Iam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de baptismate paruulorum, ne forte cuipiam in eo quod diximus eum sensum, in quo liberior Caelestius fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius uel suspicari quam certum aliquid comprehendisse uideamur. nempe iam superius satis claruit propterea Caelestium noluisse damnare quod dicitur \'Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano et infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\', quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. haec autem cum fuissent obiecta Pelagio, quod ea cum Caelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnauit. quod licet uos legisse sciam, tamen quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere uel, si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt. \'Synodus dixit: nunc quoniam anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum 29 cf. pag. 64, 12 2 correptus m. 1 Ch 3 indicio CSEL 94, 21 13 taceatur P1 14 piam P1 16 nobis b 19 uoluisse b dicit b 26 lectore M 28 transscribsimus M rescribamus V 29 sinodus MChTP anathematizauerit ChTPPlVbd 30 incertum bd adiutorio dei et gratia posse esse ava[iaprr|Tov, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. aliud capitulum in doctrina Caelestii discipuli Pelagii ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uol praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quoniam sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula scribens librum in quo ista continentur: posse hominem sine peccato esse, si uelit. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos habere, Pelagius dixit: [de] posse quidem hominem sine peccato esse dictum est superius; de eo autem, quod fuerint homines ante aduentum domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium , id est sine ullo malo, sine ullo uitio, id solum habentes, quod deus condidit. ut quid ergo et hoc damnauit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne nouus haereticus damnaretur? Quod autem scitis et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palaestinis ad uenerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii totam istam quaestionem consumptam esse gaudebam confessusque mihi apertissime uidebatur esse in paruulis originale peccatum anathema dicendo eis, qui peccato Adae ipsum solum, non 1 non om. C 2 praeuaricationem] peccm C 3 uoluit P 5 atque om. m. 1 T 7 soli om. M 9 autem] aut b 15 etiam] et b 22 id est om. M 24 et] ad TP 25 sydus m. 1 C hereticus MCTP 28 ergo b . etiam genus humanum crederent laesum et in eo statu esse opinarentur paruulos, in quo ille homo primus ante praeuaricationem fuit. sed postea cum legissem quattuor eius libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata uerba descripsi, et inuenissem hominem adhuc contra fidem catholicam de paruulis sentientem, prius mirari coepi tam impudens in ecclesiastico iudicio et de tanta quaestione mendacium. si enim eosdem libros ante iam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizauit qui sic tenent? nisi ridicule forte dicturus est eos se damnasse qui sic aliquando tenuerunt et qui sic tenent, de tempore autem futuro, id est eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi nec aliis praeiudicare potuisse et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia uerum esse non potest. in eisdem quippe libris et contra peccati ex Adam in paruulos transitum loquitur et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent ueraciter damnasse putatus est et absolutionem suam fallendo furatus est..