<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Iam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod <lb/>
            Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac <lb/>
            ipsa quaestione de baptismate paruulorum, ne forte cuipiam <lb/>
            in eo quod diximus eum sensum, in quo liberior Caelestius <lb n="15"/>
            fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, <lb/>
            calumniari potius uel suspicari quam certum aliquid comprehendisse <lb/>
            uideamur. nempe iam superius satis claruit propterea <lb/>
            Caelestium noluisse damnare quod dicitur \'Adae peccatum <lb/>
            ipsi soli obfuisse, non generi humano et infantes qui nascuntur <lb n="20"/>
            in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\', <lb/>
            quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus <lb/>
            peccati ex Adam transitum. haec autem cum fuissent obiecta <lb/>
            Pelagio, quod ea cum Caelestio etiam ipse sentiret, sine ulla <lb/>
            retractatione damnauit. quod licet uos legisse sciam, tamen <lb n="25"/>
            quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa <lb/>
            gesta recurrere uel, si ea non habet, etiam cum labore perquirere, <lb/>
            ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> \'Synodus dixit: nunc quoniam anathematizauit <lb/>
            Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum

<note type="footnote"> 29 cf. pag. 64, 12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 correptus m. 1 Ch 3 indicio CSEL 94, 21</hi> 13 taceatur P1 <lb/>
            14 piam P1 <hi rend="italic">16 nobis b 19 uoluisse b dicit b 26 lectore M</hi> <lb/>
            28 transscribsimus <hi rend="italic">M</hi> rescribamus <hi rend="italic">V</hi> 29 sinodus <hi rend="italic">MChTP</hi> anathematizauerit <lb/>
            <hi rend="italic">ChTPPlVbd</hi> 30 incertum <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="174"/>
            adiutorio dei et gratia posse esse ava[iaprr|Tov, sine peccato, <lb/>
            respondeat et ad alia capitula. aliud capitulum in doctrina <lb/>
            Caelestii discipuli Pelagii ex eis quae Carthagine a sancto <lb/>
            Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita <lb/>
            sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret<lb n="5"/>
            siue non peccaret moriturus esset. quoniam peccatum <lb/>
            Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam <lb/>
            lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quoniam <lb/>
            ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato. <lb/>
            quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam<lb n="10"/>
            fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uol <lb/>
            praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque <lb/>
            per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quoniam <lb/>
            sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius <lb/>
            in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula scribens librum <lb n="15"/>
            in quo ista continentur: posse hominem sine peccato esse, si <lb/>
            uelit. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. <lb/>
            diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi <lb/>
            fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos <lb/>
            habere, Pelagius dixit: [de] posse quidem hominem sine peccato<lb n="20"/>
            esse dictum est superius; de eo autem, quod fuerint homines <lb/>
            ante aduentum domini sine peccato, dicimus et nos quoniam <lb/>
            ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste secundum <lb/>
            scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum <lb/>
            ipsorum testimonium &lt;a me dicta) non sunt, pro quibus ego<lb n="25"/>
            satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae <lb/>
            synodi anathematizo eos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Ecce, ut alia omittam, uidetis anathematizasse

