<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>Iam nunc diligenter aduertite de baptismate paruulorum <lb/>
            quam caute debeatis audire homines eius modi, qui neque <lb n="5"/>
            aperte illi aetati lauacrum regenerationis et peccatorum remissionis <lb/>
            audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint, <lb/>
            et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis <lb/>
            carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare <lb/>
            persistunt, quamuis eis baptismum uideantur in peccatorum <lb n="10"/>
            remissionem concedere. nempe ipsi a Pelagio uos praesente <lb/>
            scripsistis audisse recitante uobis de libello suo, quem etiam <lb/>
            Romam se misisse asserebat, quod \'isdem sacramenti uerbis\' <lb/>
            dicant \'debere baptizari infantes quibus et maiores\'. quis post <lb/>
            ista uerba putaret eis de hac re ullam mouendam esse quaestionem? <lb n="15"/>
            aut cum faceret, cui non calumniosissimus uideretur, <lb/>
            si non eorum manifesta uerba legerentur, ubi negant paruulos <lb/>
            trahere originale peccatum omnesque sine ullo uitio natos esse <lb/>
            contendunt? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Et Caelestius quidem in hoc exstitit errore liberior <lb n="20"/>
            usque adeo, ut neque in episcopali iudicio apud Carthaginem <lb/>
            damnare uoluerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum <lb/>
            solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui

<note type="footnote">2 <hi rend="italic">Hinc usque adpag. 174,2 etiamcod. 1974 s. XIIIlscripturas (=Pl), <lb/>
            qui Parisiis in bibl. armamentarii (de r Arsenal) asseruatur, recepimus</hi> </note>

<note type="footnote">10 remissionem peccatorum <hi rend="italic">b</hi> 11 remissione <hi rend="italic">codd</hi>. nempe uos <lb/>
            ipsi a Pelagio b 12 recitauit P1 15 ista] illa <hi rend="italic">bd</hi> 16 ut eam faceret <lb/>
            qui non <hi rend="italic">sqq. V</hi> cum] eis <hi rend="italic">b</hi> cui uero calumniosissimi uiderentur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 ubi negant-174, 17 diuites <hi rend="italic">desunt in C</hi> 18 omnes qui <hi rend="italic">b</hi> 20 celestius <lb/>
            <hi rend="italic">ChT</hi> 21 in <hi rend="italic">om. TPP1</hi> cartaginem <hi rend="italic">Ch TP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. <lb/>
            et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo <lb/>
            papae Zosimo dedit, id asseuerauit expressius, \'quod paruulorum <lb/>
            neminem obstringat originale peccatum\'; de gestis enim <lb/>
            ecclesiasticis Carthaginensibus haec eius uerba descripsimus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> \'Aurelius episcopus dixit: sequentia recitentur. et <lb/>
            recitatum est, quod peccatum Adae soli ipsi obfuerit et non <lb/>
            generi humano. et cum recitatum esset, Caelestius dixit: &lt;dixi&gt; <lb/>
            de traduce peccati dubium me esse, ita tamen, ut cui donauit <lb/>
            deus gratiam peritiae consentiam, quia diuersa ab eis audiui,<lb n="10"/>
            qui utique in ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. <lb/>
            Paulinus diaconus dixit: dic nobis nomina ipsorum. Caelestius <lb/>
            dixit: sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto <lb/>
            Pammachio; ego audiui illum dicentem, quia tradux peccati <lb/>
            non sit. Paulinus diaconus dixit: est aliquis alius? Caelestius<lb n="15"/>
            dixit: audiui et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: dic <lb/>
            nomina ipsorum. Caelestius dixit: non tibi sufficit unus sacerdos? <lb/>
            et post aliqua alio loco: Aurelius episcopus dixit: reliqua <lb/>
            libelli legantur. et recitatum est, quod infantes qui nascuntur <lb/>
            in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem, usque<lb n="20"/>
            in finem libelli minoris superius inserti\'. 
</p><p><milestone n="4" unit="altchapter"/>\'Aurelius episcopus dixit: docuisti, Caelesti, aliquando, <lb/>
            ut dicit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur in eo <lb/>
            statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem? Caelestius <lb/>
            dixit: exponat quid dixit \'ante transgressionem\'.. Paulinus <lb n="25"/>
            diaconus dixit: tu nega te hoc docuisse. unum est e duobus: <lb/>
            aut neget se docuisse aut iam damnet istud. Caelestius dixit: <lb/>
            iam dixi, exponat quomodo dixit \'ante transgressionem\'.

<note type="footnote"> 13 cf. Mar. Mercat. common. adu. haeres. Pelag. 2 (XLVIII 111 M.) <lb/>
            23 cf. de gestis Pel. pag. 78, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 eodem P1 2 romana P1 4 originalem Pl 5 cartaginensibus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            7 ipsi soli <hi rend="italic">bd</hi> 8 generi] gra <hi rend="italic">Pl</hi> dixi <hi rend="italic">om. MOhTPPlb</hi> 9 me <lb/>
            <hi rend="italic">dubium b 11 presbiteri MChTP 12 nobis om. ChTPP1</hi> 13 Romae] <lb/>
            nomine P 17 Caelestius dixit <hi rend="italic">om</hi>. P1 23 dixit <hi rend="italic">Tbd</hi> 24 fuit] fiat Pl <lb/>
            25 et ponat <hi rend="italic">b</hi> 26 hoc te <hi rend="italic">ChTPPlVbd</hi> ex <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="169"/>
            Paulinus diaconus dixit: nega te illa docuisse. Aurelius episcopus <lb/>
            dixit: rogo, quid collegerim ego ex huius obiectione, <lb/>
            dico, Adam constitutus in paradiso quod ante dicatur inexterminabilis <lb/>
            factus, postea per transgressionem praecepti factus <lb/>
            sit corruptibilis. hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus <lb n="5"/>
            dixit: hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: status certe <lb/>
            infantum hodie baptizandorum utrum talis sit, qualis fuit ante <lb/>
            transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de <lb/>
            qua nascitur, transgressionis culpam trahat, hoc uult- diaconus <lb/>
            Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: utrum docuit hoc <lb n="10"/>
            an non neget. Caelestius dixit: iam de traduce peccati dixi, <lb/>
            quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon <lb/>
            et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. <lb/>
            infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid <lb/>
            quaerit aliud\'? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>