<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Audiant ergo sancti de scripturis sanctis praecepta <lb/>
            patientiae: fili, accedens ad seruitutem dei sta <lb/>
            in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad <lb/>
            temptationem; deprime cor tuum et sustine, ut <lb n="10"/>
            crescat in nouissimis tua uita. omne quod tibi <lb/>
            superuenerit accipe et in dolore sustine et in humilitate <lb/>
            tua patientiam habe, quoniam in igne <lb/>
            probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles <lb/>
            in camino humiliationis. et in alio loco legitur: <lb n="15"/>
            fili, ne deficias in disciplina domini neque <lb/>
            fatigeris cum ab illo increparis; quem enim diligit <lb/>
            dominus, corripit, flagellat autem omnem filium <lb/>
            quem recipit. quod hic positum est \'filium quem recipit,\' <lb/>
            hoc in supra dicto testimonio est: homines receptibiles. <lb n="20"/>
            hoc enim iustum est, ut qui de pristina felicitate <lb/>
            paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi <lb/>
            sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur, fugaces <lb/>
            mala faciendo, reduces mala patiendo, ibi contra iustitiam <lb/>
            facientes, hic pro iustitia patientes.

<note type="footnote"> 1 Eccli. 2, 14 4 Matth. 19, 19 8 Eccli. 2, 1-5 16 Prou. <lb/>
            3, 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 ue <hi rend="italic">LSNB VW</hi> iis rbd patientiam #»# <hi rend="italic">L</hi> pacientiam N <lb/>
            2 enim] ergo <hi rend="italic">P</hi> patientiae praemium <hi rend="italic">PDOBWr</hi> 3 aut <hi rend="italic">er. L</hi> <lb/>
            4 diligis <hi rend="italic">Nl</hi> tamquam] sicut <hi rend="italic">SDbd</hi> 6 proximum <hi rend="italic">L</hi> 8 fili fjli <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 nouissimo <hi rend="italic">D</hi> uita tua <hi rend="italic">SPFBDOWfbd</hi> superuenerit tibi <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            14 argentum et aurum <hi rend="italic">W</hi> uero et <hi rend="italic">D</hi> acceptibiles <hi rend="italic">L</hi> receptibiles <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            15 chaniino <hi rend="italic">V</hi> humilitiaonia Pl in <hi rend="italic">om. OFDPBWf</hi> loco <lb/>
            alio <hi rend="italic">DOWbd</hi> 16 discipline <hi rend="italic">F</hi> 17 illo] eo <hi rend="italic">B</hi> increpaueria <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dominus diligit <hi rend="italic">D</hi> 19 <hi rend="italic">post</hi> recipit <hi rend="italic">repet</hi>. quod-recipit <hi rend="italic">in S</hi> 20 acceptabiles <lb/>
            <hi rend="italic">DBV</hi> receptabiles Or 22 diliciarum <hi rend="italic">S</hi> delitiarum <hi rend="italic">F</hi> adpetentiam <lb/>
            <hi rend="italic">SN</hi> 23 recipiamus <hi rend="italic">NA</hi> 24 <hi rend="italic">pr</hi>. male <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 43* </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="676"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Sed uera patientia, quae huius est nomine digna <lb/>
            uirtutis, quaerendum est unde sumatur. sunt enim, qui eam <lb/>
            tribuant uiribus uoluntatis humanae. non quas habent ex <lb/>
            diuino adiutorio, sed quas ex libero arbitrio. error autem iste <lb/>
            superbus est; eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur<lb n="5"/>
            in psalmo: obprobrium eis qui abundant et despectio <lb/>
            superbis, non est ergo ista patientia pauperum, quae <lb/>
            non perit in aeternum. hic enim pauperes ab illo eam <lb/>
            diuite accipiunt, cui dicitur: deus meus es tu, quoniam <lb/>
