<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad <lb/>
            eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis <lb/>
            aduersus nouos haereticos disputationibus laboramus, et occulto <lb/>
            dei conpulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum <lb/>
            sua confessione dissoluit. uolens enim nobis maiorem inuidiam <lb n="10"/>
            commouere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub <lb/>
            peccato paruulos nasci, \'illos ergo\', inquit, \'qui numquam nati <lb/>
            sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, <lb/>
            pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et <lb/>
            de morbo natos et ab exordio reos definis. probaui itaque\', <lb n="15"/>
            inquit, \'nihil te aliud agere, quam ut deum neges horum, qui <lb/>
            sunt, hominum conditorem\'. ego quidem conditorem hominum <lb/>
            omnium, quamuis omnes sub peccato nascantur et pereant, <lb/>
            nisi renascantur, non dico nisi deum; uitium quippe inseminatum <lb/>
            est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati <lb n="20"/>
            sunt, non natura condita qua homines sunt. libido autem <lb/>
            pudenda non moueat membra, nisi quando uolumus, et non <lb/>
            est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus <lb/>
            coniugatorum concubitus uitando conspectum et adpetendo <lb/>
            secretum, et non est morbus; non prohibeat apostolus in hoc <lb n="25"/>
            morbo possideri uxores, et non est morbus. quod enim graecus <lb/>
            habet: <foreign xml:lang="grc">νπά</foreign> <sic>rcadst</sic> <sic>IrciitojiAac</sic>, alii latine interpretati sunt: in

<note type="footnote"> 27 I Thess. 4, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 inoboedientia* <hi rend="italic">C</hi> 4 omnino <hi rend="italic">S</hi> 8 aduersis <hi rend="italic">S</hi> 9 instictu <hi rend="italic">K</hi> <lb/>
            12 nasci] nisi <hi rend="italic">s. l. Sergo</hi> 8. <hi rend="italic">l. M</hi> igitur <hi rend="italic">B</hi> 13 ut bonos <hi rend="italic">T</hi> bonus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 K</hi> 14 opus est p. 15 exordia SW inquit itaque <hi rend="italic">BMWAm</hi> <lb/>
            itaque <hi rend="italic">om</hi>. p. 16 apud te <hi rend="italic">S</hi> aliud te <hi rend="italic">BMAm</hi> aliud <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            neges deum <hi rend="italic">B</hi> 17 omnium hominum <hi rend="italic">T</hi> 18 et-renascantur <hi rend="italic">in mg. <lb/>
             K om. C</hi> periant <hi rend="italic">K</hi> 21 lidbido <hi rend="italic">K</hi> 26 possidere <hi rend="italic">A</hi> quid <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            27 enpathi epithimias <hi rend="italic">CFBMSAm\\i</hi>. en pathi epitymias <hi rend="italic">T</hi> EN PATHI <lb/>
            EPYTHIMIAS <hi rend="italic">K</hi> ENP THI EPV THIMIAS <hi rend="italic">VP</hi> in pathi epithimias <hi rend="italic">EW</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            morbo desideriiuel concupiscentiae, aliiuero: in passione <lb/>
            concupiscentiae, uel si quo alio modo in aliis atque aliis <lb/>
            codicibus inuenitur. sed passio in latina lingua, maxime usu <lb/>
            loquendi ecclesiastico, non ad uituperationem consueuit intellegi. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>