<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Absit ergo, ut dicamus, quod nos dicere iste <lb/>
            confingit. ista coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inuenta <lb/>
            prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio deus instituit. hoc <lb/>
            enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam <lb/>
            damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam <lb n="5"/>
            sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamuis <lb/>
            iam debita damnatione moritura. istae, inquam, sunt nuptiae, <lb/>
            de quibus dictum est — excepto, quod hic figuratum est, <lb/>
            magno illo Christi et ecclesiae sacramento —: propterea <lb/>
            relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori <lb n="10"/>
            suae, et erunt duo in carne una. hoc enim ante peccatum <lb/>
            dictum est et, si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset <lb/>
            fieri. et nunc quamuis sine illa non fiat in corpore mortis <lb/>
            huius, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat

<note type="footnote">15 </note>homo uxori suae et sint duo in carne una. quamobrem etsi <lb/>
            dicitur nunc alias esse nuptias, alias uero, si nemo peccasset, <lb/>
            esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum <lb/>
            quandam in deterius mutatam dicitur qualitatem. sicut alius <lb/>
            dicitur, quamuis idem ipse sit homo, qui mutauerit uitam <lb/>
            siue in melius siue in deterius — aliud est enim iustus, aliud <lb n="20"/>
            peccator, quamuis idem ipse sit homo — sic aliae nuptiae <lb/>
            sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine, cum tamen <lb/>
            secundum constitutionem suam, qua legitime coniungitur <lb/>
            mulier uiro et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato <note type="section">25 </note>seruatur inmunis et hoc more legitimo filii seminantur, eaedem <lb/>
            ipsae sunt nuptiae, quas deus instituit, quamuis diabolus non <lb/>
            ipsas, sed homines, ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati

<note type="footnote"> 9 cf, Eph. 5, 32 Gen. 2, 24 </note>

<note type="footnote"> 3 constituit <hi rend="italic">P</hi> 4 ab <hi rend="italic">T</hi> generatione <hi rend="italic">T</hi> 5 quibus non detraxit <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. C</hi> 6 dubio ubi munera <hi rend="italic">T</hi> 7 debita iam <hi rend="italic">W</hi> 9 propter hoc <lb/>
            <hi rend="italic">TP</hi> 12 et <hi rend="italic">om. T</hi> sine] nisi <hi rend="italic">E</hi> 13 fieri in corpore uitae illius <lb/>
            <hi rend="italic">KVP</hi> 14 fieri <hi rend="italic">om. m</hi> homo adhereat p. hereat <hi rend="italic">FE</hi> 17 potuisset <lb/>
            (et <hi rend="italic">in ras.) S</hi> 18 quaedam F 19 homo sit <hi rend="italic">S</hi> 21 homo sit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 libidine <hi rend="italic">pr. om. P</hi> 24 carnali F adulterorum <hi rend="italic">BMAmb</hi> adulteorum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 25 eadem <hi rend="italic">m. 1 C, TK</hi> 26 ipsae <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="312"/>
            persuasione sauciauerit inoboedientiae persuadendo peccatum, <lb/>
            cui per diuinum iudicium inoboedientia membrorum reciproca <lb/>
            redderetur, in qua coniugati. quamuis erubuerint nuditatem <lb/>
            suam, nuptiarum tamen a deo institutam non omnimodo <lb/>
            potuerunt amittere bonitatem. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>