            bonorum meorum non eges. a quo est omne datum<lb n="10"/>
            optimum et omne donum perfectum, ad quem clamat <lb/>
            egenus et pauper, qui laudat nomen eius et petendo, quaerendo, <lb/>
            pulsando dicit: deus meus, eripe me de manu <lb/>
            peccatoris, de manu legem praetereuntis et iniqui. <lb/>
            quoniam tu es patientia mea, domine, spes mea a iuuentute<lb n="15"/>
            mea. isti autem, qui abundant et egere ad dominum <lb/>
            dedignantur, ne ab illo accipiant ueram patientiam, de sua <lb/>
            falsa gloriantes consilium inopis uolunt confundere, quoniam <lb/>
            dominus spes eius est, nec adtendunt, cum homines <lb/>
            sunt et suae, id est humanae uoluntati tantum tribuunt, in<lb n="20"/>
            illud se incurrere. quod scriptum est: maledictus omnis <lb/>
            qui spem suam ponit in homine. unde etiamsi eis contingat, <lb/>
            ut aliqua dura et aspera, uel ne displiceant hominibus

<note type="footnote"> 6 Ps. 122. 4 7 cf. Ps. 9. 19 9 Ps. 15, 2 10 cf. Iac. 1. 17 <lb/>
            13 Ps. 70, 4. 5 18 cf. Ps. 13. 6 21 Hier. 17, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 Sed uera] scelera <hi rend="italic">P</hi> 2 sumamur <hi rend="italic">F</hi> 3 tribuunt <hi rend="italic">NV</hi> habet <lb/>
            <hi rend="italic">SNA V</hi> 4 autem <hi rend="italic">om. B</hi> 6 eius <hi rend="italic">S</hi> habundnnt <hi rend="italic">SFODANBVW-</hi> <lb/>
            dispectio <hi rend="italic">LS</hi> 7 ergo est <hi rend="italic">FPBNDOW.bd</hi> patientia om. <hi rend="italic">W</hi> 8 poterit <lb/>
            Pl peribit <hi rend="italic">FV</hi> hic] hi <hi rend="italic">ABbd</hi> eam] etiam <hi rend="italic">Y</hi> 9 dioitem <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            dictum est <hi rend="italic">0</hi> 10 non om. <hi rend="italic">V</hi> indiges <hi rend="italic">ANV</hi> 12 et <hi rend="italic">alt. om. L</hi> querendo <lb/>
            petendo <hi rend="italic">W</hi> 13 et dicit <hi rend="italic">L</hi> eripe] erue <hi rend="italic">P</hi> 14 peccatoris et <lb/>
            <hi rend="italic">A}\'PBDOVW.bd</hi> contra legem <hi rend="italic">V om. BN</hi> praetereuntis} argentis r <lb/>
            iniqui (i <hi rend="italic">fin. ex a) L</hi> 15 a] ad <hi rend="italic">V</hi> 16 habundant <hi rend="italic">SFDPNBVW</hi> <lb/>
            ad om. <hi rend="italic">V</hi> domino <hi rend="italic">V</hi> deum <hi rend="italic">AFPDOWfbd</hi> ad dominum] adhuc <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            17 *d.e <hi rend="italic">L</hi> 20 tribuant <hi rend="italic">S</hi> 21 incurere <hi rend="italic">S</hi> onrais] omnis homo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            homo <hi rend="italic">A</hi> 22 continga.t <hi rend="italic">L</hi> 23 ut aliqua] ui.aqua <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="677"/>
            uel ne grauiora patiantur uel sibi placendo et amando praesumptionem <lb/>
            suam eadem ipsa superbissima uoluntate sustineant, <lb/>
            hoc illis dicendum est de patientia, quod de sapientia <lb/>
            beatus Iacobus apostolus dicit: non est ista sapientia desursum <lb/>
            descendens, sed terrena, animalis, diabolica. <lb n="5"/>
            cor enim non sit superborum falsa patientia, sicut superborum <lb/>
            est falsa sapientia? a quo est autem uera sapientia, ab illo <lb/>
            est et uera patientia. huic enim cantat ille spiritu pauper: <lb/>
            deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia <lb/>
            mea. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sed respondent et loquuntur dicentes: sicut uoluntas <lb/>
            hominis sine ullo dei adiutorio uiribus liberi arbitrii tam <lb/>
