<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Post haec illud nostrum posuit ubi diximus: \'haec enim <lb n="10"/>
            quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia <lb/>
            nulla esset, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero <lb/>
            essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo <lb/>
            seminatio filiorum\'. huc usque ille uerba mea posuit; timuit <lb/>
            enim quod adiunxi: \'in corpore uitae illius, sine quo nunc <lb n="15"/>
            fieri non potest in corpore mortis huius\'. et hic ut meam <lb/>
            sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, <lb/>
            illud apostoli testimonium formidauit, ubi ait: miser ego <lb/>
            homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? <lb/>
            gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. <lb n="20"/>
            non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, <lb/>
            propter quod diximus in corpore uitae illius quae ibi erat <lb/>
            sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo <lb/>
            nunc in corpore mortis huius fieri non potest. ut autem ad <lb/>
            istam commemorationem humanae miseriae et diuinae gratiae <lb n="25"/>
            ueniret apostolus, supra dixerat: uideo aliam legem in

<note type="footnote"> 6 Col. 1, 13 10 cf. p. 212, 15 et Op. imp. I 67 <hi rend="italic">(Post-24 potest) <lb/>
            </hi> 18 Rom. 7. 24. 25 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 tenebrarum eruti C eruit K sex. K</hi> 2 noluit <hi rend="italic">(n ex u) S</hi> <lb/>
            transferuntur <hi rend="italic">m. 1 C</hi> uide] unde <hi rend="italic">RW, m. 1 Sm</hi> 3 qui <hi rend="italic">C</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 5 qua] qua <hi rend="italic">T</hi> 6 transtullit <hi rend="italic">(sic fere semper) K</hi> 7 claritatis <lb/>
            <hi rend="italic">EVP, m. 1 m</hi> impiissime et improbisaime <hi rend="italic">A</hi> 8 ideoque p. 10 enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">BMSWAp</hi>. 12 nllptiae-peccaaset <hi rend="italic">om. TSW</hi> uero <hi rend="italic">om. BAmp</hi>. <lb/>
            15 adiunxit <hi rend="italic">K</hi> 16 non] nemo C 18 e*go <hi rend="italic">T</hi> 19 homo <hi rend="italic">om. EB</hi> <lb/>
            riberabit <hi rend="italic">T</hi> liberauit <hi rend="italic">EKBW, m. 1 CF</hi> 23 fieri <hi rend="italic">om. N</hi> 24 nunc <lb/>
            <hi rend="italic">om. CTFE</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXIII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem <lb/>
            me in lege peccati, quae est in membris meis. <lb/>
            post haec autem uerba exclamauit: miser ego homo, quis <lb/>
            me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per <lb/>
            Iesum Christum dominum nostrum. in corpore igitur <lb n="5"/>
            mortis huius, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto <lb/>
            non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis <lb/>
            nostrae, quia et quando nolumus et quando non consentimus <lb/>
            nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, <lb/>
            habitat tamen in eis et mentem resistentem repugnantemque <lb n="10"/>
            sollicitat, ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia <lb/>
            non perficit iniquitatem, sit tamen miserabilis, quia non habet <lb/>
            pacem. satis igitur admonuerim sic istum uerba mea uelut <lb/>
            refellenda sibi proponere uoluisse, ut alicubi mediis detractis <lb/>
            sententias interrumperet, alicubi extremis non additis decurtaret, <lb n="15"/>
            et cur hoc fecerit sufficienter ostenderim. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>