Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet ideo se illa obiecta damnasse, quia et ipse dicit non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum non propagine, sed exemplo, id est non quod ex illo traxerint aliquod uitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccauerunt? aut quia dicit ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, ille autem potuit, nondumque utuntur rationalis uoluntatis 2 puericationem C 3 ei M 5 catholicam fidem bd 6 prius] prirpus T plus d om. P mirati V 10 poltus M; Ben. susp.: molitus eos qui C 11 ridiculQ C 12 quando m. 1 M 14 potuisse] uoluisse V 15 deprehensus] inuentus C 19 uereciter C 28 non om. P fuit om. C 30 potuit quia nondum utuntur F nondum b rationabilis TP XXXXII Aug. Sect. VIII pars H. 12 arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur? quid hoc ad rem pertinet, quia uerba sibi obiecta sic exponendo recte se putat damnasse quod dicitur peccatum Adae ipsi soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius postea conscriptis opusculis inuenitur, sine ullo malo, sine ullo uitio paruulos nasci et hoc solum in eis esse, quod deus condidit, non uulnus quod inimicus inflixit? Numquid haec dicendo uerba propter aliud obiecta aliter exponendo id agit, ut se iudices non fefellisse demonstret? prorsus non id efficit; tanto enim iudices fefellit occultius. quanto exponit ista uersutius. episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano, nihil aliud eum sapere existimabant quam id quod catholica ecclesia praedicare consueuit, unde ueraciter paruulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt propter primi peccatoris exemplum, sed quae nascendo traxerunt propter originis uitium. et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, nihil eum aliud dicere credebant nisi eos qui paruulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. etenim hoc illi obiceretur, non aliud, unde quaestio uersabatur. proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis 1 quod MCChT m. 1 3 putat se C putagt ChT 5 fuit adam C 11 demonstraret P 12 iudices om. Vbd 14 quod dr M 17 remissionem peccatorum CChTP 18 remissione M 20 haec quando m. 2 M 21 dr M esse om. C 22 alind dicere] debere M 23 putant] dicunt V 24 quo adã ante puaricationS C 25 illi] ibi V obiciebatur V aliunde M 26 uertebatur M uersaretur m. 1 (\' 28 sunt) fuit V aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: quando tibi illa damnanda obiciebantur, non ea catholici episcopi sic intellegebant; ideo cum illa damnares, catholicum te esse credebant. propterea ergo. quod te illi sapere existimabant, absoluendum fuit; quod uero tu sapiebas, damnandum fuit. non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti, sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te iudices non intellegerent occultare damnanda. recte Caelestii socius iudicatus es, cuius manifestas te esse participem; etsi in indicio tuos cooperuisti libros, tamen post iudicium eos edidisti. Quae cum ita sint, profecto sentitis in tam nefandi erroris auctores episcopalia concilia et apostolicam sedem uniuersamque Romanam ecclesiam Romanumque imperium, quod deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. quis enim scit, ne forte det illi deus paenitentiam ad cognoscendam et confitendam et praedicandam etiam ueritatem damnandamque ueraciter damnabilem falsitatem? quoquo modo autem se habere isti uelint, multis tamen misericordia domini esse consultum, qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni uidebant esse sociatos, dubitare non possumus.