Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis aduersus nouos haereticos disputationibus laboramus, et occulto dei conpulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissoluit. uolens enim nobis maiorem inuidiam commouere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato paruulos nasci, \'illos ergo\', inquit, \'qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis. probaui itaque\', inquit, \'nihil te aliud agere, quam ut deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem\'. ego quidem conditorem hominum omnium, quamuis omnes sub peccato nascantur et pereant, nisi renascantur, non dico nisi deum; uitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. libido autem pudenda non moueat membra, nisi quando uolumus, et non est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus coniugatorum concubitus uitando conspectum et adpetendo secretum, et non est morbus; non prohibeat apostolus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus. quod enim graecus habet: νπά rcadst IrciitojiAac , alii latine interpretati sunt: in 27 I Thess. 4, 5 2 inoboedientia* C 4 omnino S 8 aduersis S 9 instictu K 12 nasci] nisi s. l. Sergo 8. l. M igitur B 13 ut bonos T bonus m. 1 K 14 opus est p. 15 exordia SW inquit itaque BMWAm itaque om . p. 16 apud te S aliud te BMAm aliud om. S neges deum B 17 omnium hominum T 18 et-renascantur in mg. K om. C periant K 21 lidbido K 26 possidere A quid B 27 enpathi epithimias CFBMSAm\\i . en pathi epitymias T EN PATHI EPYTHIMIAS K ENP THI EPV THIMIAS VP in pathi epithimias EW morbo desideriiuel concupiscentiae, aliiuero: in passione concupiscentiae, uel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus inuenitur. sed passio in latina lingua, maxime usu loquendi ecclesiastico, non ad uituperationem consueuit intellegi.