<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Quid autem dicam de ipsis diuinarum scripturarum <lb n="15"/>
            tractatoribus, qui in catholica ecclesia floruerunt, quomodo <lb/>
            haec non in alios sensus conati sunt uertere, quoniam stabiles <lb/>
            erant in antiquissima et robustissima fide, non autem nouitio <lb/>
            mouebantur errore? quos si colligere et eorum testimoniis uti <lb/>
            uelim, et nimis longum erit et de canonicis auctoritatibus, a <lb n="20"/>
            quibus non debemus auerti, minus fortasse uidebor praesumpsisse <lb/>
            quam debui. uerumtamen, ut omittam beatissimum <lb/>
            Ambrosium, cui Pelagius, sicut iam commemoraui, tam <lb/>
            magnum integritatis in fide perhibuit testimonium — qui tamen <lb/>
            Ambrosius nihil aliud defendit in paruulis, ut haberent necessarium <lb n="25"/>
            medicum Christum, nisi originale peccatum — numquid

<note type="footnote"> 1 Iob 14, 1-5 11 Zach. 3, 4 23 cf. p. 252, 2 25 cf. <lb/>
            p. 251. 15 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 natus est <hi rend="italic">KP</hi> 2 ex] de <hi rend="italic">E</hi> iracondiaiu (s. o <hi rend="italic">add</hi>. v) <hi rend="italic">K</hi> 3 foeni <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 4 intrare <hi rend="italic">fecisti fin</hi>. p. 5 intrare] iijstare <hi rend="italic">T</hi> tuo <hi rend="italic">om. TKM <lb/>
            in er. R erit om. N 7 dixerat T 8 ubi] unde T 9 est s. I. C</hi> <lb/>
            10 zachriam <hi rend="italic">K</hi> etfertur (s. et <hi rend="italic">add. m. 2</hi> au) <hi rend="italic">C</hi> 13 maledictio <hi rend="italic">WS m. 1</hi> <lb/>
            malo <hi rend="italic">R</hi> 15 quod <hi rend="italic">P</hi> 16 ecclesia catholica <hi rend="italic">N</hi> 17 haec] et <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            aliis <hi rend="italic">m. 1 K</hi> alio. <hi rend="italic">F</hi> sensos <hi rend="italic">m. 1 K</hi> 19 quod <hi rend="italic">T</hi> 20 uellg <hi rend="italic">m. 1 B</hi> <lb/>
            21 praesumsisse <hi rend="italic">T</hi> 22 uerumptamen <hi rend="italic">P</hi> beatum 8 23 cummemoraui <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> 26 xpm <hi rend="italic">om. N</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab aliquo non <lb/>
            solum fuisse, sed uel esse potuisse Manicheus, cum prius <lb/>
            iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis adparuit? <lb/>
            et tamen in libro de baptismate paruulorum ita defendit originale <lb/>
            peccatum, ut propterea dicat et ante octauum diem, si <lb n="5"/>
            necesse sit, paruulum baptizari oportere, ne pereat anima eius. <lb/>
            quem tanto uult intellegi ad indulgentiam baptismi facilius <lb/>
            peruenire, quanto magis ei dimittuntur non propria, sed aliena <lb/>
            peccata. hos iste audeat dicere Manicheos et antiquissimam <lb/>
            ecclesiae traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, <lb n="10"/>
            ut dixi, et exsufflantur paruuli, ut in regnum Christi <lb/>
            a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum eius, <lb/>
            eruti transferantur. nos autem paratiores sumus cum istis uiris <lb/>
            et cum ecclesia Christi in huius fidei antiquitate firmata quaelibet <lb/>
            maledicta et contumelias perpeti quam cum Pelagianis <lb n="15"/>
            cuiuslibet eloquii praedicatione laudari. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>