Deinde ad nostra superiora uerba reuertitur, quae nescio cur repetat: \'eos autem qui de tali commixtione nascuntur dicimus trahere originale peccatum eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo\'. haec uerba nostra et paulo ante iam dixerat. deinde subiungit quod de Christo diximus: \'qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci uoluit\'. sed etiam hic praetermisit quod ego posui: \'ut per eius gratiam de 1 cf. 211, 18 9 cf. Op. imp. I 52 (in his-257, 9 rnaluit) 13 cf. 212, 2 19 cf. 211, 9 23 cf. 211, 17 25 cf. 211, 16. 1 ad om. m. 1 E a om. m. 1 C, E 3 fidsei K 4 in paruulis , esse ĮJ. parą.buliB (a exp. m. 2) K lauachro JJL 7 est B 8 praemissis P 9 supra om. SWAmp . 10 cunctae R 11 claro W 12 uocse K 13 in paruulis esse E 15 aliud ęşşę B in om. SlV AĮJ . origenale (sic fere semper) K 16 rcgeneratione C tractum [jl regeneratione K 18 superiora nostra C 20 eos qui T 21 diabulo m. 1 C, K dialo B 22 et orn. SW 23 subiunxit TFKBVPN 24 sexu. K commixtione* K sed—transferantur in mg. m. 2 E om. A 25 ut] et (i. gratia K potestate eruti tenebrarum in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur\'. uide, obsecro te, qui nostra uerba uitauit tamquam inimicus omnino gratiae dei, quae uenit per Iesum Christum dominum nostrum! scit enim ab illa apostoli sententia, qua dixit de deo patre: qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, improbissime et impiissime paruulos separari. ideo procul dubio uerba ista praetermittere quam ponere maluit.