            multa grauia et horrenda perfert, siue in animo siue in corpore, <lb/>
            ut mortalis uitae huius et peccatorum delectatione perfruatur, <lb/>
            cur non eodem modo eadem ipsa uoluntas hominis <lb n="15"/>
            eisdem uiribus liberi arbitrii non ad hoc expectans se diuinitus <lb/>
            adiuuari, sed sibi naturali possibilitate sufficiens quidquid <lb/>
            laboris uel doloris ingeritur, pro iustitia et uita aeterna <lb/>
            patientissime sustinet? an uero, inquiunt, idonea est iniquorum <lb/>
            uoluntas deo non adiuuante, ut se ipsi in cruciatibus <lb n="20"/>
            pro iniquitate et, antequam ab aliis crucientur, exerceant; <lb/>
            idonea est uoluntas moras uitae huius amantium, ut deo non <lb/>
            adiuuante inter atrocissima et longa tormenta in mendacio

<note type="footnote"> 4 Iac. 3, 15 9 Pa. 61, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ne uel <hi rend="italic">SAN</hi> patiantur grauiorti <hi rend="italic">B</hi> sibi] si <hi rend="italic">L</hi> 3 quo <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            de sapientia om. <hi rend="italic">V</hi> 4 dicit apostolus iacobus <hi rend="italic">B</hi> apostolus iacobus <lb/>
            <hi rend="italic">}f\'DOWI</hi> apostolus dicit iacobus <hi rend="italic">P</hi> sapientia ista 7 patientia <hi rend="italic">LA V</hi> <lb/>
            5 descendens a patre <hi rend="italic">PB</hi> 6 quur <hi rend="italic">L</hi> falsa-superborum <hi rend="italic">om. L</hi> <lb/>
            7 estpr. <hi rend="italic">om. V</hi> abj a <hi rend="italic">V</hi> 8 enim] autem <hi rend="italic">Wy sps L</hi> 9 est <hi rend="italic">fin. <lb/>
             om. V</hi> 11 respondeant <hi rend="italic">W</hi> locuntur <hi rend="italic">LSNVWf sicutl si FObd</hi> <lb/>
            12 dei <hi rend="italic">om. V</hi> 13 orrenda <hi rend="italic">F</hi> 15 quur <hi rend="italic">L</hi> non] in <hi rend="italic">N</hi> eodem Z.1 <lb/>
            16 huc <hi rend="italic">L</hi> spectans <hi rend="italic">SANV</hi> expetens <hi rend="italic">0</hi> se* <hi rend="italic">N</hi> sed <hi rend="italic">SV</hi> 17 sui <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            possibilitati S quicquid <hi rend="italic">NLSBV</hi> 18 ingeritur <hi rend="italic">om. L</hi> 19 inquiuut-ipsi <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 20 domino <hi rend="italic">N</hi> ipsi-antequam <hi rend="italic">om. L</hi> in] si <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            cruciantibus <hi rend="italic">V</hi> 21 propinquitate <hi rend="italic">N</hi> aliis] <hi rend="italic">illis Al</hi> exerceantur <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="678"/>
            perseuerent, ne sua facinora confitentes iubeantur occidi, et <lb/>
            non est idonea iustorum uoluntas, nisi eis uires desuper suggerantur, <lb/>
            quaslibet poenas uel ipsius decore iustitiae uel <lb/>
            aeternae uitae amore perferre? 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Qui haec dicunt, non intellegunt et quemque<lb n="5"/>
            iniquorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, <lb/>
            quanto in eo maior est cupiditas mundi, et quemque <lb/>
            iustorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem. <lb/>
            quanto in eo maior est caritas dei. sed cupiditas mundi initium <lb/>
            habet ex arbitrio uoluntatis, progressum ex iucunditate<lb n="10"/>
            uoluptatis, firmamentum ex uinculo consuetudinis; caritas <lb/>
            autem dei diffusa est in cordibus nostris, non utique <lb/>
            ex nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. <lb/>
            proinde ab illo est patientia iustorum, per quem diffunditur <lb/>
