Virtus animi, quae patientia dicitur, tam magnum dei donum est, ut etiam ipsius, qui nobis eam largitur, qua malos ut corrigantur expectat, patientia praedicetur. ita quamuis deus nihil pati possit, patientia uero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen deum non modo fideliter credimus, uerum etiam salubriter confitemur. sed dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem nec tamen inpatientem, immo etiam patientissimum dicimus, uerbis explicare quis possit? ineffabilis est ergo illa patientia, non tamen nulla, sicut zelus eius, sicut ira eius et si quid huius modi est. nam si tamquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. nihil enim horum nos sine molestia sentimus; absit autem ut inpassibilem dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. sicut autem zelat sine aliquo liuore, irascitur sine 2 Incipit eiusdem de bono pacientiae fol . 23* K fol. 4* R Incipit sermo beati Augustini epi de bono patientie p . 29 S Incipit liber sci Augustini epi de paciencia fol. 246* F fdl. 15b 0 fol. 35 D fol . 146b B Incipit liber beati Augustini epi de pacientia fol. 69* N Sermo beati Augustini epi de patientia A Incipit liber de patientia fol . 6P Y fol. 22h V Inč lib. aug de patientia fol. 150* W Inč sci aug de patientia fol. 50 L Incipit Aureli Augustini uirtus sqq. fol. 106 P 3 tam om. B 4 ipsius etiam S nobis om. KR ea. dona K eam dono R largiatur K qua] qui ea R 5 malus K corregantur K predicatur K 6 nihilj nihil mali KRPBDWf paciendo K 7 accepit KFPBWf accipit 0 patientiam W deum om. KR 9 et om. NY 10 pacientissimum KS 11 ergo est DW( non tafti ulla P nec tamen nulla V om. bd 12 si quid] sicut RD buiusce V 13 cogitemus] tractemus B 14 enim om. L sine molestia nos B 15 inpassione domini V 16 liuore ex dolore m. 1 L libore K irascitur-dolore om. L aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, paenitet eum sine alicuius suae prauitatis correctione: ita est patiens sine ulla passione. nunc itaque humana patientia, quam capere possumus et habere debemus, cuius modi sit, quantum dominus tribuit et quantum patitur breuitas praesentis sermonis, expediam. Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et uocabulo digna uirtutis, ea perhibetur, qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perueniamus. quapropter inpatientes, dum mala pati nolunt, non efficiunt, ut a malis eruantur, sed ut mala grauiora patiantur. patientes autem, qui mala malunt non committendo ferre quam non ferendo committere, et leuiora faciunt, quae per patientiam patiuntur, et peiora euadunt, quibus per inpatientiam mergerentur. bona uero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus breuibusque non cedunt, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut apostolus dicit, ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, et iterum ait: quod est temporale leue tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis. 17 Rom. 8, 18 19 II Cor. 4, 17 1 miseratur R poenitet S penitet KFNO 2 cuius W suae om. V patiens om. W 3 quae K possumua capere Y 4 cuiusmodi. (s er.) K 5 presentis sermonis breuitas D presentis KS 8 quae K quam B equo (e postea add.) K mala aequo animo }