\'In uno\', inquit, \'homine iure uituperatur intentio et origo laudatur, quia duo sunt, quae contrariis adplicentur; in paruulo autem unum est, natura tantum, quia uoluntas non est. illud ergo unum\', inquit, \'aut deo adscribetur aut daemoni. si natura\', inquit, \'per deum est, non potest in ea esse originale malum; si a diabolo, nihil erit, per quod homo diuino operi uindicetur. perfecte itaque Manicheus est, qui malum originale defendit\'. audiat potius aduersum ista quod uerum est. in uno homine iure uituperatur intentio et natura laudatur, quia duo sunt, quae contrariis adplicentur; sed etiam in paruulo non unum est tantum, id est natura, in qua creatus est homo a deo bono; habet enim et uitium, quod per unum 5 Rom. 5, 12 6 Op. imp. V 26 (numquid-l1 opus dei), sed om. quia-pertransiit; V 63 (numquid-14 omnia); cf. V 64 1 primum om. T factus est prius T 2 quiapropter K 3 opere dei N alibi T 4 ipsa T 5 uerbo om. m. 1 M uerba T 8 ut om. W quia-pertransiit om. TKRVPNd et op. imp. V 26. 63 9 quia CE 12 quia CFE qui cet . 13 fecit opera N 14 orta] creata R 15 nomine B 16 contra P 18 asscribitur A 19 est om. T potest] opus est N 20 malum] peccatum S 21 uendicatur A quia RK m. 1 25 qu*a T creatur P 26 per om. T in omnes homines pertransiit, sicut sapit apostolus, non sicut desipit Pelagius uel Caelestius uel eorum quicumque discipulus. horum itaque duorum, quae in paruulo esse diximus, unum adscribitur deo, alterum diabolo. et quod utrumque propter unum horum, id est propter uitium subicitur potestati diaboli, ideo non est incongruum, quia non fit ipsius diaboli potestate, sed dei; subicitur autem uitium uitio, natura naturae, quia et in diabolo utrumque est, ut, cum dilecti et electi de potestate tenebrarum eruuntur, cui iure subduntur, adpareat quid donetur iustificatis bonis a deo bona bene operante de malis.