<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Cum enim nos in epistula, quam ei quinque episcopi <lb/>
            scripsimus, eorundem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos <lb/>
            iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus dicentes in <lb/>
            Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur <lb n="20"/>
            esse purgatus, atque ad hoc inter cetera ille rescriberet, &lt;cum <lb/>
            sint\', inquit, 'aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim <lb/>
            ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo <lb/>
            tota obscuritate confudit, aliqua magis falsa quam uera ratione, <lb/>
            ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa <lb n="25"/>
            interpretatione uertendo. sed utinam, quod optandum magis <lb/>
            est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo suo <lb/>
            errore conuertat et cupiat uelitque purgari considerans

<note type="footnote">5 cf. Rom. 1, 8 17 cf. Aug. epist. 177, 2 (XXXIII 765 M.) <lb/>
            21 cf. Aug. epist. 183, 3 sq. et CSEL XXXV 94 </note>

<note type="footnote"> 1 sitis <hi rend="italic">m. 1 T</hi> 2 fieri <hi rend="italic">M</hi> utrumque <hi rend="italic">MChPb</hi> 5 senserit <hi rend="italic">TPPI V</hi> <lb/>
            7 flagrare cernebat] flagrargt <hi rend="italic">V</hi> 9 nouerunt <hi rend="italic">M</hi> 11 synodis <hi rend="italic">MTpl</hi> <lb/>
            13 possetis <hi rend="italic">P</hi> commemoratum fuerit <hi rend="italic">M</hi> 14 eum <hi rend="italic">b</hi> papa <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            affricana <hi rend="italic">TP</hi> responderit <hi rend="italic">V</hi> 21 scriberet <hi rend="italic">TP</hi> 23 in se multa <lb/>
            <hi rend="italic">ChTPP1</hi> 24 falsis argumentis <hi rend="italic">M et CSEL 94, 14</hi> uenerationc <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">alt</hi>. alia <hi rend="italic">om. Px</hi> 27 illo sui tramitis errore <hi rend="italic">CSEL 94, 17</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            cotidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur <lb/>
            uere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus <lb/>
            non gestorum iudicio, sed ad catholicam fidem corde conuerso. <lb/>
            unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium, <lb/>
            cum nesciamus utrum uera sint gesta aut, si uera sint, constet <lb n="5"/>
            magis supterfugisse quam se tota ueritate purgasse\\ uidetis <lb/>
            certe in his uerbis quemadmodum papa beatissimus Innocentius <lb/>
            non tamquam de incognito loqui uideatur; uidetis qualem <lb/>
            tulerit de illius purgatione sententiam; uidetis quid successor <lb/>
            eius sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, <lb n="10"/>
            ut in eo sui praecessoris iudicium remota cunctatione firmaret. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Iam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod <lb/>
            Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac <lb/>
            ipsa quaestione de baptismate paruulorum, ne forte cuipiam <lb/>
            in eo quod diximus eum sensum, in quo liberior Caelestius <lb n="15"/>
            fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, <lb/>
            calumniari potius uel suspicari quam certum aliquid comprehendisse <lb/>
            uideamur. nempe iam superius satis claruit propterea <lb/>
            Caelestium noluisse damnare quod dicitur \'Adae peccatum <lb/>
            ipsi soli obfuisse, non generi humano et infantes qui nascuntur <lb n="20"/>
            in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\', <lb/>
            quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus <lb/>
            peccati ex Adam transitum. haec autem cum fuissent obiecta <lb/>
            Pelagio, quod ea cum Caelestio etiam ipse sentiret, sine ulla <lb/>
            retractatione damnauit. quod licet uos legisse sciam, tamen <lb n="25"/>
            quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa <lb/>
            gesta recurrere uel, si ea non habet, etiam cum labore perquirere, <lb/>
            ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> \'Synodus dixit: nunc quoniam anathematizauit <lb/>
            Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum

<note type="footnote"> 29 cf. pag. 64, 12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 correptus m. 1 Ch 3 indicio CSEL 94, 21</hi> 13 taceatur P1 <lb/>
            14 piam P1 <hi rend="italic">16 nobis b 19 uoluisse b dicit b 26 lectore M</hi> <lb/>
            28 transscribsimus <hi rend="italic">M</hi> rescribamus <hi rend="italic">V</hi> 29 sinodus <hi rend="italic">MChTP</hi> anathematizauerit <lb/>
            <hi rend="italic">ChTPPlVbd</hi> 30 incertum <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="174"/>
            adiutorio dei et gratia posse esse ava[iaprr|Tov, sine peccato, <lb/>
            respondeat et ad alia capitula. aliud capitulum in doctrina <lb/>
            Caelestii discipuli Pelagii ex eis quae Carthagine a sancto <lb/>
            Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita <lb/>
            sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret<lb n="5"/>
            siue non peccaret moriturus esset. quoniam peccatum <lb/>
            Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam <lb/>
            lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quoniam <lb/>
            ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato. <lb/>
            quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam<lb n="10"/>
            fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uol <lb/>
            praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque <lb/>
            per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quoniam <lb/>
            sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius <lb/>
            in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula scribens librum <lb n="15"/>
            in quo ista continentur: posse hominem sine peccato esse, si <lb/>
            uelit. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. <lb/>
            diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi <lb/>
            fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos <lb/>
            habere, Pelagius dixit: [de] posse quidem hominem sine peccato<lb n="20"/>
            esse dictum est superius; de eo autem, quod fuerint homines <lb/>
            ante aduentum domini sine peccato, dicimus et nos quoniam <lb/>
            ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste secundum <lb/>
            scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum <lb/>
            ipsorum testimonium &lt;a me dicta) non sunt, pro quibus ego<lb n="25"/>
            satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae <lb/>
            synodi anathematizo eos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. 
</p></div></div></body></text></TEI>