Frustra ista dicit, non inde se purgat. in regnum caelorum sine baptismo paruulos intrare non posse nec ipsi aliquando negauerunt. sed non inde quaestio est; de purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. inde se purget, qui non uult fateri lauacrum regenerationis in paruulis habere quod purget. et ideo cetera quae dicturus est attendamus. post interpositum enim ex euangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et spiritu regnum caelorum nullus possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio, secutus adiunxit dicens: \'quis ille tam inpius est, qui cuiuslibet aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem?\' et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum an ex bono ad melius. nam et Caelestius apud Carthaginem in libello suo redemptionem confessus est paruulorum et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum. Sed quid deinde iste subiungat, adtendite. \'et in perpetuam\', inquit, \'certamque uitam renasci uetet eum qui natus sit ad incertam?\' id est: quis tam inpius est. ut uetet renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse 11 Ioh. 3, 5 1 exortes TP 3 uetat] putat TPCh m. 1, b 6 negauerunt] putauerunt V 11 nullus om. V 12 dixi C 13 adiuncxit T 17 coufessus est redemptionem bd 20 aduertite bd 21 perpetuam certamque uitam inquit C 22 ta pius C 24 incertam om. m. 1 M 25 in certam Ch 26 eum MCChTP 29 eum aliud C dicere incertam. ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi propter originale peccatum. Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret: \'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio\': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat. itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in solitudine aliquis inuenitur infirmus. Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'. non saltem dixit \'eodem sacramento\' — quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum — sed \'isdem', inquit, \'sacramenti uerbis\\ tamquam infantibus remissio peccatorum 26 cf. Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) et pag. 152, 24 4 rationatio C 7 dei om. CChTPVbd 9 propter om. CChTPVbd 11 Pelagium potuisse bd 12 diceret om. m. 1 T 13 paruulis C 15 ideo om. b dicebaijt C 16 illos] eos C 25 tegendo om. V 29 hisdem Cb uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. uisus est tamen ad tempus aliquid dicere, quod fidei catholicae conueniret; sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam non tam late occupauerat alteque peruaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime uitam duxerat atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus execranda, sicut legere potestis, attexuit. ubi Pelagius epistulam Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens argumentatur et dicit: \'si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest\' et cetera huius modi, quae omnia domino adiuuante in libris, quos scripsimus de baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. et ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona est ausus obicere, sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat et quid sentiret ac diceret latere non poterat, quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui. non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi uiribus agit. ut natura humana in paruulis nullo modo ex propagine uitiata credatur, cui arrogando salutem inuidet saluatorem. Haec cum ita sint cumque iam constet dogma extitisse pestiferum et haereticum errorem, quem domino 11 Mercat. common. de Caelest. II 9 (XLYIII 86 M.) 16 cf. de baptismo paru. III 5. 6 20 cf. p. 175, 22 1 affectu C 3 sedem om. V usque (us add. m. 2) M 4 afficani C affricani P in quibus pronunciaui quid de doctrina V 5 pro- uenerat V 6 occulpauerat P peruenerat C 7 uitam duxeratj duxerat M uixerat bd 8 eis C prius] uirushis M contSp]ationibusque T conutentionibusque M contep II tionibus m. 1 Ch quura M 9 quaa/m. M 11 execrandas C Pelagius in mg. C apii pauli. epfam C 17 suis om. CChTPVbd 21 disimulanter m. 1 Ch quanti m. 1 Ch 22 ait b adiuuante apertius iam deuitat ecclesia duobus istis, Pelagio scilicet et Caelestio, aut in locum paenitentiae redactis aut, si id recusauerint, omnino damnatis, qui huius peruersitatis auctores uel perhibentur uel etiam probantur uel certe, si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et uerbis et litteris suis At competentibus indiciis et fama ex his omnibus surgente et crebrescente iactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro uiribus, quas sumit a domino, redarguat istam pestem eique uigilanter obsistat, ut, cum respondendi necessitate sine studio contentionis pro ueritate certatur, instruantur indocti atque ita in ecclesiae conuertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus iuxta illud apostoli: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos?