Post haec illud nostrum posuit ubi diximus: \'haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum\'. huc usque ille uerba mea posuit; timuit enim quod adiunxi: \'in corpore uitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius\'. et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud apostoli testimonium formidauit, ubi ait: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim erat corpus mortis huius in paradiso ante peccatum, propter quod diximus in corpore uitae illius quae ibi erat sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo nunc in corpore mortis huius fieri non potest. ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae et diuinae gratiae ueniret apostolus, supra dixerat: uideo aliam legem in 6 Col. 1, 13 10 cf. p. 212, 15 et Op. imp. I 67 (Post-24 potest) 18 Rom. 7. 24. 25 1 tenebrarum eruti C eruit K sex. K 2 noluit (n ex u) S transferuntur m. 1 C uide] unde RW, m. 1 Sm 3 qui C quae cet . 5 qua] qua T 6 transtullit (sic fere semper) K 7 claritatis EVP, m. 1 m impiissime et improbisaime A 8 ideoque p. 10 enim] autem BMSWAp . 12 nllptiae-peccaaset om. TSW uero om. BAmp . 15 adiunxit K 16 non] nemo C 18 e*go T 19 homo om. EB riberabit T liberauit EKBW, m. 1 CF 23 fieri om. N 24 nunc om. CTFE XXXIII Aug. Sect. VIII pars II. 17 membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. post haec autem uerba exclamauit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. in corpore igitur mortis huius, quale in paradiso ante peccatum fuit, profecto non erat alia lex in membris nostris repugnans legi mentis nostrae, quia et quando nolumus et quando non consentimus nec ei membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus, habitat tamen in eis et mentem resistentem repugnantemque sollicitat, ut ipse conflictus, etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem, sit tamen miserabilis, quia non habet pacem. satis igitur admonuerim sic istum uerba mea uelut refellenda sibi proponere uoluisse, ut alicubi mediis detractis sententias interrumperet, alicubi extremis non additis decurtaret, et cur hoc fecerit sufficienter ostenderim.