<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo autem Pelagius temptarit obrepere ad fallendum <lb/>
            etiam apostolicae sedis episcopale iudicium in hac ipsa quaestione <lb n="25"/>
            de baptismate paruulorum diligenter attendite. in litteris

<note type="footnote"> 15 cf. Honorii leges apud Migne t. 45 pag. 1726 et Possidii Augustini <lb/>
            uitam 18 (XXXII 48 M.) </note>

<note type="footnote"> 1 quod •* transierit I eos <hi rend="italic">(s. 1.)</hi> illa C in <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> eo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            propaganis C 2 dampnata <hi rend="italic">m. 1 Ch</hi> damnata <hi rend="italic">TV</hi> 6 dampnata <hi rend="italic">fin. m. 1<lb/>
             Ch</hi> damnata <hi rend="italic">TPV</hi> 7 renuisti <hi rend="italic">V</hi> 8 puteris <hi rend="italic">M</hi> 9 dampnanda <lb/>
            (pnanda <hi rend="italic">m. 2 in mg) Ch</hi> 10 eSa <hi rend="italic">Ch</hi> te <hi rend="italic">om. m. 1 M</hi> 11 operuisti <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 didisti <hi rend="italic">M</hi> 14 auctore <hi rend="italic">M</hi> auctorem <hi rend="italic">V</hi> contraepiscopalia (tra <lb/>
            <hi rend="italic">s. I.) M</hi> consilia <hi rend="italic">C</hi> concilia <hi rend="italic">(alt</hi>. c <hi rend="italic">s. ras.) Ch</hi> 17 resipiscat <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 illis <hi rend="italic">bd</hi> connoscendam C 21 ista C 24 obrepere tentauerit <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 26 babtismate C </note>

<note type="footnote"> 12* </note> <lb/>
             
<pb n="180"/>
            enim quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, <lb/>
            quoniam eum in corpore non inuenerunt et sancto papae <lb/>
            Zosimo datae sunt atque ad nos inde directae, dicit se ab <lb/>
            hominibus infamari, quod neget paruulis baptismi sacramentum <lb/>
            et absque redemptione Christi aliquibus caelorum regna promittat.<lb n="5"/>
            sed non sic illis haec obiciuntur, ut posuit. nam neque <lb/>
            paruulis negant baptismi sacramentum nec absque redemptione <lb/>
            Christi aliquibus caelorum regna promittunt. itaque unde se <lb/>
            queritur infamari eo modo proposuit, ut facile posset crimini <lb/>
            obiecto saluo suo dogmate respondere. <lb n="10"/>
            
</p><p><milestone n="18" unit="altchapter"/>Obicitur autem illis, quod non baptizatos paruulos <lb/>
            nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri et in eos <lb/>
            transisse originale peccatum regeneratione purgandum, quoniam <lb/>
            propter accipiendum regnum caelorum tantummodo eos baptizandos <lb/>
            esse contendunt: quasi praeter regnum caelorum habere<lb n="15"/>
            nisi aeternam mortem possint qui sine participatione corporis <lb/>
            et sanguinis domini aeternam uitam habere non possunt. ecce <lb/>
            quod eis obicitur de baptismo paruulorum, non quod ipse <lb/>
            ita proposuit, ut possit suae propositioni quasi aduersantis <lb/>
            obiectioni secundum sua dogmata respondere. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Denique quomodo respondeat aduertite et uidete latebras <lb/>
            ambiguitatis falsitati praeparare refugia offundendo caliginem <lb/>
            ueritati, ita ut etiam nos cum primum ea legimus, <lb/>
            recta uel correcta propemodum gauderemus. sed latiores disputationes <lb/>
            eius in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque <lb n="25"/>
            aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius <lb/>
            intuentes inueniremus ambigua. cum enim dixisset numquam <lb/>
            se uel inpium aliquem haereticum audisse, qui hoc quod proposuit <lb/>
            de paruulis diceret, deinde subiecit atque ait: \'quis enim <lb/>
            ita euangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare<lb n="30"/>
            conetur, sed qui uel leuiter dicere aut etiam sentire

<note rend="script" type="footnote"> 2 in corpore eum <hi rend="italic">CChTPVbd</hi> 8 unde sequitur <hi rend="italic">M</hi> 9 informari <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 quod non paruulos nisi baptizatos nolint <hi rend="italic">V</hi> 14 baptizatos <hi rend="italic">V</hi> 15 propter <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 16 nisi] non <hi rend="italic">V</hi> mortgm <hi rend="italic">M</hi> possunt <hi rend="italic">M</hi> 18 baptismate C <lb/>
            20 abiectionis <hi rend="italic">M</hi> 22 obfundendo <hi rend="italic">CTCh m. 1</hi> 30 n 1.19 m C </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            possit? deinde quis tam inpius, qui paruulos exsortes regni <lb/>
            caelorum esse uelit, dum eos baptizari et in Christo renasci <lb/>
            uetat?\'
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Frustra ista dicit, non inde se purgat. in <lb/>
            regnum caelorum sine baptismo paruulos intrare non posse <lb n="5"/>
            nec ipsi aliquando negauerunt. sed non inde quaestio est; de <lb/>
            purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. inde se <lb/>
            purget, qui non uult fateri lauacrum regenerationis in paruulis <lb/>
            habere quod purget. et ideo cetera quae dicturus est attendamus. <lb/>
            post interpositum enim ex euangelio testimonium, quod <lb n="10"/>
            nisi renatus ex aqua et spiritu regnum caelorum nullus <lb/>
            possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio, secutus <lb/>
            adiunxit dicens: \'quis ille tam inpius est, qui cuiuslibet <lb/>
            aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem?\' <lb/>
            et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: <lb n="15"/>
            utrum ex malo ad bonum an ex bono ad melius. nam et <lb/>
            Caelestius apud Carthaginem in libello suo redemptionem confessus <lb/>
            est paruulorum et tamen noluit confiteri ex Adam in <lb/>
            eos transisse peccatum. 
</p></div></div></body></text></TEI>