Iam nunc diligenter aduertite de baptismate paruulorum quam caute debeatis audire homines eius modi, qui neque aperte illi aetati lauacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint, et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamuis eis baptismum uideantur in peccatorum remissionem concedere. nempe ipsi a Pelagio uos praesente scripsistis audisse recitante uobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod \'isdem sacramenti uerbis\' dicant \'debere baptizari infantes quibus et maiores\'. quis post ista uerba putaret eis de hac re ullam mouendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus uideretur, si non eorum manifesta uerba legerentur, ubi negant paruulos trahere originale peccatum omnesque sine ullo uitio natos esse contendunt? Et Caelestius quidem in hoc exstitit errore liberior usque adeo, ut neque in episcopali iudicio apud Carthaginem damnare uoluerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui 2 Hinc usque adpag. 174,2 etiamcod. 1974 s. XIIIlscripturas (=Pl), qui Parisiis in bibl. armamentarii (de r Arsenal) asseruatur, recepimus 10 remissionem peccatorum b 11 remissione codd . nempe uos ipsi a Pelagio b 12 recitauit P1 15 ista] illa bd 16 ut eam faceret qui non sqq. V cum] eis b cui uero calumniosissimi uiderentur b 17 ubi negant-174, 17 diuites desunt in C 18 omnes qui b 20 celestius ChT 21 in om. TPP1 cartaginem Ch TP nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseuerauit expressius, \'quod paruulorum neminem obstringat originale peccatum\'; de gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec eius uerba descripsimus. \'Aurelius episcopus dixit: sequentia recitentur. et recitatum est, quod peccatum Adae soli ipsi obfuerit et non generi humano. et cum recitatum esset, Caelestius dixit: de traduce peccati dubium me esse, ita tamen, ut cui donauit deus gratiam peritiae consentiam, quia diuersa ab eis audiui, qui utique in ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: dic nobis nomina ipsorum. Caelestius dixit: sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto Pammachio; ego audiui illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: est aliquis alius? Caelestius dixit: audiui et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: dic nomina ipsorum. Caelestius dixit: non tibi sufficit unus sacerdos? et post aliqua alio loco: Aurelius episcopus dixit: reliqua libelli legantur. et recitatum est, quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem, usque in finem libelli minoris superius inserti\'. \'Aurelius episcopus dixit: docuisti, Caelesti, aliquando, ut dicit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem? Caelestius dixit: exponat quid dixit \'ante transgressionem\'.. Paulinus diaconus dixit: tu nega te hoc docuisse. unum est e duobus: aut neget se docuisse aut iam damnet istud. Caelestius dixit: iam dixi, exponat quomodo dixit \'ante transgressionem\'. 13 cf. Mar. Mercat. common. adu. haeres. Pelag. 2 (XLVIII 111 M.) 23 cf. de gestis Pel. pag. 78, 11 1 eodem P1 2 romana P1 4 originalem Pl 5 cartaginensibus Ch 7 ipsi soli bd 8 generi] gra Pl dixi om. MOhTPPlb 9 me dubium b 11 presbiteri MChTP 12 nobis om. ChTPP1 13 Romae] nomine P 17 Caelestius dixit om . P1 23 dixit Tbd 24 fuit] fiat Pl 25 et ponat b 26 hoc te ChTPPlVbd ex b Paulinus diaconus dixit: nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: rogo, quid collegerim ego ex huius obiectione, dico, Adam constitutus in paradiso quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: status certe infantum hodie baptizandorum utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat, hoc uult- diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: utrum docuit hoc an non neget. Caelestius dixit: iam de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid quaerit aliud\'? Nempe cernitis sic Caelestium concessisse paruulis baptismum, ut in eos primi hominis transire peccatum, quod lauacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamuis et negare non ausus sit et propter hanc dubitationem suam non damnauerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. In libello autem, quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. nam uerba eius ista sunt: \'infantes autem\', inquit, \'debere baptizari in remissionem peccatorum secundum regulam uniuersalis ecclesiae et secundum euangelii sententiam confitemur, quia dominus statuit 28 cf. loh. 3, 5 2 rego P1 huiusmodi b 3 quando V ante] autem P1 5 corporalis P1 7 infantium P1 8 adam ChTPP1 12 constitus V 13 et om. m. 1 T 14 baptismQ M 15 quaeritis V 16 consensisse TPPlb 17 transire primi hominis bd 18 regeneratone P1 22 sunt m. 1 T 23 ro II medidit M 26 remissione M regnum caelorum nonnisi baptizatis posse conferri. quod quia uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae libertatem\'. si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri etiam infantibus in baptismo originalia peccata dimitti dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? hinc ergo est et illud quod scripsistis sic uobis respondisse Pelagium \'quod eisdem quibus et maiores sacramenti uerbis baptizentur infantes\' uosque fuisse laetatos id quod cupiebatis audisse et tamen adhuc de uerbis eius nos maluisse consulere.