<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Iam quod sequitur et adiungit, adtende. \'si <lb/>
            ante peccatum\', inquit, 'per deum creatum est unde homines <lb/>
            nascerentur, per diabolum autem unde parentes commouerentur, <lb n="5"/>
            adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. <lb/>
            quod quia manifestissime nuptias damnat, amoueto <lb/>
            hunc sensum, precor, de ecclesiarum medio et uere credito <lb/>
            quia per Iesum Christum facta sunt omnia et sine ipso factum <lb/>
            est nihil\'. ita hoc dicit, quasi nos dicamus per diabolum <lb n="10"/>
            aliquid substantiae creatum in hominibus. persuasit malum <lb/>
            diabolus tamquam peccatum, non creauit tamquam naturam. <lb/>
            sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo <lb/>
            eam persuadendo uitiauit. qui enim uulnerat, non creat <lb/>
            membra, sed uexat. sed uulnera, quae corporibus infliguntur, <lb n="15"/>
            membra faciunt claudicare uel aegre moueri, non eam uirtutem <lb/>
            qua iustus est homo; uulnus autem, quod peccatum uocatur, <lb/>
            ipsam uitam uulnerat, qua recte uiuebatur. hoc autem ualde <lb/>
            tunc maius atque altius diabolus inflixit. quam sunt ista <lb/>
            hominibus nota peccata. unde illo magno primi hominis <lb n="20"/>
            peccato natura ibi nostra in deterius commutata non solum <lb/>
            est facta peccatrix, uerum etiam genuit peccatores. et tamen <lb/>
            ipse languor, quo bene uiuendi uirtus periit, non est utique <lb/>
            natura, sed uitium, sicut certe mala in corpore ualitudo non <lb/>
            est ulla substantia uel natura, sed uitium, et licet non semper,

<note type="footnote"> 9 cf. Ioh. 1, 3 18 Op. imp. VI 7 <hi rend="italic">(ualde-24 xiitiwn)</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 eorum <hi rend="italic">om. P</hi> 2 neget] non sit <hi rend="italic">N</hi> necessaria medicina <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            3 quid <hi rend="italic">CBSW Ap</hi>. 4 ante] autem <hi rend="italic">Cb</hi> 5 renascerentur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            per-commouerentur <hi rend="italic">om. T</hi> 6 ascribitur <hi rend="italic">P</hi> ascribetur <hi rend="italic">Em</hi> asscribetur <lb/>
            <hi rend="italic">BMSWAp</hi> 7 amouete <hi rend="italic">P</hi> 11 hominibus <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> omnibus <hi rend="italic">C</hi> 13 natura <lb/>
            <hi rend="italic">CFEN</hi> natura] creatus <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> natus <hi rend="italic">C</hi> 14 eam <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. W</hi> 15 infiguntur <hi rend="italic">T</hi> 16 mori <hi rend="italic">P</hi> 17 quia <hi rend="italic">F</hi> 18 ualde] <lb/>
            uulnus <hi rend="italic">b</hi> 19 infixit <hi rend="italic">TE</hi> infuxit <hi rend="italic">C</hi> 21 ibi nostra <hi rend="italic">om. N</hi> 22 facta <lb/>
            est <hi rend="italic">Vbd</hi> generat <hi rend="italic">TFEKVPbd</hi> 23 langor <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 24 sicut—uitium <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> certe] et <hi rend="italic">TKP</hi> cetera <hi rend="italic">C</hi> ualetudo <hi rend="italic">TKVPNbd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="316"/>
            tamen plerumque malae ualitudines parentum ingenerantur <lb/>
            quodam modo et adparent in corporibus filiorum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>