<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> \'Ais iterum\', inquit, \'et dicis: nulla esset concupiscentia, <lb/>
            nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi <lb/>
            nemo peccasset\'; non dixi: nulla esset concupiscentia, quia est <lb/>
            et glorianda concupiscentia spiritalis, qua concupiscitur sapientia, <lb n="20"/>
            sed dixi: \'nulla esset pudenda concupiscentia\'. relegantur <lb/>
            uerba mea, quae etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude <lb/>
            commemorentur adpareat. sed quo uoluerit eam nomine appellet,

<note type="footnote"> 4 cf. Cypr. ep. 64, 2 (718, 1 sqq. H) 20 cf. Gal. 5, 17; Sap. <lb/>
            6, 21 21 cf. p. 212, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 et] de <hi rend="italic">K om. VPS</hi> ciprianus <hi rend="italic">S</hi> 2 uel esse] uelle e <hi rend="italic">BMWm,<lb/>
             m, 1 S</hi> uelle esse <hi rend="italic">KVPA</hi> 3 urbe romana <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 7 ad indulgentiam <lb/>
            intellegi <hi rend="italic">C</hi> 8 magis <hi rend="italic">om. P</hi> 10 exorzizantur <hi rend="italic">A</hi> 11 ijel <hi rend="italic">(s. I</hi>. ut) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            exsuflantur <hi rend="italic">T</hi> exufflantur E 12 est <hi rend="italic">om. B</hi> diabolo <hi rend="italic">N</hi> diabulo <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 C</hi> angelis <hi rend="italic">N</hi> 13 nos autem <hi rend="italic">om. R</hi> istis] sitis <hi rend="italic">K</hi> 14 fiimata <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> 15 quam s. <hi rend="italic">I. C</hi> Pelagiani <hi rend="italic">b</hi> 16 cuius eloquii libet <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg</hi>. mira et inusitata locutio) <hi rend="italic">T</hi> 17 agis <hi rend="italic">CVPBMSWm</hi> inquis <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 18 nisi-essent etiam <hi rend="italic">in mg. inf. T</hi> 19 nulla esse concupiscentia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> quia-concupiscentia <hi rend="italic">om. R;</hi> quia-glorianda <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            20 est enim concupiscentia <hi rend="italic">P</hi> spiritualis <hi rend="italic">E</hi> 21 pudenda concupiscentia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> praelegantur <hi rend="italic">KR</hi> 22 posui <hi rend="italic">BMSWAm</hi> 23 cummemorentur <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> appareant <hi rend="italic">B</hi> uoluerit ille <hi rend="italic">JH</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua <lb/>
            erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo <lb/>
            negat, quoniam peccatum inoboedientiae praecesserat, ideo <lb/>
            subsecutam. qui autem uult intellegere quid senserint, debet <lb/>
            considerare quid texerint. succinctoria quippe sibi de foliis <lb n="5"/>
            ficulneis, non uestimenta fecerunt, quae succinctoria graece <lb/>
            7teptCto{j.aTa nuncupantur. quid autem cooperiant perizomata, <lb/>
            omnibus notum est, quae nonnulli latini campestria sunt <lb/>
            interpretati. quis autem ignorat qui campestrantur quas partes <lb/>
            corporis contegant? has enim tegebant Romani iuuenes, quando <lb n="10"/>
            nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale <lb/>
            nomen accepit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>