<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso <lb/>
            mutauit in peius, quia multo est grandius quam iudicare <lb/>
            nos possumus, ab omni nascente trahitur nec nisi in renascente <lb n="5"/>
            remittitur, ita ut etiam de parentibus iam renatis, in quibus <lb/>
            remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium <lb/>
            filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis natiuitas obligauit, <lb/>
            secunda spiritalis absoluat, cuius rei mirabilis mirabile creator <lb/>
            in oliua et oleastro produxit exemplum, ubi non solum ex <lb n="10"/>
            oleastri, uerum etiam ex oliuae semine nonnisi oleaster exoritur. <lb/>
            quapropter quamuis et in hominibus natura generatis, gratia <lb/>
            regeneratis sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi <lb/>
            mentis, tamen, quia remissa est in remissione peccatorum, <lb/>
            non iam illis in peccatum reputatur nec nocet aliquid, nisi <lb n="15"/>
            eius motibus ad inlicita consentiatur. proles uero eorum, quia <lb/>
            non per spiritalem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, <lb/>
            uelut ex illa oliua quidam nostri generis oleaster sic inde <lb/>
            reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa <lb/>
            peste non possit. quomodo ergo adfirmat iste nos adscribere <lb n="20"/>
            sanctitatem nascentibus et culpam generantibus, cum potius <lb/>
            ueritas monstrat, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem <lb/>
            culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur nisi <lb/>
            renascentibus? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>