Quid autem dicam de ipsis diuinarum scripturarum tractatoribus, qui in catholica ecclesia floruerunt, quomodo haec non in alios sensus conati sunt uertere, quoniam stabiles erant in antiquissima et robustissima fide, non autem nouitio mouebantur errore? quos si colligere et eorum testimoniis uti uelim, et nimis longum erit et de canonicis auctoritatibus, a quibus non debemus auerti, minus fortasse uidebor praesumpsisse quam debui. uerumtamen, ut omittam beatissimum Ambrosium, cui Pelagius, sicut iam commemoraui, tam magnum integritatis in fide perhibuit testimonium — qui tamen Ambrosius nihil aliud defendit in paruulis, ut haberent necessarium medicum Christum, nisi originale peccatum — numquid 1 Iob 14, 1-5 11 Zach. 3, 4 23 cf. p. 252, 2 25 cf. p. 251. 15 sqq. 1 natus est KP 2 ex] de E iracondiaiu (s. o add . v) K 3 foeni F 4 intrare fecisti fin . p. 5 intrare] iijstare T tuo om. TKM in er. R erit om. N 7 dixerat T 8 ubi] unde T 9 est s. I. C 10 zachriam K etfertur (s. et add. m. 2 au) C 13 maledictio WS m. 1 malo R 15 quod P 16 ecclesia catholica N 17 haec] et R aliis m. 1 K alio. F sensos m. 1 K 19 quod T 20 uellg m. 1 B 21 praesumsisse T 22 uerumptamen P beatum 8 23 cummemoraui K 26 xpm om. N 20* et gloriosissimae coronae Cyprianus dicetur ab aliquo non solum fuisse, sed uel esse potuisse Manicheus, cum prius iste sit passus, quam illa in orbe Romano pestis adparuit? et tamen in libro de baptismate paruulorum ita defendit originale peccatum, ut propterea dicat et ante octauum diem, si necesse sit, paruulum baptizari oportere, ne pereat anima eius. quem tanto uult intellegi ad indulgentiam baptismi facilius peruenire, quanto magis ei dimittuntur non propria, sed aliena peccata. hos iste audeat dicere Manicheos et antiquissimam ecclesiae traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur paruuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum eius, eruti transferantur. nos autem paratiores sumus cum istis uiris et cum ecclesia Christi in huius fidei antiquitate firmata quaelibet maledicta et contumelias perpeti quam cum Pelagianis cuiuslibet eloquii praedicatione laudari.