<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p>Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste. <lb/>
            sentiat, de paruulis, pro quibus laboramus, ut saluatore indigere <lb/>
            credantur, ne sine salute moriantur, adtende quid dixerit. <lb/>
            uerba eius repeto: 'illos ergo\\ inquit, \'qui numquam nati sunt, <lb/>
            bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, <lb n="10"/>
            pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo <lb/>
            natos et ab exordio reos definis). o si nodum soluat etiam <lb/>
            contentionis, quomodo nodum soluit istius quaestionis! numquid <lb/>
            enim se modo de maioribus ista locutum esse dicturus est? <lb/>
            de paruulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia <lb n="15"/>
            rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo inuidia commouetur, <lb/>
            quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. cur <lb/>
            ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? inde <lb/>
            prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putauit

<note type="footnote">20 </note>inuidiam. ipse dicit: \'quomodo sunt rei paruuli pro quibus <lb/>
            Christus mortuus est?\' nos respondemus: immo paruuli quomodo <lb/>
            rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? ista <lb/>
            controuersia iudicem quaerat. iudicet ergo Christus et, cui rei <lb/>
            mors eius profecerit, ipse dicat. hic est, inquit, sanguis <lb/>
            meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. <lb n="25"/>
            iudicet cum illo et apostolus, quia et in apostolo <lb/>
            ipse loquitur Christus. clamat et dicit de deo patre, quia

<note type="footnote"> 24 Matth. 26, 28 27 Rom. 8, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 alii-concupiscentae <hi rend="italic">om. CN</hi> 2 aliquo <hi rend="italic">S</hi> alio <hi rend="italic">om. S</hi> 3 lingua <lb/>
            latina <hi rend="italic">Vbd</hi> 4 non nisi <hi rend="italic">d</hi> 6 carnis concupiscentia <hi rend="italic">BlJ\'IAmp</hi>. iste <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 12 0 <hi rend="italic">om. T</hi> sic <hi rend="italic">F</hi> soluat <hi rend="italic">om. KVPm</hi> 13 istius soluit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 se <hi rend="italic">om. N</hi> 15 sed de paruulis <hi rend="italic">VP</hi> nouis <hi rend="italic">ENb</hi> 16 ab exordio <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> commouetur inuidia <hi rend="italic">B</hi> 19 putauit <hi rend="italic">ex</hi> patuit <hi rend="italic">C</hi> 20 rei <lb/>
            non sunt <hi rend="italic">T</hi> rei sunt <hi rend="italic">Vbd</hi> paruuli <hi rend="italic">om. T</hi> 21 nos-est <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            22 isto <hi rend="italic">K</hi> 23 quaerit <hi rend="italic">Bbd</hi> 25 remissione <hi rend="italic">T</hi> 27 qui <hi rend="italic">TVPbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="314"/>
            proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus <lb/>
            tradidit eum. puto, quod ita dicat Christum traditum pro <lb/>
            omnibus nobis, ut in hac causa paruuli non separenter a nobis. <lb/>
            sed quid opus est hinc satagere, unde iam nec iste contendit, <lb/>
            quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro <lb n="5"/>
            paruulis Christum, uerum etiam inde nos arguit, quod eosdem <lb/>
            paruulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? iam <lb/>
            itaque apostolus, qui dixit pro nobis omnibus traditum Christum, <lb/>
            dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. traditus <lb/>
            est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter <lb n="10"/>
            iustificationem nostram. si igitur, sicut iste et confitetur <lb/>
            et profitetur et dicit et obicit, in eis sunt et paruuli, pro <lb/>
            quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra est <lb/>
            traditus Christus, habent profecto et paruuli delicta originalia, pro <lb/>
            quibus est traditus Christus, habet quod in\' eis sanet, qui, <lb n="15"/>
            sicut ipse ait, non est opus sanis medicus, sed male <lb/>
            habentibus; habet cur eos saluos faciat, qui uenit in <lb/>
            mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores saluos <lb/>
            facere; habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse <lb/>
            testatur in remissionem peccatorum; habet propter quod <lb n="20"/>
            eos quaerat, qui uenit, ut dicit, quaerere et saluum facere <lb/>
            quod perierat; habet quod in eis soluat filius dei, qui <lb/>
            propterea uenit, sicut dicit apostolus Iohannes, ut soluat <lb/>
            opera diaboli. huic ergo paruulorum saluti inimicus est,

<note type="footnote"> 9 Rom. 4, 25 16 Matth. 9, 12 17 I Tim. 1, 15 19 cf. Matth. <lb/>
            26, 28 21 Luc. 19, 10 23 I Ioh. 3, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 filio suo <hi rend="italic">W</hi> 2 eum] illum <hi rend="italic">E</hi> dicit <hi rend="italic">C</hi> 3 causa <hi rend="italic">C er.) K</hi> <lb/>
            5 non] nec <hi rend="italic">T</hi> 7 xps mortuus est <hi rend="italic">PSW</hi> 10 delecta <hi rend="italic">m. 1 K</hi> 12 et <lb/>
            profitetur <hi rend="italic">om. F</hi> 13 est traditus <hi rend="italic">TK</hi> et-Christus <hi rend="italic">om. T</hi> traditus <lb/>
            est <hi rend="italic">FEVpbd</hi> 15 traditus est <hi rend="italic">VAbd</hi> qui] quia <hi rend="italic">TEPN</hi> 16 ait <lb/>
            ipse <hi rend="italic">W</hi> medicis <hi rend="italic">(in mg. add</hi>. sanis) <hi rend="italic">T</hi> 17 faciet <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 18 dixit <lb/>
            <hi rend="italic">VP</hi> paulus apostolue <hi rend="italic">E</hi> Paulus <hi rend="italic">om. m. 1 K, N</hi> 19 in <hi rend="italic">om. <lb/>
             TKP</hi> dimittat <hi rend="italic">T</hi> 20 remissione <hi rend="italic">T</hi> habet-perierat <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            23 propterea] propria <hi rend="italic">S</hi> iohannis <hi rend="italic">K</hi> 24 paruulorum ergo <hi rend="italic">C</hi> saluti <lb/>
            paruulorum <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            qui eorum sic adserit innocentiam, ut sauciatis et uulneratis <lb/>
            neget necessariam medicinam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>