<note type="footnote"> 5 cf. pag. 76, 16 15 cf. Ep. 157 20 cf. de gest. Pel. pag. 77, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 anamartheton <hi rend="italic">MChTP</hi> avajj.apxiav <hi rend="italic">b</hi> sine] id est sine <hi rend="italic">bd</hi> 2 ad <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> 3 ex eis <hi rend="italic">om. M</hi> cartagine <hi rend="italic">TP</hi> 4 cartaginensi <hi rend="italic">TP</hi> 8 mittat] <lb/>
            intrat <hi rend="italic">V</hi> 10 eo] illo <hi rend="italic">MChP</hi> 12 humanum <hi rend="italic">b</hi> moriatur-hominum <lb/>
            <hi rend="italic">om. MChTPb</hi> 15 hilaro <hi rend="italic">MCh</hi> hylario <hi rend="italic">P</hi> 18 abrenuntiare C 20 de <lb/>
            <hi rend="italic">inclusi; cf. pag</hi>. 77, <hi rend="italic">18</hi> 23 iuste ac sce C 24 scaru scripturarum P <lb/>
            25 a me dicta <hi rend="italic">scripsimus:</hi> quia ista (işta <hi rend="italic">Ch) codd. bd; cf</hi>. 77, <hi rend="italic">23; 112, 10</hi> <lb/>
            26 non debeo <hi rend="italic">M:</hi> debeam <hi rend="italic">ceteri</hi> 27 aut] ut <hi rend="italic">m. 1 CCh, P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            Pelagium eos qui tenent \'quod Adae peccatum ipsum solum <lb/>
            laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur <lb/>
            in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. quid <lb/>
            ergo hic aliud episcopi iudices intellegere potuerunt nisi eum <lb/>
            confiteri, quod peccatum ex Adam in paruulos transeat? quod <lb n="5"/>
            ne confiteretur Caelestius, haec damnare noluit, quae iste damnauit. <lb/>
            proinde si ostendero etiam ipsum nihil aliud sentire de <lb/>
            paruulis nisi quod sine ulla cuiusquam uitii contagione nascuntur, <lb/>
            quid inter istum et Caelestium in hac quaestione <lb/>
            distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit, ille pertinacior, <lb n="10"/>
            iste mendacior uel certe ille liberior, hic astutior? <lb/>
            ille enim nec in ecclesia Carthaginensi damnare uoluit, quod <lb/>
            in Romana postea se tenere confessus est et corrigi paratum se <lb/>
            esse professus est, si ei tamquam homini error obrepsit. iste <lb/>
            autem et illud dogma damnauit tamquam contrarium ueritati, ne <lb n="15"/>
            ipse a catholicis iudicibus damnaretur, et id sibi defendendum <lb/>
            postea reseruauit aut mendaciter damnans aut callide interpretans. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Sed uideo de me iam iustissime postulari, ut <lb/>
            quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Caelestius, <lb/>
            demonstrare non differam. in primo libro recentioris operis <lb n="20"/>
            sui, quod scripsit pro libero arbitrio, cuius operis in litteris <lb/>
            quas Romam misit commemorationem fecit, \'omne\', inquit, <lb/>
            \'bonum ac malum, quo uel laudabiles uel uituperabiles sumus, <lb/>
            non nobiscum oritur, sed agitur a nobis; capaces enim utriusque <lb/>
            rei, non pleni nascimur et ut sine uirtute ita et sine <lb n="25"/>
            uitio procreamur atque ante actionem propriae uoluntatis id <lb/>
            solum in homine est, quod deus condidit\'. nempe cernitis in <lb/>
            his Pelagii uerbis quod dogma contineatur amborum de paruulis <lb/>
            sine ullius uitii ex Adam contagione nascentibus. non <lb/>
            itaque mirum est, quod eos qui dicunt \'Adae peccatum ipsi