            caritas eorum. quam caritatem laudans atque commendans<lb n="15"/>
            apostolus inter cetera eius bona dixit eam et cuncta sufferre. <lb/>
            caritas, inquit, magnanima est, et paulo post ait: omnia <lb/>
            tolerat. quanto ergo maior est in sanctis caritas dei, tanto <lb/>
            magis pro eo quod diligitur, et quanto maior est in peccatoribus <lb/>
            cupiditas mundi, tanto magis pro eo, quod concupiscitur,<lb n="20"/>
            omnia tolerantur. ac per hoc inde est patientia uera <lb/>
            iustorum, unde est in eis caritas dei; et inde est patientia <lb/>
            falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi. propter <lb/>
            quod dicit Iohannes apostolus: nolite diligere mundum

<note type="footnote"> 11 Rom. 5, 5 17 I Cor. 13, 4. 7 24 I Ioh. 2, 15. 16 <lb/>
            1 et <hi rend="italic">om. V</hi> 2 ei <hi rend="italic">SABV</hi> 5 Quia <hi rend="italic">L</hi> quem quem <hi rend="italic">S</hi> quenque <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            qugqui <hi rend="italic">ON</hi> 6 iniquorum] inpiorum <hi rend="italic">V</hi> 7 quemqufi 81 queuque <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            quemčque <hi rend="italic">0</hi> 8 esse tanto <hi rend="italic">B</hi> 9 est maior <hi rend="italic">Obd</hi> 10 iocunditate <lb/>
            <hi rend="italic">SFDOABNVj</hi> ioconditate <hi rend="italic">W</hi> 11 uoluntatis <hi rend="italic">LSA</hi> karitas 0 14 est <lb/>
            ab alio <hi rend="italic">L</hi> 16 eius] huius <hi rend="italic">V</hi> eam] etiam <hi rend="italic">NV</hi> et <hi rend="italic">er. D</hi> cunctos <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 17 inquid <hi rend="italic">SLl</hi> inquies <hi rend="italic">L2</hi> magnanima (ni s. <hi rend="italic">I. m. 2) X</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. LSNV</hi> paulo n <hi rend="italic">L</hi> post .11 <hi rend="italic">L</hi> 19 diligitur] diligitar <lb/>
            amat P diligitur omnia tolerantur <hi rend="italic">FDOWj</hi> et <hi rend="italic">om. 0</hi> maiorl <lb/>
            magis <hi rend="italic">Dłfт.r</hi> 20 mandi cupiditas <hi rend="italic">D</hi> 21 ac] hac <hi rend="italic">Y</hi> uera patientia V <lb/>
            iustorum uera <hi rend="italic">FDOWy</hi> 22 patientia <hi rend="italic">om. B</hi> 23 iniquorum falsa <lb/>
            <hi rend="italic">FDOl-VT</hi> 24 dicit] ait <hi rend="italic">0 om. W(</hi> apostolus iohannes <hi rend="italic">FDOW-</hi> <lb/>
            iohannis <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="679"/>
            nec ea quae in mundo sunt. si quis dilexerit mundum, <lb/>
            dilectio patris non est in ipso, quoniam omne quod <lb/>
            est in mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia <lb/>
            oculorum et ambitio saeculi: quae non est <lb/>
            ex patre, sed ex mundo est. haec igitur concupiscentia, <lb n="5"/>
            quae non est ex patre, sed ex mundo, quando fuerit in homine <lb/>
            uehementior et ardentior, tanto fit quisque pro eo, quod concupiscit, <lb/>
            omnium molestiarum dolorumque patientior. idcirco, <lb/>
            sicut supra diximus, non est ista patientia desursum descendens; <lb/>
            patientia uero piorum desursum est descendens a patre <lb n="10"/>
            luminum. itaque illa terrena est, ista caelestis, illa animalis, <lb/>
            ista spiritalis, illa diabolica, ista deifica, quoniam concupiscentia, <lb/>
            qua fit, ut peccantes omnia pertinaciter patiantur, ex <lb/>
            mundo est; caritas autem, qua fit, ut recte uiuentes omnia <lb/>
            fortiter patiantur, ex deo est. et ideo illi falsae patientiae <lb n="15"/>
            potest sine adiutorio dei uoluntas humana sufficere tanto <lb/>
