<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti, non est <lb/>
            ita; multum falleris uel fallere meditaris. non liberum negamus <lb n="10"/>
            arbitrium, sed, si uos filius liberauerit, ait ueritas, tunc <lb/>
            uere liberi eritis. hunc uos inuidetis liberatorem, quibus <lb/>
            captiuis uanam tribuistis libertatem. a quo enim quis deuictus <lb/>
            est, sicut dicit scriptura, huic seruus addictus <lb/>
            est nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto soluitur <lb n="15"/>
            uinculo seruitutis, a quo est hominum nullus immunis; per <lb/>
            unum quippe hominem peccatum intrauit in mundum <lb/>
            et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, <lb/>
            in quo omnes peccauerunt. sic est ergo deus <lb/>
            nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, <lb n="20"/>
            quorum non fuerit renascentium liberator. ipse quippe <lb/>
            dictus est figulus ex eadem massa faciens aliud uas in <lb/>
            honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam <lb/>
            secundum iudicium, cui cantat ecclesia misericordiam <lb/>
            et iudicium. non itaque, sicut te atque alios fallens loqueris,

<note type="footnote">9 Op. imp. I 73 <hi rend="italic">(Non-dixish)</hi> I 74 <hi rend="italic">(Non peccauerunt)</hi> 11 Ioh. <lb/>
            8, 36 13 II Petro 2, 19 16 Rom. 5, 12; Op. imp. I 113 <hi rend="italic">(per—</hi> 25 <lb/>
            <hi rend="italic">iudicium)</hi> 22 cf. Rom. 9, 21 24 cf. Ps. 100, 1 25 Op. imp. III 99 <lb/>
            <hi rend="italic">(non-260,</hi> 13 <hi rend="italic">Pelagiani)</hi> </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nisi] nam si <hi rend="italic">C</hi> chatolica <hi rend="italic">K</hi> 2 relegione <hi rend="italic">K</hi> 3 dum <hi rend="italic">TF</hi> dm. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 et] aut <hi rend="italic">T</hi> 5 falsa p. 7 pinnis <hi rend="italic">TFKRVBE m. 2</hi> 8 exitum <hi rend="italic">in <lb/>
            textu; in mg</hi>. exitium <hi rend="italic">T</hi> 10 uel] aut <hi rend="italic">R</hi> arbitrium negamus p. <lb/>
            11 liberauerat <hi rend="italic">m. 1 C</hi> liberauit <hi rend="italic">B ait]</hi> aut <hi rend="italic">P om. B</hi> 12 eatis p. <lb/>
            hunc] nunc <hi rend="italic">S</hi> qui <hi rend="italic">T</hi> 13 tribuitis <hi rend="italic">TFKRVPNbd, m. 2 C</hi> deuinctus <lb/>
            (n <hi rend="italic">in ras.) V</hi> 14 et seruus <hi rend="italic">TKRVPMSWAmu</hi>. 19 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. m</hi> 20 uno <hi rend="italic">add. m. 2 C</hi> 22 uas <hi rend="italic">om</hi>. p. 23 conmeliam <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 misericordia <hi rend="italic">K</hi> </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">l\'i</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="260"/>
            \'si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut deum esse <lb/>
            nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus <lb/>
            uocatur\' — ista quippe catholica fides dicit — sed si quis <lb/>
            ad colendum recte deum sine ipsius adiutorio dicit esse in <lb/>
            hominibus liberum arbitrium et quisquis ita dicit deum <lb n="5"/>
            nascentium conditorem, ut paruulorum neget a potestate diaboli <lb/>
            redemptorem, ipse Pelagianus et Caelestianus uocatur. liberum <lb/>
            itaque arbitrium in hominibus esse et deum esse nascentium <lb/>
            conditorem utrique dicimus, non hinc estis Caelestiani et <lb/>
            Pelagiani; liberum autem esse quemquam ad agendum bonum <lb n="10"/>
            sine adiutorio dei et non erui paruulos a potestate tenebrarum <lb/>
            et sic transferri in regnum dei, hoc uos dicitis, hinc estis <lb/>
            Caelestiani et Pelagiani. quid obtendis ad fallendum communis <lb/>
            dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen, unde uobis <lb/>
            inditum est nomen? atque ut nefario uocabulo terreas inperitos, <lb n="15"/>
            dicis: \'ne igitur uocentur haeretici, fiunt Manichei\'. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>