<note type="footnote"> 13 cf. pag. 171, 4 </note>

<note type="footnote"> 5 in paruulos ex adam <hi rend="italic">ChTP</hi> 6 ne J)ę <hi rend="italic">C</hi> uoluit <hi rend="italic">P</hi> 8 cuius <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> nascantur C 11 hic] iste C <hi rend="italic">12 cartaginensi TP</hi> 13 se <lb/>
            esse paratum <hi rend="italic">C</hi> 14 obrepserit <hi rend="italic">P</hi> 15 damnauerit <hi rend="italic">b</hi> 17 reseruabit <hi rend="italic">3f</hi> <lb/>
            20 recensioris <hi rend="italic">C</hi> 26 procreamur] nascimur <hi rend="italic">C</hi> 28 hiis <hi rend="italic">P</hi> istis C <lb/>
            <hi rend="italic">30 sibi ipsi m. 1 C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="176"/>
            soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur <lb/>
            in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem\' <lb/>
            Caelestius damnare noluit; sed multum mirum est, qua fronte <lb/>
            Pelagius ista damnauerit. si enim, sicut dicit, (malum non <lb/>
            nobiscum oritur et sine uitio procreamur atque ante actionem <lb n="5"/>
            propriae uoluntatis id solum in homine est, quod deus condidit\', <lb/>
            profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem <lb/>
            transitum fecit. non enim peccatum non est malum aut peccatum <lb/>
            non est uitium aut peccatum deus condidit. dicit autem <lb/>
            iste: \'malum non nobiscum oritur et sine uitio procreamur et<lb n="10"/>
            hoc solum est in nascentibus, quod deus condidit\'. ac per hoc <lb/>
            cum peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano <lb/>
            secundum istam suam sententiam uerissimum putet, cur hoc <lb/>
            damnauit Pelagius, nisi ut iudices catholici fallerentur? similiter <lb/>
            etiam illud dici potest: si malum non nobiscum oritur et<lb n="15"/>
            sine uitio procreamur idque solum est in homine nascente, <lb/>
            quod deus condidit, procul dubio qui nascuntur infantes in eo <lb/>
            statu sunt, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, cui nullum <lb/>
            malum uitiumque inerat atque id solum in illo erat, quod <lb/>
            deus condiderat. et tamen anathematizauit Pelagius (qui tenent<lb n="20"/>
            aut aliquando tenuerunt in eo statu esse recentes ab ortu paruulos, <lb/>
            in quo Adam fuit ante praeuaricationem'&gt;, id est sine <lb/>
            ullo malo, sine ullo uitio, id solum habentes, quod deus <lb/>
            condidit. ut quid ergo et hoc damnauit Pelagius, nisi ut catholica <lb/>
            synodus falleretur, ne nouus haereticus damnaretur? <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Quod autem scitis et quod in eo etiam libro <lb/>
            posui, quem de gestis Palaestinis ad uenerabilem senem nostrum <lb/>
            Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii totam istam <lb/>
            quaestionem consumptam esse gaudebam confessusque mihi <lb/>
            apertissime uidebatur esse in paruulis originale peccatum <lb n="30"/>
            anathema dicendo eis, qui peccato Adae ipsum solum, non

<note rend="script" type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">om. C</hi> 2 praeuaricationem] peccm <hi rend="italic">C</hi> 3 uoluit <hi rend="italic">P</hi> 5 atque <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 T</hi> 7 soli <hi rend="italic">om. M</hi> 9 autem] aut <hi rend="italic">b</hi> 15 etiam] et <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 id est <hi rend="italic">om. M</hi> 24 et] ad <hi rend="italic">TP</hi> 25 sydus <hi rend="italic">m. 1 C</hi> hereticus <lb/>
            <hi rend="italic">MCTP</hi> 28 ergo <hi rend="italic">b</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="177"/>
            etiam genus humanum crederent laesum et in eo statu esse <lb/>
            opinarentur paruulos, in quo ille homo primus ante praeuaricationem <lb/>
            fuit. sed postea cum legissem quattuor eius libros, <lb/>
            de quorum primo libro paulo ante commemorata uerba descripsi, <lb/>
            et inuenissem hominem adhuc contra fidem catholicam <lb n="5"/>
            de paruulis sentientem, prius mirari coepi tam impudens in <lb/>
            ecclesiastico iudicio et de tanta quaestione mendacium. si <lb/>
            enim eosdem libros ante iam scripserat, quomodo se dixit <lb/>
            eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? si autem <lb/>
            postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizauit qui <lb n="10"/>
            sic tenent? nisi ridicule forte dicturus est eos se damnasse <lb/>
            qui sic aliquando tenuerunt et qui sic tenent, de tempore <lb/>
            autem futuro, id est eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi <lb/>
            nec aliis praeiudicare potuisse et ideo non fuisse mentitum, <lb/>
            quia postea deprehensus est sic tenere. sed non hoc dicit, non <lb n="15"/>
            solum quia ridiculum est, sed quia uerum esse non potest. in <lb/>
            eisdem quippe libris et contra peccati ex Adam in paruulos <lb/>
            transitum loquitur et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, <lb/>
            ubi eos qui sic tenent ueraciter damnasse putatus est et <lb/>
            absolutionem suam fallendo furatus est.. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>