<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, <lb/>
            quod discipulis suis respondet ideo se illa obiecta damnasse, <lb/>
            quia et ipse dicit non tantum primo homini, sed etiam humano <lb/>
            generi primum illud obfuisse peccatum non propagine, sed <lb/>
            exemplo, id est non quod ex illo traxerint aliquod uitium, qui <lb n="25"/>
            ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem <lb/>
            imitati sunt omnes, qui postea peccauerunt? aut quia dicit <lb/>
            ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante <lb/>
            praeuaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, <lb/>
            ille autem potuit, nondumque utuntur rationalis uoluntatis

<note type="footnote"> 2 puericationem C 3 ei <hi rend="italic">M</hi> 5 catholicam fidem <hi rend="italic">bd</hi> 6 prius] <lb/>
            prirpus <hi rend="italic">T</hi> plus <hi rend="italic">d om. P</hi> mirati <hi rend="italic">V</hi> 10 poltus <hi rend="italic">M; Ben. susp.: molitus</hi> <lb/>
            eos qui <hi rend="italic">C</hi> 11 ridiculQ C 12 quando m. <hi rend="italic">1 M</hi> 14 potuisse] uoluisse <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 deprehensus] inuentus <hi rend="italic">C</hi> 19 uereciter C 28 non <hi rend="italic">om. P</hi> fuit <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 30 potuit quia nondum utuntur F nondum <hi rend="italic">b</hi> rationabilis <hi rend="italic">TP</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars H. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="178"/>
            arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur? <lb/>
            quid hoc ad rem pertinet, quia uerba sibi obiecta sic exponendo <lb/>
            recte se putat damnasse quod dicitur peccatum Adae <lb/>
            ipsi soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur <lb/>
            in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, et<lb n="5"/>
            tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius <lb/>
            postea conscriptis opusculis inuenitur, sine ullo malo, sine <lb/>
            ullo uitio paruulos nasci et hoc solum in eis esse, quod deus <lb/>
            condidit, non uulnus quod inimicus inflixit? 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Numquid haec dicendo uerba propter aliud obiecta<lb n="10"/>
            aliter exponendo id agit, ut se iudices non fefellisse demonstret? <lb/>
            prorsus non id efficit; tanto enim iudices fefellit occultius. <lb/>
            quanto exponit ista uersutius. episcopi quippe catholici quando <lb/>
            audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt Adae <lb/>
            peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano, nihil aliud<lb n="15"/>
            eum sapere existimabant quam id quod catholica ecclesia <lb/>
            praedicare consueuit, unde ueraciter paruulos in peccatorum <lb/>
            remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt propter <lb/>
            primi peccatoris exemplum, sed quae nascendo traxerunt propter <lb/>
            originis uitium. et quando audiebant anathematizantem eos<lb n="20"/>
            qui dicunt infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo <lb/>
            Adam fuit ante praeuaricationem, nihil eum aliud dicere credebant <lb/>
            nisi eos qui paruulos putant nullum ex Adam traxisse <lb/>
            peccatum et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille <lb/>
            ante peccatum. etenim hoc illi obiceretur, non aliud, unde <lb n="25"/>
            quaestio uersabatur. proinde cum hoc iste sic exponit, ut <lb/>
            dicat infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit <lb/>
            ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">MCChT m. 1</hi> 3 putat se <hi rend="italic">C</hi> putagt <hi rend="italic">ChT</hi> 5 fuit adam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 demonstraret <hi rend="italic">P</hi> 12 iudices <hi rend="italic">om. Vbd</hi> 14 quod dr <hi rend="italic">M</hi> 17 remissionem <lb/>
            peccatorum <hi rend="italic">CChTP</hi> 18 remissione <hi rend="italic">M</hi> 20 haec quando <hi rend="italic">m. 2 M</hi> <lb/>
            21 dr <hi rend="italic">M</hi> esse <hi rend="italic">om. C</hi> 22 alind dicere] debere <hi rend="italic">M</hi> 23 putant] <lb/>
            dicunt <hi rend="italic">V</hi> 24 quo adã ante puaricationS <hi rend="italic">C</hi> 25 illi] ibi <hi rend="italic">V</hi> obiciebatur <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> aliunde <hi rend="italic">M</hi> 26 uertebatur <hi rend="italic">M</hi> uersaretur <hi rend="italic">m. 1 (\'</hi> 28 sunt) <lb/>
            fuit <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, <lb/>
            respondeatur ei: quando tibi illa damnanda obiciebantur, non <lb/>
            ea catholici episcopi sic intellegebant; ideo cum illa damnares, <lb/>
            catholicum te esse credebant. propterea ergo. quod te illi <lb/>
            sapere existimabant, absoluendum fuit; quod uero tu sapiebas, <lb n="5"/>
            damnandum fuit. non ergo tu absolutus es, qui damnanda <lb/>
            tenuisti, sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. ut <lb/>
            autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, <lb/>
            cum te iudices non intellegerent occultare damnanda. recte <lb/>
            Caelestii socius iudicatus es, cuius manifestas te esse participem; <lb n="10"/>
            etsi in indicio tuos cooperuisti libros, tamen post <lb/>
            iudicium eos edidisti. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, profecto sentitis in tam <lb/>
            nefandi erroris auctores episcopalia concilia et apostolicam <lb/>
            sedem uniuersamque Romanam ecclesiam Romanumque imperium, <lb n="15"/>
            quod deo propitio christianum est, rectissime fuisse <lb/>
            commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. quis enim <lb/>
            scit, ne forte det illi deus paenitentiam ad cognoscendam et <lb/>
            confitendam et praedicandam etiam ueritatem damnandamque <lb/>
            ueraciter damnabilem falsitatem? quoquo modo autem se habere <lb n="20"/>
            isti uelint, multis tamen misericordia domini esse consultum, <lb/>
            qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni <lb/>
            uidebant esse sociatos, dubitare non possumus. 
</p></div></div></body></text></TEI>