Sed quid deinde iste subiungat, adtendite. \'et in perpetuam\', inquit, \'certamque uitam renasci uetet eum qui natus sit ad incertam?\' id est: quis tam inpius est. ut uetet renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse 11 Ioh. 3, 5 1 exortes TP 3 uetat] putat TPCh m. 1, b 6 negauerunt] putauerunt V 11 nullus om. V 12 dixi C 13 adiuncxit T 17 coufessus est redemptionem bd 20 aduertite bd 21 perpetuam certamque uitam inquit C 22 ta pius C 24 incertam om. m. 1 M 25 in certam Ch 26 eum MCChTP 29 eum aliud C dicere incertam. ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi propter originale peccatum. Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret: \'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio\': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat. itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in solitudine aliquis inuenitur infirmus. Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'. non saltem dixit \'eodem sacramento\' — quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum — sed \'isdem', inquit, \'sacramenti uerbis\\ tamquam infantibus remissio peccatorum 26 cf. Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) et pag. 152, 24 4 rationatio C 7 dei om. CChTPVbd 9 propter om. CChTPVbd 11 Pelagium potuisse bd 12 diceret om. m. 1 T 13 paruulis C 15 ideo om. b dicebaijt C 16 illos] eos C 25 tegendo om. V 29 hisdem Cb uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. uisus est tamen ad tempus aliquid dicere, quod fidei catholicae conueniret; sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam non tam late occupauerat alteque peruaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime uitam duxerat atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus execranda, sicut legere potestis, attexuit. ubi Pelagius epistulam Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens argumentatur et dicit: \'si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest\' et cetera huius modi, quae omnia domino adiuuante in libris, quos scripsimus de baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. et ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona est ausus obicere, sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat et quid sentiret ac diceret latere non poterat, quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui. non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi uiribus agit. ut natura humana in paruulis nullo modo ex propagine uitiata credatur, cui arrogando salutem inuidet saluatorem.