Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste. sentiat, de paruulis, pro quibus laboramus, ut saluatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, adtende quid dixerit. uerba eius repeto: 'illos ergo\\ inquit, \'qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis). o si nodum soluat etiam contentionis, quomodo nodum soluit istius quaestionis! numquid enim se modo de maioribus ista locutum esse dicturus est? de paruulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo inuidia commouetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putauit 20 inuidiam. ipse dicit: \'quomodo sunt rei paruuli pro quibus Christus mortuus est?\' nos respondemus: immo paruuli quomodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? ista controuersia iudicem quaerat. iudicet ergo Christus et, cui rei mors eius profecerit, ipse dicat. hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. iudicet cum illo et apostolus, quia et in apostolo ipse loquitur Christus. clamat et dicit de deo patre, quia 24 Matth. 26, 28 27 Rom. 8, 32 1 alii-concupiscentae om. CN 2 aliquo S alio om. S 3 lingua latina Vbd 4 non nisi d 6 carnis concupiscentia BlJ\'IAmp . iste om. N 12 0 om. T sic F soluat om. KVPm 13 istius soluit A 14 se om. N 15 sed de paruulis VP nouis ENb 16 ab exordio om. N commouetur inuidia B 19 putauit ex patuit C 20 rei non sunt T rei sunt Vbd paruuli om. T 21 nos-est om. T 22 isto K 23 quaerit Bbd 25 remissione T 27 qui TVPbd proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. puto, quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa paruuli non separenter a nobis. sed quid opus est hinc satagere, unde iam nec iste contendit, quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro paruulis Christum, uerum etiam inde nos arguit, quod eosdem paruulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? iam itaque apostolus, qui dixit pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. si igitur, sicut iste et confitetur et profitetur et dicit et obicit, in eis sunt et paruuli, pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra est traditus Christus, habent profecto et paruuli delicta originalia, pro quibus est traditus Christus, habet quod in\' eis sanet, qui, sicut ipse ait, non est opus sanis medicus, sed male habentibus; habet cur eos saluos faciat, qui uenit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores saluos facere; habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum; habet propter quod eos quaerat, qui uenit, ut dicit, quaerere et saluum facere quod perierat; habet quod in eis soluat filius dei, qui propterea uenit, sicut dicit apostolus Iohannes, ut soluat opera diaboli. huic ergo paruulorum saluti inimicus est, 9 Rom. 4, 25 16 Matth. 9, 12 17 I Tim. 1, 15 19 cf. Matth. 26, 28 21 Luc. 19, 10 23 I Ioh. 3, 8 1 filio suo W 2 eum] illum E dicit C 3 causa C er.) K 5 non] nec T 7 xps mortuus est PSW 10 delecta m. 1 K 12 et profitetur om. F 13 est traditus TK et-Christus om. T traditus est FEVpbd 15 traditus est VAbd qui] quia TEPN 16 ait ipse W medicis (in mg. add . sanis) T 17 faciet m. 1 C 18 dixit VP paulus apostolue E Paulus om. m. 1 K, N 19 in om. TKP dimittat T 20 remissione T habet-perierat om. N 23 propterea] propria S iohannis K 24 paruulorum ergo C saluti paruulorum N qui eorum sic adserit innocentiam, ut sauciatis et uulneratis neget necessariam medicinam.