<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> \'In uno\', inquit, \'homine iure uituperatur intentio<lb n="15"/>
            et origo laudatur, quia duo sunt, quae contrariis adplicentur; <lb/>
            in paruulo autem unum est, natura tantum, quia uoluntas <lb/>
            non est. illud ergo unum\', inquit, \'aut deo adscribetur aut <lb/>
            daemoni. si natura\', inquit, \'per deum est, non potest in ea <lb/>
            esse originale malum; si a diabolo, nihil erit, per quod homo<lb n="20"/>
            diuino operi uindicetur. perfecte itaque Manicheus est, qui <lb/>
            malum originale defendit\'. audiat potius aduersum ista quod <lb/>
            uerum est. in uno homine iure uituperatur intentio et natura <lb/>
            laudatur, quia duo sunt, quae contrariis adplicentur; sed etiam <lb/>
            in paruulo non unum est tantum, id est natura, in qua creatus <lb n="25"/>
            est homo a deo bono; habet enim et uitium, quod per unum

<note type="footnote"> 5 Rom. 5, 12 6 Op. imp. V 26 <hi rend="italic">(numquid-l1 opus dei),</hi> sed <hi rend="italic">om. <lb/>
             quia-pertransiit;</hi> V 63 <hi rend="italic">(numquid-14 omnia);</hi> cf. V 64 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 primum om. T factus est prius T 2 quiapropter K</hi> 3 opere <lb/>
            dei <hi rend="italic">N</hi> alibi <hi rend="italic">T</hi> 4 ipsa <hi rend="italic">T</hi> 5 uerbo <hi rend="italic">om. m. 1 M</hi> uerba <hi rend="italic">T</hi> 8 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> quia-pertransiit <hi rend="italic">om. TKRVPNd et op. imp. V 26. 63</hi> <lb/>
            9 quia <hi rend="italic">CE</hi> 12 quia <hi rend="italic">CFE</hi> qui <hi rend="italic">cet</hi>. 13 fecit opera <hi rend="italic">N</hi> 14 orta] creata R <lb/>
            15 nomine <hi rend="italic">B</hi> 16 contra <hi rend="italic">P</hi> 18 asscribitur <hi rend="italic">A</hi> 19 est <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            potest] opus est <hi rend="italic">N</hi> 20 malum] peccatum <hi rend="italic">S</hi> 21 uendicatur <hi rend="italic">A</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">RK m. 1</hi> 25 qu*a T creatur <hi rend="italic">P</hi> 26 per <hi rend="italic">om. T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            in omnes homines pertransiit, sicut sapit apostolus, non sicut <lb/>
            desipit Pelagius uel Caelestius uel eorum quicumque discipulus. <lb/>
            horum itaque duorum, quae in paruulo esse diximus, unum <lb/>
            adscribitur deo, alterum diabolo. et quod utrumque propter <lb/>
            unum horum, id est propter uitium subicitur potestati diaboli, <lb n="5"/>
            ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli potestate, <lb/>
            sed dei; subicitur autem uitium uitio, natura naturae, quia et <lb/>
            in diabolo utrumque est, ut, cum dilecti et electi de potestate <lb/>
            tenebrarum eruuntur, cui iure subduntur, adpareat quid donetur <lb/>
            iustificatis bonis a deo bona bene operante de malis. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>