="italic">T</hi> 17 coufessus <lb/>
            est redemptionem <hi rend="italic">bd</hi> 20 aduertite <hi rend="italic">bd</hi> 21 perpetuam certamque <lb/>
            uitam inquit <hi rend="italic">C</hi> 22 ta pius <hi rend="italic">C</hi> 24 incertam <hi rend="italic">om. m. 1 M</hi> 25 in <lb/>
            certam <hi rend="italic">Ch</hi> 26 eum <hi rend="italic">MCChTP</hi> 29 eum aliud <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="182"/>
            dicere incertam. ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum <lb/>
            sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium <lb/>
            aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram <lb/>
            quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua <lb/>
            uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non<lb n="5"/>
            potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors <lb/>
            perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere <lb/>
            his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi <lb/>
            propter originale peccatum. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent<lb n="10"/>
            hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione <lb/>
            ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret: <lb/>
            \'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, <lb/>
            nescio\': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero <lb/>
            eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat<lb n="15"/>
            in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse <lb/>
            sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat. <lb/>
            itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione <lb/>
            transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere <lb/>
            latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus,<lb n="20"/>
            quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in <lb/>
            solitudine aliquis inuenitur infirmus. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis <lb/>
            litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam <lb/>
            epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit<lb n="25"/>
            dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis <lb/>
            in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'. <lb/>
            non saltem dixit \'eodem sacramento\' — quod quidem si <lb/>
            dixisset, adhuc esset ambiguum — sed \'isdem', inquit, \'sacramenti <lb/>
            uerbis\\ tamquam infantibus remissio peccatorum

<note type="footnote"> 26 cf. Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) et pag. 152, 24 </note>

<note type="footnote"> 4 rationatio <hi rend="italic">C</hi> 7 dei <hi rend="italic">om. CChTPVbd</hi> 9 propter <hi rend="italic">om. CChTPVbd</hi> <lb/>
            11 Pelagium potuisse <hi rend="italic">bd</hi> 12 diceret <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> 13 paruulis <hi rend="italic">C <lb/>
            15 ideo om. b dicebaijt C 16 illos] eos C 25 tegendo om. V</hi> <lb/>
            29 hisdem <hi rend="italic">Cb</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="183"/>
            uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. uisus est <lb/>
            tamen ad tempus aliquid dicere, quod fidei catholicae conueniret; <lb/>
            sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. <lb/>
            post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam <lb/>
            quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam <lb n="5"/>
            non tam late occupauerat alteque peruaserat, alia quoque <lb/>
            ipsius in urbe Roma, ubi diutissime uitam duxerat atque in <lb/>
            his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura <lb/>
            fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas <lb/>
            conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus <lb n="10"/>
            execranda, sicut legere potestis, attexuit. ubi Pelagius epistulam <lb/>
            Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens argumentatur et <lb/>
            dicit: \'si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo <lb/>
            et Christi iustitia etiam non credentibus prodest\' et cetera <lb/>
            huius modi, quae omnia domino adiuuante in libris, quos <lb n="15"/>
            scripsimus de baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. et <lb/>
            ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona <lb/>
            est ausus obicere, sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus <lb/>
            erat et quid sentiret ac diceret latere non poterat, quod in <lb/>
            libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui. <lb n="20"/>
            non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi <lb/>
            uiribus agit. ut natura humana in paruulis nullo modo ex <lb/>
            propagine uitiata credatur, cui arrogando salutem inuidet <lb/>
            saluatorem. 
</p></div></div></body></text></TEI>