<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> (Illae ergo nuptiae\', inquit, \'quae sine concupiscentia, <lb/>
            sine motu corporum, sine necessitate sexuum, ut dicis, <lb/>
            esse potuerunt, a te pronuntiantur laudabiles; ista uero coniugia, <lb n="15"/>
            quae nunc aguntur, a diabolo inuenta definis. illa itaque\', <lb/>
            inquit, \'quae institui potuisse somnias, bona deliberas, ista <lb/>
            uero, de quibus dicit scriptura diuina: relinquet homo <lb/>
            patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt <lb/>
            duo in carne una, profiteris mala diabolica, morbum postremo <lb n="20"/>
            debere, non coniugium nuncupari\'. non est mirum, si Pelagiani <lb/>
            dicta nostra in sensus quos uolunt detorquere conantur, quando <lb/>
            et de scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, <lb/>
            sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueuerunt <lb/>
            more quidem haereticorum etiam ceterorum. quis enim diceret <lb n="25"/>
            sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse

<note type="footnote"> 5 cf. Gen. 3, 7 9 cf. de ciu. dei XIV 17 18 Gen. 2, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 qua (a s. <hi rend="italic">l. «. 2 add.) T</hi> 2 qua nemo p. 3 quoniam] quod <hi rend="italic">RP</hi> <lb/>
            4 quid] quod <hi rend="italic">N</hi> 5 quod <hi rend="italic">B</hi> subcinctoria <hi rend="italic">T</hi> 6 succentoria <hi rend="italic">m. 1 T</hi> <lb/>
            grece <hi rend="italic">CK</hi> 7 perizomata <hi rend="italic">lib</hi>. nuncupantur-perizomata <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            quooperiant <hi rend="italic">TK</hi> cooperient <hi rend="italic">FC m.1</hi> cooperiunt <hi rend="italic">m. 2 C</hi> coopant S 8 appellari <lb/>
            omnibus notum est <hi rend="italic">P</hi> 9 <hi rend="italic">capestrantur m</hi> 10 contegantur <hi rend="italic">W</hi> tegant R <lb/>
            13 ille <hi rend="italic">CK</hi> 16 arguuntur <hi rend="italic">A</hi> 17 deberas <hi rend="italic">K</hi> deliberas (li <hi rend="italic">in ras.) R</hi> <lb/>
            19 patrem suum <hi rend="italic">R</hi> 21 nuncupari non coniugium <hi rend="italic">E</hi> 22 retorquere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            23 et <hi rend="italic">om. CN</hi> dictum est aliquid <hi rend="italic">E</hi> est <hi rend="italic">om. R</hi> 24 testimonia <lb/>
            sunt <hi rend="italic">S</hi> consuerunt <hi rend="italic">TKRP</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            potuisse? deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam <lb/>
            fecit eos, sicut scriptum est. unde autem fieri posset, ut qui <lb/>
            fuerant coniungendi et ipsa coniunctione generaturi sua corpora <lb/>
            non mouerent, quandoquidem nullus fit hominis ad hominem <lb/>
            corporalis accessus, si desit corporis motus? non ergo hic <lb n="5"/>
            quaestio est de motu corporum, sine quo non possent omnino <lb/>
            misceri, sed de pudendo motu genitalium, qui profecto non <lb/>
            esset et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia <lb/>
            non libidini, sed uoluntati sicut cetera membra seruirent. an non <lb/>
            etiam nunc in corpore mortis huius imperatur pedi, brachio, <lb n="10"/>
            digito, labro, linguae, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? <lb/>
            humori denique, quod est mirabilius, in uesica intus <lb/>
            posito qui, et quando eius copia non urgemur, imperatur ut <lb/>
            profluat et obtemperat? immo ipsis abditis uisceribus et <lb/>
            neruis, quibus idem humor continetur, imperatur, ut eum

<note type="footnote">15 </note><lb/>
            propellant, exprimant, eiciant, et, si sanitas adest, sine difficultate <lb/>
            seruiunt uoluntati. quanto ergo facilius atque tranquillius <lb/>
            oboedientibus genitalibus corporis partibus et ipsum membrum <lb/>
            porrigeretur et homo seminaretur, nisi hominibus illis inoboedientibus <lb/>
            membrorum istorum inoboedientia iusto supplicio <lb n="20"/>
            redderetur? quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio <lb/>
            mallent, si possent, iubente uoluntate quam pruriente uoluptate <lb/>
            filios seminare. inmundi autem, qui propter istum morbum. <lb/>
            non solum meretrices, uerum etiam coniuges amant, de hoc <lb/>
            supplicio carnis grauiore supplicio mentis exultant.

<note type="footnote"> 1 Gen. 1, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 quoniam <hi rend="italic">K</hi> 2 fieri posset] fieret <hi rend="italic">BMSWAm</hi> fierent jj. ut qui <lb/>
            <hi rend="italic">fuerant om. T 4 sit T 5 hic ergo TKP 6 possunt P</hi> 9 libidini? <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> uoluntati* <hi rend="italic">K</hi> 11 corriguntur <hi rend="italic">m. 1 K,R; in cod. R adnotatur: <lb/>
            </hi> desunt quatuor capita quae reperiuntur in codice no 589 p. 94 <lb/>
            12 est <hi rend="italic">om. NC m. 1</hi> 13 qui] c*Qlibet (ibet <hi rend="italic">m. 2 8. l.) F, d om. TVP</hi> <lb/>
            non] nos <hi rend="italic">SWmfJo</hi> urguemur <hi rend="italic">TK</hi> urgetur <hi rend="italic">VP</hi> 14 profiu <hi rend="italic">m. 1 E</hi> <lb/>
            additis <hi rend="italic">VPS</hi> 15 umor <hi rend="italic">K</hi> 16 exprimunt S et] ea <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 17 seruiuunt <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 19 et] ut <hi rend="italic">P</hi> 21 reddetur <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 22 iubere (f nubere) <lb/>
            <hi rend="italic">E,CNb</hi> uoluntati <hi rend="italic">N</hi> 25 grauiori <hi rend="italic">E</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="311"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>