            durior, quanto cupidior, et eo tolerabilius mala sustinens, <lb/>
            quo ipsa fit peior; huic autem, quae uera patientia est, ideo <lb/>
            uoluntas humana, nisi desuper adiuta et inflammata, non sufficit, <lb/>
            quia spiritus sanctus est ignis eius, quo nisi accensa <lb n="20"/>
            diligat inpassibile bonum, ferre non potest quod patitur malum. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Sicut enim diuina testantur eloquia, deus caritas <lb/>
            est, et qui manet in caritate, in deo manet, et <lb/>
            deus in illo manet. quisquis ergo contendit haberi posse

<note type="footnote"> 22 I Ioh. 4. 16 </note>

<note type="footnote"> 2 ipso] eo <hi rend="italic">OY</hi> quoniam <hi rend="italic">L:</hi> quia <hi rend="italic">SAFPBNDOVWfbd</hi> 3 in <lb/>
            mundo est <hi rend="italic">SAFPBNDOWfbd</hi> aut concupiscentia <hi rend="italic">W</hi> cucupiscentia <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 ex <hi rend="italic">pr.]</hi> ex a B a <hi rend="italic">ANY</hi> de <hi rend="italic">FBPDOWf</hi> est <hi rend="italic">om. Nl</hi> <lb/>
            haec-mundo <hi rend="italic">om. LNl</hi> 6 de patre <hi rend="italic">B</hi> a patre <hi rend="italic">Y</hi> 7 cupiscit <hi rend="italic">LS</hi> concupiscet <lb/>
            <hi rend="italic">ANl</hi> 8 iccirco <hi rend="italic">Y</hi> 11 est <hi rend="italic">om. D</hi> 12 dieflca S 13 qua] <lb/>
            qug <hi rend="italic">V</hi> 15 patiantur fortiter r ideo <hi rend="italic">om. W</hi> illa <hi rend="italic">S</hi> 16 sine <lb/>
            adiutorio dei potest <hi rend="italic">0</hi> dei <hi rend="italic">om. SV</hi> 18 quod <hi rend="italic">L</hi> peior in <hi rend="italic">textu<lb/>
             er., in mg. add. L</hi> quae] quo <hi rend="italic">N V</hi> est patientia <hi rend="italic">B</hi> 19 adiuta <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> 20 ignis eius est <hi rend="italic">D</hi> 21 inposBibile <hi rend="italic">NY</hi> 22 protestantur <lb/>
            <hi rend="italic">FDy</hi> 24 illo] eo <hi rend="italic">FDOPBJVj</hi> manet <hi rend="italic">del. m. 2 0 om. W</hi> habere <lb/>
            <hi rend="italic">LNI Y</hi> se posse <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="680"/>
            dei caritatem sine dei adiutorio, quid aliud contendit nisi <lb/>
            haberi deum posse sine deo? quis autem hoc dicat Christianus, <lb/>
            quod nullus dicere audeat insanus? exultans ergo apud <lb/>
            apostolum uera, pia fidelisque patientia dicit ore sanctorum: <lb/>
            quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an<lb n="5"/>
            augustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an <lb/>
            periculum? an gladius? sicut scriptum est, quia propter <lb/>
            te mortificamur tota die, deputati sumus sicut <lb/>
            oues uictimae. sed in his omnibus superuincimus per <lb/>
            eum, qui delexit. nos; non ergo per nos, sed per eum,<lb n="10"/>
            qui dilexit nos. deinde sequitur et adiungit: certus sum <lb/>
            enim, quia neque mors neque uita neque angeli neque <lb/>
            principatus neque praesentia neque futura neque <lb/>
            altitudo neque profundum neque creatura alia poterit <lb/>
            nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu<lb n="15"/>
            domino nostro. haec est illa caritas dei, quae diffunditur <lb/>
            in cordibus nostris, non ex nobis, sed per spiritum <lb/>
            sanctum qui datus est nobis; malorum autem <lb/>
            concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, <lb/>
            non est ex patre, sicut dicit apostolus Iohannes, sed ex<lb n="20"/>
            mundo est. 
</p></div></div></body></text></TEI>