Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti, non est ita; multum falleris uel fallere meditaris. non liberum negamus arbitrium, sed, si uos filius liberauerit, ait ueritas, tunc uere liberi eritis. hunc uos inuidetis liberatorem, quibus captiuis uanam tribuistis libertatem. a quo enim quis deuictus est, sicut dicit scriptura, huic seruus addictus est nec quisquam nisi per gratiam liberatoris isto soluitur uinculo seruitutis, a quo est hominum nullus immunis; per unum quippe hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. sic est ergo deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. ipse quippe dictus est figulus ex eadem massa faciens aliud uas in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum iudicium, cui cantat ecclesia misericordiam et iudicium. non itaque, sicut te atque alios fallens loqueris, 9 Op. imp. I 73 (Non-dixish) I 74 (Non peccauerunt) 11 Ioh. 8, 36 13 II Petro 2, 19 16 Rom. 5, 12; Op. imp. I 113 (per— 25 iudicium) 22 cf. Rom. 9, 21 24 cf. Ps. 100, 1 25 Op. imp. III 99 (non-260, 13 Pelagiani) 1 nisi] nam si C chatolica K 2 relegione K 3 dum TF dm. C 4 et] aut T 5 falsa p. 7 pinnis TFKRVBE m. 2 8 exitum in textu; in mg . exitium T 10 uel] aut R arbitrium negamus p. 11 liberauerat m. 1 C liberauit B ait] aut P om. B 12 eatis p. hunc] nunc S qui T 13 tribuitis TFKRVPNbd, m. 2 C deuinctus (n in ras.) V 14 et seruus TKRVPMSWAmu . 19 est om. m 20 uno add. m. 2 C 22 uas om . p. 23 conmeliam T 24 misericordia K l\'i . \'si quis aut liberum in hominibus arbitrium aut deum esse nascentium conditorem dixerit, Caelestianus et Pelagianus uocatur\' — ista quippe catholica fides dicit — sed si quis ad colendum recte deum sine ipsius adiutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium et quisquis ita dicit deum nascentium conditorem, ut paruulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse Pelagianus et Caelestianus uocatur. liberum itaque arbitrium in hominibus esse et deum esse nascentium conditorem utrique dicimus, non hinc estis Caelestiani et Pelagiani; liberum autem esse quemquam ad agendum bonum sine adiutorio dei et non erui paruulos a potestate tenebrarum et sic transferri in regnum dei, hoc uos dicitis, hinc estis Caelestiani et Pelagiani. quid obtendis ad fallendum communis dogmatis tegmen, ut operias proprium crimen, unde uobis inditum est nomen? atque ut nefario uocabulo terreas inperitos, dicis: \'ne igitur uocentur haeretici, fiunt Manichei\'.